Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ea inde nequaquam in posterum deleturi. Statuta omnia, communia et particularia, facta contra ecclesias et ecclesiasticam libertatem penitus revocent et de suis constitutionibus deleant et ea vel eis similia de cetero non resumant. Ad hec statuta Lateranensis concilii et constitutiones a vobis et domino imperatore super hiis editas observent et jurent in posterum observare suosque jurare faciant successores. Supradicti vero quadringenti milites teneantur ire in passagio domini imperatoris, quod ab ipso imperatore statutum est et a Romana ecclesia approbatum. Nos igitur omnia que super hiis a vestra sanctitate et vestris fratribus ordinata sunt et statuta volentes inconcussa servare, promittimus nos ea omnia sicut superius plenius sunt expressa humiliter et fideliter impleturos. Ad plenam autem rei certitudinem presentes litteras juxta vestrum beneplacitum et mandatum per manum publicam scribi fecimus et sigillorum nostrorum impressione muniri.

Acta sunt hec anno abincarnatione Domini nostri Jesu Christi M.CC.XXVII, indictione XV, die veneris vi exeunte mense martio, Brixie in quadam caminata episcopi Brixiensis, coram domino Lanfranco archipresbytero, domino Azone archidiacono, magistro Alberto canonico Brixiensi, fratre Jacobo, fratre Rugerio, fratre Nazario de ordine fratrum predicatorum, Gasparro Menelocie, Promo de Incoardis, Aldrigotto Marcellino, Lantelmo de Puteobonello, et multis aliis testibus rogatis ad postulationem fratris Guale de ordine predicatorum fungentis in hac parte vice domini Pape.

Ego Gerardus Spalla notarius Placentinus huic interfui et rogatu atque mandato istorum rectorum hec scripsi (1).

[In eadem forma mandati scripserunt iidem rectores Friderico Romano

(1) Reperitur in collectione Laporte-du-Theil sub no 125 aliud ejusdem formae exemplar, in quo nomina rectorum desunt et in fine legitur: « Acta sunt hec anno a nativitate Domini, etc., » die lune mense exeunte martio (29 martii), in civitate Brixie, in quadam caminata domini > episcopi Brixiensis, presentibus domino Agone de Turbiado archidiacono, domino Lanfranco o archipresbytero majore canonice Brixie, magistro Alberto de Bornado canonico Brixiensi, > fratre Jacobo, fratre Rogerio de ordine fratrum predicatorum, Guidone notario de Folliano » et Girardo Spalla notario de Placentia et aliis multis testibus rogatis. — Ego Johannes Sava» lensis sacri palatii notarius hiis interfui et rogatus hoc perpetuavi et scripsi.»

rum imperatori. Inter cetera, etc. usque in finem, verbis competenter mutatis. ]

Laterani, 30 martii.

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori mittit tenorem litterarum a rectoribus Societatis Lombardiae sibi transmissarum de acceptatione concordiae inter ipsum et eamdem Societatem ab Apostolica Sede ordinatae, monetque ut ad terram sanctam liberandam accingatur in instanti passagio.

(Edit. ap. Savioli, Annal. Bologn., t. III, p. II, p. 77, ex Regest. Greg. ann. I, | no 30.)

Gregorius, etc. Friderico illustri Romanorum imperatori, semper augusto, et regi Sicilie, etc. Noverit tua serenitas rectores societatis Lombardie humiliter acceptasse formam concordie que inter te ac eamdem societatem per Apostolicam Sedem extitit ordinata, et super hoc nobis et excellentie tue juxta formam eis ab Apostolica Sede transmissam litteras direxisse scriptas per publicam manum et diversorum sigillorum appensione munitas, quarum tenorem sublimitati tue sub bulla nostra destinamus inclusum, litteras ipsas que ab eis tue celsitudini diriguntur tibi per competentem nuntium transmissuri, cum eas latori presentium non duxerimus committendas (1). Rogamus igitur imperialem magnificentiam, monemus et obsecramus in Domino Jesu Christo quatenus ad terram in qua ipse Dominus Jesus Christus salutem humani generis voluit operari, de impiorum manibus ejus preeunte auxilio liberandam, te, sicut teneris et excellentiam tuam decet, magnifice ac potenter accingas, sciens nos hec significasse per litteras

