Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

etiam quos domus Hospitalis et Templi habebant in Sicilia et Apulia colligi faciens eos reddidit Saracenis, nulla exinde recompensatione facta domibus supradictis. Et sic servis Christi servos prefert Machometi, ut ex premissis ostenditur evidenter. Ad hec pro certo scias quod licet dictus imperator cum paucis militibus mare dicitur intrasse (1), contra patrimonium Ecclesie magnum exercitum Christianorum et Saracenorum multitudinem destinavit ut de [in]observatione fidei et malignitate constet omnibus que manifestum exhibeat argumentum (2). Unde inquam firmam spem fiduciamque habemus in illo qui Ecclesiam suam supra fidei petram stabiliens, quantumcumque irruant venti et inundent flumina, ipsam tamen non permittet everti vel naufragari. Dum itaque videmus eum in subversione fidei christiane ita nequiter machinantem, ita impie sevientem, possemus extremum periculum formidare. Sed quantumcumque impii prolongetur iniquitas, nunquam tamen in sua poterit pravitate prevalere, sed in ea potius. evanescet. Cum igitur ex officio licet indignis nobis injuncto providere cogimur ne minister Machometi in Christi ministros diutius valeat desevire, sed seviens potius confundatur et gloria christiani nominis exaltetur, dilectioni tue per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus per terram legationis tue hec solenniter predicans Christi fidelibus, ut pro statu fidei et religionis observantia stent ex animo tanquam prosequentes singuli proprium interesse, salutaribus monitis, effectibus eos et exhortationibus inducere non postponas.

Datum Perusii (3), nonis augusti, pontificatus nostri anno secundo.

(1) Scilicet cum centum tantummodo militibus et viginti navibus ad arma paratis, si Jordano, Marino Sanuto et Dandulo fidem adhibeamus. Multum autem confidebat imperator amicitiae Soldani Ægypti, a quo, ut narrat Ricc. de S. Germ., mense januario hujus anni Berardus archiepiscopus Panormitanus nuntius ad Caesarem rediens elephantem unum, mulos et praetiosa quaedam alia munera ipsi imperatori detulerat ex parte Soldani. Cf. REINAUD, Bibl. des Croisades, tom. IV passim, et specialiter MAKRISI, ap. D. BERTHEREAU, t. II, p. 45.

(2) Extat. in coll. Paris., no 34, papalis epistola A. marchioni Anconitano et Estensi directa, dat. Perusii, IX kal. octobr. ann. II (23 sept.) qua ei mandat ut in Marchiam celeriter revertatur in quam «< inimici Ecclesie nuntios destinarunt qui nunc sedentes in insidiis in occulto, nunc >> publice discurrentes quotcumque possunt corrumpere moliuntur. »

(3) Ap. Matth. Paris., sed male Laterani. Monet autem Raynaldus qui finem hujus epistolae

In Cypro, julio, augusto.

[Imperator] in Cyprum veniens nobilem virum Johannem de Ibellino et filios suos quos ibidem occasione negotii terrae sanctæ fecerat convenire minus curialiter cepit ad suum prandium invitatos (1). Postmodum regem quem ad se venire fecerat retinuit quasi captum, sicque regnum..... penitus occupavit. Epist. Patriarchae Geroldi, quæ infra.—[Post multas disceptationes imperator Johannem apud Nicosiam] obsidet et iterato pacto conveniunt ut donec rex parvulus legitimam ætatem impleat, annum scilicet XXV, imperator regni percipiat redditus et pro Berito a Johanne domino Beriti homagium recipiat, salvis quæstionibus quas sibi vellet opponere in curia regni Jerusalem. MARIN. SANUT., Secret. fidel. ap. BONGARS, Gesta Dei per Francos, II, 211, 212.

retulit legendum esse Perusii. Ibi enim summum pontificem tunc temporis a medio junio versatum ex ejus vitae actis atque Regesto compertum est. Vide supra p. 63, not. (1). Haec epistola in Regesto non invenitur, sed adest alia de re eadem regi Sueciae directa sub no 75, data Perusii, deficientibus notis chronologicis.

