Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

§ Hoc nunquam accidit, sicut dicitur, in terra nisi modo, quia quando in regno Hierosolymitano treuga habebatur, loca precedentia milites regni et alii christiani indifferenter juvabant et ea modis quibus poterant defendebant.

[Apud Joppen,

12 martii circiter.]

Hermannus, Teutonicorum magister, Papae nuntiat quid in terra sancta advenerit, praecipue de munitione civitatis Joppe et de conclusione pacis inter imperatorem Fridericum et Soldanum Babyloniae.

(Edider. PERTZ, Monum. Hist. Germ., IV, p. 272. - HENNES, Cod. ord. Theuton., p. 82, n° 75.)

Gregorio sanctissimo et reverendo in Christo patri et domino ac benefactori suo, sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifici, frater Hermannus hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum in Jerusalem minister humilis (1) cum debita reverentia et devotione oscula pedum beatorum. Rumores et status terre sancte et exercitus christiani in passagio autumni preteriti secundum quod tunc erat vestre satis innotuit sanctitati; sed gratiam quam Dominus exercituum Deus circa terram sanctam non nostris meritis, sed sola miseratione divina post hec operari dignatus est, dignationi vestre in presentibus significare dignum duximus et utile. Noveritis igitur quod quintodecimo die mensis novembris dominus imperator cum

(4) Cum Papa imperatorem mandavisset tanquam excommunicatum ab omnibus evitari, ipse imperator << non absque sui culminis gravi injuria suum in exercitu christiano jussit praeconium » subticeri, et ne terrae sanctae dissolveretur negotium..... ipsi exercitui super Theutonicos et » Longobardos magistrum domus Theutonicorum et super homines regnorum Hierusalem et » Cypri Riccardum Filangerium marescalcum suum ac quemdam Odonem de Montebeliardo prae» fecit capitaneos et ductores. » RICC. DE S. GERM., Chronic. ad ann.—«< Assentiens banna pro>> clamari ex parte Dei et christianitatis, suppresso imperatoris nomine. » MARIN. SANUT. ap. BONGARS, II, 213,

omni exercitu christianorum venit Joppen ad reedificationem castri illius ut facilior fieret processus in Jerusalem tempore suo. Et cum exercitus Christi necessaria in someriis per terram per aliquod tempus sufficientia ferre nequivisset, quisque secundum suam possibilitatem barcas cum necessariis in portu Accon oneraverat; sed mutato aere et turbato mari tanta tempestas inhorruit ut vassella cum victualibus nequaquam exercitui venire possent. Et dum exercitus Christi in multa sic esset anxietate, fere omne consilium totius exercitus jam desperare cepit, murmurantes nil aliud superesse quam in Accon redeundum. Et dum in tali essemus discrimine, miserator et misericors Dominus qui sanat contritos corde adjutor in oportunitatibus serenato aere pacavit mare, et statim tanta navium et barcarum multitudo venit Joppen cum victualibus ut omnis defectus prius habitus mutaretur in abundantiam et plenitudinem omnium necessariorum, et ab illo tempore semper ulterius tantam fecit misericordiam Deus in aeris temperie ut indifferenter venirent vassella per mare et abirent, ita quod omnis copia omnium necessariorum habita est semper ulterius. Interea sine mora de communi consilio incepta sunt edificia Joppen in fossato et muris et turribus erigendis, quod opus memoriale erit in evum omni populo christiano, quia per Dei gratiam ex nimia dilectione et affectu quo dominus imperator et omnis populus circa ipsum fervebat et laborabat, ante dominicam Sexagesime usque adeo fuit promotum quod a principio sue prime inchoationis nunquam extitit tam forte et bene factum. Interea vero dum hec sollicite agerentur, nuntii Soldani et domini imperatoris indifferenter ibant hinc inde et revertebantur tractantes de bono pacis et concordie. Idem vero Soldanus Babylonie et frater suus Soldanus qui dicitur Sceraph (1) cum innumerabili exercitu apud Gazaram erant in castris per unam dietam modicam a nobis, et Soldanus Damasci (2) cum ingenti exercitu apud Neapolim erat per unam similiter dietam a nobis. Et dum de restitutione terre sancte tractaretur, Dominus Jesus Christus sua solita providentia ita ordinavit quod Soldanus restituit domino imperatori et chris

(1) Malek-el-Ascraf, Soldanus de Khelath, in Armenia Majori.