(0) Defectus tamen in appositione sigillorum, cum marchionis Montisferrati et quam plurium civitatum de Societate Lombardiae sigilla non fuerint in litteris eisdem, vera causa fuit cur pontifex imperatori eas non transmiserit, cum timuerit ne praenotatum defectum ex aliqua fraudulentia iste crederet evenisse. Quod discimus ex altera epistola Gregorii rectoribus Societatis Lombardiae directa, sub notis chronologicis eisdem, ap. SAVIOLI, ibidem, t. III, append. p. 76, ex Regest. ann. I, n° 28.

nostras crucesignatis per Theutoniam constitutis (1) et ut preparent se ad transeundum tecum in instanti passagio sollicite monuisse ac mandavisse prelatis ut subditos suos ad ipsius terre sancte succursum sedulis exhortationibus studeant animare.

Datum Laterani, III kalendas aprilis, pontificatus nostri anno primo.

Anagniae,

augusto.]

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori, ut ad coelestia animum erigat neque se terrenis voluptatibus detineri permittat, quinque insignia imperiali dignitati deputata cum eorum mysteriis describit, scilicet crucem, lanceam, coronam, sceptrum et pomum.

(Edit. ap. SCHABDIUM, Praef. ad Epist. Petr. de Vineis, p. 77-81.- Cf. BRE

MOND, Bullar. ord. Praedicat., tom. I, et RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1227,
$ 20, ex Regest. Gregor. ann. I, epist. 142.)

Gregorius episcopus servus servorum Dei, charissimo in Christo filio Friderico illustri Romanorum imperatori, semper augusto, et Sicilie regi salutem et apostolicam benedictionem. Ad ostendendam viam ligni vitae errantibus in invio mundi hujus, posuit te Dominus quasi cherubim et versatilem gladium. Cum enim diligenti meditatione pensatur ratio in te illuminata dono intelligentie naturalis et imaginatio discreta in rei comprehensione sensibilis, que quasi versatilis una facie respicit rationem, alia naturam sensibilium intuetur, in te virtus motiva manifeste conspicitur qua possis inconveniens a conveniente distinguere et comprehensiva qua facile valeas conveniens et licitum obtinere. Donum sane tibi scientie desuper attribute et virtus perfecte imaginationis in manu opificis resultantis quasi

(1) Adsunt etenim sub n's 31, 32, 33, litterae summi pontificis missae archiepiscopo Coloniensi et suffraganeis, archiepiscopo Maguntino et suffraganeis, archiepiscopo Bremensi et suffraganeis, archiepiscopo Treverensi et suffraganeis, archiepiscopo Magdeburgensi et suffraganeis, nec non et lantgravio Thuringiae, magistro Theutonicorum, universisque crucesignatis Theutoniae ; in collect. Laporte-du-Theil, ap. Biblioth. Paris.