(4) Hugone rege Cypri ann. 1248 vita defuncto, parvuli regis Henrici tunc novem mensium aetatem agentis tutelam cum titulo Ballivi Regina Aalis Philippo de Ibelin fratri suo uterino commiserat, nec postea auctoritatem alii, propter nimiam Ibelinorum potentiam, delegare valuit. Philippo autem paulo ante adventum imperatoris mortuo, Johannes dominus de Baruth frater ejus ballivatum regni occupavit. Fridericus interea, instigantibus Ibelinorum inimicis, Cyprum sibi vendicare decrevit, et statim ut ad Limissum appulit, litteras valde blandas Johanni transmisit, carissimum avunculum vocans, atque petens ut ad se cum parvulo rege et filiis amicisque veniret. Ballivus, licet sui obstarent, cessit invitanti. Imperator illum summo honore recipit; sed mutatis subito verbis inter prandium jubet ut sibi castrum Baruth restituat necnon et quaeque perceperit tanquam ballivus a morte regis Hugonis, videlicet per decem annos, ballivatum regis et regni cum omnibus tutelae fructibus ad se pertinere secundum consuetudinem curiae Alemanorum vehementer protestatus. Cum autem Johannes jus suum tam de castro quam de redditibus probandum offerret, et multum incalesceret disceptatio, honesti ex utraque parte viri ad hanc formam reduxere negotium ut, datis obsidibus viginti valvassoribus duobusque ex filiis suis, dominus de Baruth de ballivatu staret judicio curiae regni Cypri et de

Eodem anno Fridericus mare Mediterraneum ingressus ut Domino votum peregrinationis persolveret in vigilia Nativitatis beatae Mariae Virginis apud Accon applicuit (1). Venientes ei obviam clerus terrae et populus cum magno honore, ut tantum decebat virum, illum receperunt. Verumtamen quoniam noverant eum a papa excommunicatum, non ei communicaverunt in osculo neque in mensa, sed consuluerunt ut domino papae satisfaciens rediret ad sanctae Ecclesiae unitatem (2). Templarii vero in adventu ejus flexis genibus adoraverunt eum, genua ejus deosculantes..... Invenit autem imperator principes et rectores exercitus populi christiani, ducem de Lemburg, patriarcham Hierosolymitanum, archiepiscopos Nazarensem, Cesariensem et Narbonensem, episcopos Angliae Wintoniensem et Exoniensem, magistros Hospitalis et Theutonicorum, qui præerant octingentis militibus peregrinis et peditibus quasi decem millibus

Accon, 7 septembris.

Baruth judicio curiae regni Jerusalem. Ille tamen, mox comperto quod imperator praedicta conventione non contentus ipsum personaliter habere vellet, arma suos capere jubet et Nicosiam profectus, se in arce munitissima Dieu d'amour dicta ad defensionem parat. Fridericus vocatis ad se de Syria copiis cum principe Antiocheno dominisque Gibleti et Sidonis, Johannem tenet obsessum, donec cum eo pactum a curia confirmatum denuo componat. Deinde Famagostam vadit; unde, liberatis duobus Johannis filiis, sed juniore Cypri rege secum abducto, Tyrum profectus est. MARIN. SANUT., loc. supr. citat. LOREDANO, lib. I, p. 47-403.- Art de vérifier les dates, I, 460. — FLOR. BUSTRON. Comment. de Cipro, MSS fol. 96 et seqq. — BEugnot, Assises de Jérusalem, t. I, p. 266, not. A.

[ocr errors]

(4) Cf. CONRAD. URSPERG., Chronic. ad ann. qui ita : « Imperator venit ad terram sanctam » mense augusto et applicuit apud Accon et ibi permansit, ubi, ut aiunt, multa sustinuit ex per>> fida proditione Templariorum. Soli vero Hospitalarii de domo sanctae Mariae Theutonicorum

» fideliter ei astiterunt, similiter, Januenses et Pisani et alii milites qui cum ipso et pro ipso » advenerant. Veneti vero vacillabant. >>

(2) Vide infra epistolam papalem, 30 novembr. hujus anni, p. 83.

de diversis mundi partibus congregatis. Qui omnes pari devotione ducti Cesaream et quaedam munierant castella, ita quod nihil defuit eis nisi ut Joppen restaurarent et sic in sanctam tenderent civitatem. MATTH. PARIS. Hist. maj. Anglor. ad ann.

