Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, monasterio sancti Stephani et sancti Brunonis de Nemore quoddam privilegium concedit.

(Memorat. a TROMBY, Histor. ord. Cartus., tom. V, p. 151, cum hac nota : Vide

integrum in appendice, II, infra; in appendice autem, sine dubio per omissionem,
desideratur.)

Datum Tarenti , VII junii, prime indictionis.

junio.

Fridericus, Romanorum imperator, Raynaldum ducem Spoleti le- Brundusii, gatum imperii constituit in Marchia Anconitana, tota terra comitissae Mathildis, valle, lacu et maritima cum plenaria potestate.

(Ediderunt CalcaGNI, Memor. istor. di Recanati, p. 34-36. — ZACHARIA, Anecdotor.

med. aevi collect. p. 247 ex archiv. civit. Auximanae. Insertum in privilegio
Raynaldi ducis Spoleti, quod infra.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii nostri fidelibus tam presentibus quam futuris quod cum ex commissa nobis imperialis eminentie dignitate teneamur cura et providentia diligenti de totius imperii nostri regimine salubriter disponere et partes ejus universas et singulas sollicite moderari, de prudentia et legalitate Raynaldi ducis Spoleti dilecti fidelis nostri cujus industriam habemus diu cognitam et expertam plenius confidentes, constituimus eum legatum imperii in Marchia Anconitana, tota terra comitisse Mathildis, valle, lacu et maritima, et ei concessimus in eisdem plenarie vices nostras ut in omnibus earumdem regionum locis et partibus officium legationis exerceat et loco ac vice nostri

ad honorem nostrum et imperii commode tractet, disponat et statuat universa ; cui dedimus plenariam potestatem in omnibus quecumque in predictis locis nos ipsi personaliter facere debemus. Statuimus igitur et imperiali auctoritate firmiter et districte precipimus quatenus eidem duci Spoleti dilecto fideli nostro tanquam persone nostre in omnibus que ad ipsius legationis officium pertinent universi et singuli fideliter pareant et devote intendant, nec sit aliquis qui sue dispositioni vel voluntati temerarium in aliquo se opponat. Quod si quis presumpserit, indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus itaque constitutionis et commissionis nostre memoriam et robur perpetue firmitatis presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Datum Brundusii, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo octavo, mense junii, prime indictionis.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, consilio et communi Civitatis Novae scribit se, cum rectores Ecclesiae in his partibus conjurationi suorum rebellium adhaeserint et discordiam pro pace seminare sategerint, alienationem quondam in favorem Ecclesiae factam revocasse et velle in posterum ut ipsi in suo et imperiali dominio nunquam subtrahendi consistant; additque se Raynaldo duci Spoleti dedisse in mandatis ut hoc pro parte sua ipsis promittat et juret, monens quod eidem intendant et pareant.

(Edidit MARANGONI, Memorie sacr. e civil. di Civita Nova, lib. III, p. 270-271. Mi

nus recte autem ad ann. 1248 (legendum 1243) hoc documentum reponendum censuit, quod ad suum locum restituimus.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, potestati, consilio totique communi Civitatis Nove fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Novit Altissimus de