duo luminaria magna, duo dona celestia, viam ligni in qua vita nostra pependit et terram promissionis ostendunt; ista duo vexilla que Dominus erexit in anime tue corporeis instrumentis tota sequitur militia Christiana, quin potius sequitur totus mundus a paradyso pure conscientie merito sue prevaricationis exclusus. Et ideo est summopere precavendum ne vexillum quod habes commune cum angelis, intellectus videlicet et affectus, inclines ad id quod habet homo commune cum brutis scilicet et arbustis, sensum et nutrimentum, quia et amor sensibilium minuit inteltectum et effectum deformat delicati corporis nutrimentum, ac per hec, quod absit, luminaribus cognitionis et dilectionis extinctis et in terra victricibus aquilis sic prostratis, et voluptatibus terrenis implicitus commode non poteris te sequentibus viam demonstrare salutis. Absit a te hoc, fili charissime, a quo videtur modo vita hujus mundi sensibilis dependere. Illius itaque recorderis historie quod in columna ignis et nubis do jogo Pharaonis populus Hebreorum eductus in terram promissionis inducitur, quam in zelo justitie et in nube que refrigerat misericordie coneris virtute divina, superatis interioribus hostibus, obtinere. Ut hec in archivo memorie valeas jugiter intueri, quinque insignia imperialis celsitudinis culmini deputata cum eorum mysteriis cupimus stylo ferreo in cordis tui ungue adamantino depingere, quod nulla possit oblivione deleri. Crux ubi est lignum Domini et lancea ubi clavus ejus existit ante te in processionibus solennibus deportantur. Coronam auream cum lapidibus preciosis gestas in capite, sceptrum in dextera, pomum tenens aureum in sinistra; ut crux dominice passionis et memoria acerbissimi cruciatus sint semper ante oculos mentis tue, in contumeliis verborum, in injuriarum opprobriis, flagellis et plagis, laceratione spinarum , transfixione clavorum, prudenter attendens in quantum te oporteat Domino respondere. Lanceam considera diligenter cujus acumen latus ejus perforavit et aperuit de quo Christus largiter sacramenta tue salutis effudit. Ista est porta angusta que te ducit ad vitam, de qua non substantia solida, sed liquor tantum exivit, ut dolor acutus sit in te et vere contritionis acumen quod est clavis que tibi portam aperit paradysi, quam non potest intrare solidum aliquid nec anima indurata, sed liquefacta in fornace amoris et in camino fervide charitatis. Corona autem

[ocr errors]

11

mar

triplici coronaris, sicut et Christus extitit triplici diademate coronatus, a matre, noverca scilicet et patre. A matre, corona gratie per quam infirmitatem nostre mortalitatis assumpsit; a noverca, corona justitie per quam genus humanum sanguinis sui pretio redemit; a patre, corona glorie, [qui] ad dexteram suam ipsum in regno glorie collocavit. Tu autem similiter in Germania coronaris a matre cujus lacte nutritus es et feliciter educatus corona gratie, quam non ex debito justitie sed ex libera electione principum nosceris (a) assecutus. A noverca coronatus es in Liguria que solet aliquando imperio novercari corona justitie que debetur juris necessitate. Tertio coronaris a Patre, scilicet a summo pontifice, corona imperii que est glorie, que te omnibus mundi potestatibus anteponit ut gloria et honore super omnes mundi principes sublimeris. Coronam igitur gratie ita portes in hoc exilio ut corona justitie tibi in judicio reponatur et examinandus a judice sermones tuos in presenti disponas quibus ad arguentem te possis respondere; et tandem corona immarcescibilis glorie coroneris in regno quod nullo unquam tempore corrumpelur. Sceptrum justitie portas in dextra que gravis est ad puniendum iniquos; in sinistra pomum aureum, initio carens et fine, quod est misericordie cui regnum promittitur sempiternum; que extenta debet esse ad liberandum oppressos et miseros consolandos , quia judicium sine misericordia multum destituitur, si unum sine altero teneatur. Ad hec de anime tue quam sincera et ardenti diligimus charitate salute solliciti universis mundi hujus transitoriis preferenda, ex prerogativa dilectionis qua in minori officio sumus imperialem celsitudinem amplexati, ut nihil de contingentibus omittamus que ad mortis eterne periculum evitandum et recuperandam gratiam crucifixi fuerint oportuna , latorem presentium fratrem Gualam (6) de ordine Predicatorum tibi duximus destinandum, cui tanquam nobis fidem indubitatam adhibeas super his que ex parte nostra proponenda duxerit. Datum etc. (1).

(a) Apud Schardium nostrorum male. (6) Ibidem, Gualterum male.

(1) Non consignati sunt in his litteris dies ac locus, verum Anagniae scriptas fuisse conjcc

« ZurückWeiter »