(2) Scilicet Nasser-Daoud, eorum ex fratre nepos. Vid. supr. p. 85, not. 2 in fine.

tianis civitatem sanctam Jerusalem cum suis tenimentis, excepto illo quod monasterium illud quod dicitur templum Domini debet esse in custodia Sarracenorum quia orare diu consueverunt ibidem, ut liberum habeant introitum et exitum illic orationis causa et christianis similiter ibi orare volentibus sit expositum. Villam etiam que dicitur ad sanctum Georgium et casalia que sunt ex utraque parte vie usque in Jerusalem reddiderunt, et Bethleem cum suis tenimentis et casalibus que sunt inter Jerusalem et Bethleem; restituit etiam Nazareth cum suis tenimentis et casalia que sunt inter Accon et Nazareth. Reddidit etiam castrum Tyronis cum omnibus pertinentiis et villis et terris. Civitatem etiam Sydonis cum omni planitie que attinet similiter reddidit et omnes terras quas christiani tempore pacis habebant et in pace tenebant. Licet etiam nobis per pactum reedificare Jerusalem in muris et turribus juxta voluntatem christianorum, et castrum Joppen, et castrum Cesaree, et Montfort castrum novum nostrum (1) quod in montanis hoc anno firmare cepimus. Verisimile enim videtur quod si dominus imperator in gratia et concordia Ecclesie Romane transivisset, longe efficacius et utilius prosperatum fuisset negotium terre sancte. Predictus vero Soldanus Babilonie usque ad finem treugarum que inter dominum imperatorem et eum per decennium statute sunt aliqua castra aut edificia facere de novo aut edificare non debet nec aliquis suorum. Omnes captivi etiam qui in perditione Damiate remanserunt et qui capti sunt in guerra novissima totaliter redderentur ex utraque parte. Proponit etiam imperator cum omni populo ascendere Jerosolimam et ibi in honore Regis regum omnium ferre coronam; sic enim consultum est ei a pluribus, et cum omni diligentia intendere ad reedificationem civitatis Jerusalem. Qualis etiam fuerit exultatio omnis populi in restitutione predicta vix potest enarrari. Frater etiam Leonardus venit ad nos Joppen VII die martis referens nobis rumores de partibus cismarinis, quos libenter vellemus esse meliores et de alia maneria quam sint. Ceterum dominus archiepiscopus Reginus qui ad pedes vestre dignationis missus est, discretionem

(1) De hoc castro vide infra, p. 148, confirmationem commutationis cum Jacobo de Amigdala factae, aprili 1229.

vestram plene novit expedire qualiter et in quem modum circa dominum imperatorem remanserimus, et dum per eum fueritis expeditus qua intentione fecerimus et quis fuerit profectus, quicquid super hiis vestra nobis preceperit dignatio et de futuris et de ceteris parati sumus obedire.

18 martii.

Fridericus, Romanorum imperator, comitibus, baronibus, militi- Jerusalem bus caeterisque nobilibus per imperium constitutis annuntiat peros successus suos in partibus transmarinis.