Accon, septembri.

Fridericus, Romanorum imperator, Hugoni, abbati Murbacensi, principi suo concedit pedagium in valle Amarini.

(Edider. LUNIG, Reichs archiv., contin. spicileg. eccles., tom. I, operis XIX, p. 972. SCHOPFLIN, Alsat. diplomat. I, 362.)

[ocr errors]

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis fidelibus nostris per imperium constitutis tam presentibus quam futuris quod nos attendentes sinceram fidem et grata servitia que Hugo, venerabilis abbas Murbacensis, dilectus princeps noster (1), constanter exhibuit majestati nostre nec desinit exhibere, concedimus sibi pedagium in valle Amarini tamdiu tenendum et possidendum pacifice et quiete donec nostre placuerit majestati. Ad cujus concessionis nostre memoriam presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum Acon, anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo octavo, mense septembris, secunde indictionis.

(1) Richerius Senonensis (ap. D'ACHERY, Spicileg., II, 634) expeditioni terrae sanctae hunc adfuisse abbatem testatur, a cujus ore rem ipsam audierat. Ex documento in archiv. Stuttgart. asservato quo comes Conradus de Wirtemberg quamdam ordini Teutonico donationem facit ap. Accon 15 septembris 1228, discimus nomina quorumdam aliorum Suevorum qui imperatorem ultra mare fuerant comitati: scilicet Heinricus et Albertus de Neifen, Eberhardus de Illereichen, Heinricus de Schwendi, Rudigerus de Stein, Leutfridus Hoselinus, Eberhardus de Beuren, Dietricus de Ingersheim, Conradus de Haslach et Kono de Sumerau qui in his partibus obiit. Cf. STALIN, Wirtemb. Gesch., tom. II, 475.

[ocr errors]

Cordane (?), octobri.]

[Imperator ad castrum Cordane (1) venit et inde ad Soldanum Ad castrum mittit Balianum dominum Sidonis et comitem Thomam de Lacherne (2)] qui dicerent salutatione praemissa quia eum vult pro fratre habere ac familiari amico; sciatque se nequaquam transfretasse acquirendae terrae cupiditate allectus, cujus districtus posset quamlibet concupiscentiam satiare, sed sanctorum locorum gratia et regni Jerusalem quod olim possederant christiani, quodque suo filio jure haereditario debebatur (3). MARIN. SANUT., Secret. fidel., ap. BONGARS, Gesta Dei per Francos, II, 213.

Gregorius papa Raynaldo quondam Conradi ducis Spoletani filio conqueritur quod castra ad Ecclesiam Romanam pertinentia occupaverit, presbyteris spoliatis, mutilatis et etiam supplicio afflictis, Marchiamque Anconitanam invaserit; octo dies ad satisfaciendum competenter praefigit; alioquin per Cynthium subdiaconum suum

(4) Alias Ricordane; cf. in Additamentis, p. 485. Hoc castrum sive casale hodie dirutum eminebat juxta ostium fluminis antiquo nomine Beli, nunc arabico idiomate Nahr-el-Kardane vocati.

(2) Scilicet comes de Acerris, tunc in Syria imperatoris bajulus. Vid. supra, p. 58, not. ↑ et p. 74. Plura de isto memorantur in Additam., p. 481 et seqq.

(3) Kamel tunc inter Neapolim et Jerusalem cum exercitu castrametatus, non responsum absolute dedit, sed munera pro muneribus transmisit, videlicet «< exenia multa et pretiosa in » auro et argento, in holosericis et lapidibus pretiosis, in camelis et elephantis, in ursis et si» miis et aliis rebus mirificis quibus omnibus carent incolae Occidentis. » MATT. PARIS., Hist. maj. Anglor., ad ann. 1228, p. 242. - De confabulationibus inter Soldanum et imperatorem et de problematibus mathematicis invicem resolvendis, cf. MAKRISI ap. REINAUD, Bibl. des Crois., t. IV, p. 432.

III.

10*

Perusii, 7 novembris.

« ZurückWeiter »