cujus munere imperiali solio presidemus quod ob reverentiam Dei a quo recognoscimus id quod sumus, Romanam Ecclesiam affectu filiali semper dileximus et juravimus totis viribus honorare, adeo quod metas imperii cujus terminos amplificare tenemur sponte reliquimus ut Ecclesiam largioribus beneficiis ditaremus, eidem vos et plures alios de fidelibus nostri imperii concedendo, sperantes quod exinde placeremus Altissimo et ipsius rectores Ecclesie fierent hujusmodi nostri beneficii non ingrati. Sic etiam in utilitatem Ecclesie ipsius nostrum beneficium concessimus ut sub nostre protectionis umbraculo esset[is] et nihilominus viveretis, ut nulla conturbationum concuteremini tempestate et vos semper haberemus, cum expediret, ad nostra et imperii servitia preparatos, quos ex concessione hujusmodi a jurisdictione et servitiis imperii nunquam fieri volumus alienatos. Sed prout evidenter apparet et sepe sumus experti, ipsi rectores Ecclesie contravenientes immo pervertentes hujusmodi nostrum beneficium in abusum, dominandi proposito gratiam eis a nostra serenitate provisam semper satagebant supprimere, et si aliquando per partes ipsas contigit nos transire, reverentiam et servitium quod a vobis ceterisque fidelibus nostris imperii celsitudini nostre debetur impedire conati sunt, et nobis, non velut Romanorum imperatori et vero domino vestro, sed tanquam extraneo, per imperium nostrum et per vos maxime quos reputamus esse imperii fideles precipuos, transitum simpliciter prebere; licet id nunquam implere vel exequi potuissent, vobis et ceteris fidelibus nostri imperii contradicentibus nec in hoc facientibus voluntati eorum, qui fidem illesam semper imperio servavistis. Est etiam aliud nullatenus sub silentio transeundum quod iidem rectores, non sine nota infamie, de terra ipsa imperii contra nos et fideles nostros in favorem et conjurationem nostrorum rebellium non semel sed sepius exercitum congregare studentes, nos el nostros vexare et persequi pro viribus non desistunt, jura nostra tam in regno quam in imperio conculcare et deprimere satagentes : quod in effectu multoties ostendissent et adhuc ostenderent, si eis facultas suppeteret adversandi. Fecerunt insuper quo meruerunt predicte concessionis nostre gratiam demereri, quoniam cum vos debuissent pacis solatio velut persone pacifice confovere, semper rixarum et discordie fomitibus turbaverunt, cum videantur prefecisse vobis et aliis homines scismatis et discordie filios prorsus vobis inutiles et tam nobis quam nostro imperio adversantes; de quorum presentia quasi ex adipe prodiret iniquitas que vos redderet inquietos et tedio contraventionum afficeret, ut hoc possent in posterum nostris imputare operibus, et sic famam nostri nominis denigrare, ac vestrum bonum statum nibilominus perturbare. Unde cum hujusmodi manifesta gravamina serenitas nostra non possit nec debeat equanimiter sustinere, que tam Deo quam hominibus debent merito displicere, nos qui vobis et aliis fidelibus nostri imperii adesse tenemur propensi et prodesse, volentes pressuris et inquietationibus vestris perpetuum finem imponere et vos de cetero sub nostra et imperii potestate pacifice conservare, concessionem nostram predictam ipsi Romane Ecclesie de vobis merito duximus revocandam, volentes et imperiali sancientes edicto ut de celero sub nostro et imperiali dominio debeatis semper consistere et manere, nec per nos et successores nostros debeatis unquam alienari seu subtrahi ab imperii potestate. Unde fidelitati vestre mandamus sub debito fidei qua nobis et imperio tenemini firmiter injungentes, quatenus in nostra et imperii fidelitate de cetero persistentes nulli alii nisi nobis et imperio debeatis intendere seu parere. Preterea commisimus Raynaldo duci Spoleti (a), dilecto fideli nostro, super hoc nostras vices, cui etiam dedimus in mandatis ut vobis ex parte nostra constanter promittat et si necesse fuerit ac volueritis debeat realiter in anima nostra jurare quod nunquam vos amplius a nostro et imperii dominio subtrahemus. Vos ergo intendatis et pareatis eidem... in omnibus quecumque de servitiis (6) nostris et imperii ex parte nostri culminis duxerit injungenda. Ut autem predicta omnia perpetuum robur firmitatis obtineant, presentes litteras bulla aurea typario (c) nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Datum Brundusii, XXI junii, prime indictionis.

(a) Baunaldi comitis filio, male; forsan Spoleti ducis filio..
(6) Sententiis, male.
(c) Typo, male.

Brundusti,

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Geroldi Je rosolimitani patriarchae Ecclesiam in Denkendorf ad Sepulcrum Dominicum pertinentem sub sua et imperii protectione recipit, omnes que libertates et possessiones ejus confirmat.

(Edidit Besold, Docum. rediv. monast. Wirtemberg., tom. I, p. 283.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Inter cetera que religionis obtentu nostram sibi vendicant clementiam et favorem, illud accedit voto precipuum ut sacram domum Sepulcri Dominici, cui reverentiam majorem reges et principes habere debent, favoris et protectionis nostre robore munientes tranquillo et salubri statui suo provideamus in posterum, dum cum sue utilitati et quieti prospicimus, nobis quoque divine retributionis premia comparemus. Hinc est igitur quod cum eadem sacra domus Sepulcri Dominici cum omnibus obedientiis subjectisque sibi locis speciali gaudeat privilegio libertatis et sub universorum principum et regum defensione letetur, nos ob Christi reverentiam de cujus munere provenit ut locum et nomen pre cunctis terre regibus habeamus , ad supplicationis instantiam venerabilis patris Therosolimitani patriarche (1), libertatis sue statum munificentie nostre liberalitate benignius prosequentes Ecclesiam in Denkendorf cum omnibus suis bonis et pertinentiis ad Sepulcrum Dominicum pertinentem sub nostra protectione et imperii defensione recepimus speciali, confirmantes ei omnes libertates et immunitates quas per universum imperium

(1) Notandum quod Patriarcha Geroldus, mox capitalis Friderici inimicus, imperiali curiae, non obstante papali excommunicatione, adhuc aderat. (Vid. etiam supra , inter testes, p. 23). Papa autem litteris universo clero Hierosolymitanae ecclesiae directis no 56, dat. Laterani, IV kal. maii, ann. I (28 april. 1227), nunciaverat Geroldum ad ecclesiam sibi commissam tandem tunc temporis accessurum.

« ZurückWeiter »