pros

(Edit. a B. de HORMAYR, Wien. Jahrbuch. der Litterat., XL, 147, et in Monum. Boic., t. XXXI, pars 1a, p. 532, e libris cop. Patav. II et III.-LUNIG, Reichsarchiv, IV, 147, et LEIBNITZ, Cod. diplom. Jur. gent., II, 245, ediderunt quoque, paucis tantum mutatis. - PERTZ, Monum. Hist. Germ., IV, 261-263, hanc epistolam papae scriptam ex archiv. Vatic. desumpsit, cum quibusdam variantibus lectionibus, in cujus fine die sabbati XVII (non XVIII) legendum est. Multo magis ab istis discrepat MATTH. PARIS., Histor maj., ad ann. 1229, p. 245, qui epistolam eamdem refert ad regem Angliae missam et bulla aurea cujus descriptionem exhibet sigillatam. In Cod. MSS. olim G. Libri, cui titulus Epistolae regum et imperatorum, extat ejusdem copia regi Bohemiae directa, non multum a nostra differens. In Archiv der Gesellschaft, IV, 190, altera indicatur saeculi XIII, quae apud Claustrum Neuburgi asservatur. Edidit denique SUDENDORF, Merkwürdige Urkund., p. 103, no LII, primam hujus epistolae partem cum hoc titulo: Fridericus Dei gratia, etc., venerabili episcopo Conrado Hildenshemensi principi suo gratiam suam et omne bonum, ex manuscripto quondam H. Meibomii senioris in Reg. Bibl. Hannover. asservato.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, comitibus, baronibus, militibus, ceterisque nobilibus et universis per imperium constitutis quibus presentes littere ostense fuerint, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Letentur omnes in Domino et exultent recti corde quoniam beneplacitum est ei super populo suo ut exaltet mansuetos in salute. Laudemus et nos eum quem laudant angeli quoniam ipse est Dominus Deus noster qui facit mirabilia magna

solus, quique antique misericordie sue non oblitus ea miracula nostris temporibus innovavit que fecisse legitur in diebus antiquis, quia cum ipse ut notam (a) faciat potentiam suam semper non in equis aut curribus glorietur, nunc dedit sibi gloriam in paucitate virorum ut cognoscant et intelligant omnes gentes quod ipse sit terribilis in magnificentia, gloriosus in majestate et mirabilis in consiliis super filios hominum (b), cum in paucis diebus istis miraculose potius quam virtuose negotium illud (c) sit feliciter peractum, quod a longis retroactis temporibus multi potentes et diversi principes orbis nec in multitudine gentium (d) nec per metum aut quodlibet aliud facere potuerunt. O quam laudanda (e) est clementia Creatoris (f) et quam metuenda semper potentia virtutis ipsius, quia cum in humilitate mentis et devotione cordis semper processerimus ad servitium sanctum ejus, nobis ab ipso principio consilio (g) et auxilio sue non defuit pietatis. O quam glorificanda est ineffabilis misericordia Redemptoris qui super devotum populum suum peccatis nostris facientibus tamdiu derelictum nunc ex alto respiciens, ipsum secundum miserationum suarum multitudinem visitavit. Ecce nunc quidem dies illa salutaris advenit in qua veri christicole salutare suum accipiunt a Domino Deo suo, ut cognoscat et intelligat orbis terrarum quod ipse est et non alius qui servorum suorum salutem quando vult et quomodo vult operatur. Recolimus autem quod ex iis que procurante Altissimo in principio accessus nostri ad Accon (h) nobis feliciter contigerunt, vestram devotionem fecimus plene certam. Nunc autem de subsequentibus prosperis omni gaudio et felicitate majoribus que operante sola virtute divina nobis postmodum emerse(a) Prologus brevior ap. Matt. Paris., ita est: Letentur et exultent omnes in Domino et glorientur pariter recti corde qui ut notam, etc.

(b) Additur ap. Matt. Paris. : Pro voluntate sua tempora mutans et diversarum corda gentium in unum convertens.

(c) Ap. Sudendorf, sancte terre negotium.

(d) Add. ap. Matt. Paris. Nec per vires quantumcumque grandes.

(e) Haec et sequentia usque ad ne [igitur] longus sermo desunt ap. Matt. Paris.

(f) Ap. Sudendorf, Redemptoris.

(g) Ap. Sudendorf, Defuit servitutis et quoniam male.

(h) Alias usque Accaronam.

« ZurückWeiter »