Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

dium et extollit per eorum revocationem, per censuram ecclesiasticam cogere nos intendens , non contentus quod instinctu et favore suo in multis imperio derogatur, nisi eorumdem proditorum nostrorum intermixta zizania moliatur nostrorum fidelium turbare quietem, qui deberet in presenti transfretatione nostra indempnitati et tranquillo statui imperii et regni paterna provisione consulere ut nobis absentibus nulla posset in eis moveri turbatio que nos a Christi servitio revocaret. Nos tamen quantumcumque nostris desideriis in hac parte dictus apostolicus se opponat ingratum, quantumcumque videatur nostris conatibus obviare ut per nos et imperium tantum negotium perfici non contingat, nullatenus omittemus quin incepte peregrinationis iter totis affectibus prosequamur. Cum igitur sicut successuum nostrorum et imperii debeatis esse participes et ad emergentes casus teneanimi pro honore imperii exponere vos devotos, mandamus et precipimus fidelitati vestre, fidei et devocionis [titulo] que nobis et imperio vos adstringunt firmiter injungentes quatenus considerato tam indecenti processu apostolice sedis et maxime super hiis in quibus innocentia nostra graviter offenditur et imperium molestatur, vos quoque qui estis membra imperii ejusdem sitis molestie non expertes, sed grave et molestum ferre curetis, cum ex hoc possitis indiciis conjicere manifestis quantum prior occasio qua contra nos ad denuntiationem processit inepta fuerit [et] indigna, cum presens per quam, adoperante nostrorum nequitia proditorum, credidit favorabilius processisse, injusta sit penitus et horrenda. Nichilominus insuper debita sollicitudine providere et intendere studeatis ut tam per vos quam per omnes in comitatu vestro crucesignatos in succursum nostrum et exercitus christiani expectata subsidia procurentur, ut si qua propter hoc foret oborta turbatio, nullum inferre valeat nocumentum, operante Christo, cujus obsequium agitur, et nostra diligentia procurante.

Fridericus, Romanorum imperator, archiepiscopo Salisburgensi Barelis martio et Austriae duci controversiam inter abbatissam Gossensis monasterii et Carinthiae ducem circa haereditates ministerialium monasterii ejusdem exortam fine debito componendam committit.

(Edidit J. G. SCHWANDNER, de Chart. Linea (1) antiquissima ex cimeliis Bibliot.

Aug. Vindobon. Dissert. p. 17, ex autographo. Sigillum albae cerae in duobus
ejusdem chartae segmentis intra quartam et quintam textus lineam traductis a
tergo mandati impressum, in illis libere pendet; quod omnino rarum est, quum
in bac sigillandi forma sat frequenter in mandatis imperialibus usitata, sigillum
tergo mandati soleat adhaerere; ita quod cerae, seu fractae seu deperditae, co-
lorem et circulum pergamena retineat.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, dilectis principibus suis venerabili Salsburgensi archiepiscopo et duci Haustrie gratiam suam et omne bonum. Querelam venerabilis abbatisse Gôssensis monasterii fidelis nostre accepimus continentem quod cum monasterium ipsum quosdam ministeriales habeat antiquo et consueto jure quorum bona, si sine legitimis heredibus decedunt, ad jus et proprietatem ipsius monasterii libere pervenirent, dux Charinthie quosdam ipsorum ministerialium qui terre sue habitatores existunt nec non bona eorum que taliter ad prefatum monasterium devolvi deberent, contra jus

(1) Hoc est antiquissimum instrumentum quod in linea charta exaretur, ut arbitratur Schwandoner, ita locutus : « Quod charta linea prae gossypina sit magis contusa, lenta, tactu mollior et » facile plicabilis, quibus omnibus qualitatibus nostra eminet. » Quum autem chartam oculis inspicere non fuerit nobis licentia data, litem dirimere non audemus, licet dubium omnino videatur in prima saeculi tertii decimi parte chartam lineam in usum venisse, quum tantummodo sequenti saeculo ineunte hujus vestigia appareant. Vid. GERARDI MEERMANN et doctorum virorum ad eum epistolae de Chartae vulgaris sive lineae origine, edit. a J. Van Vaassen, Hagae Comit. 1767, passim.

ticiam occupavit, eos cum bonis predictis eidem monasterio subtrahendo. Quia igitur monasterium ipsum, jure advocatie quod nobis competit in eodem, speciali tenemur propensione fovere, devocioni vestre mandamus quatenus utraque parte presente audiatis causam dictam et fine debito terminetis.

Datum Baroli in Apulia, ...... (1) prime indictionis.

Us

Reate, 7 maii.

Gregorius Papa Friderico), Romanorum imperatori, conqueritur de oppressionibus quibus Ecclesiae regni Siciliae ab ipso affliguntur, mittitque duos fratres Minores quorum monitionibus aures aperiat quas hactenus nimium inconsulte clausit.

(Edidit RAYNALD. Annal. eccles., tom. I ad ann. 1228, S VIII, ex Regest. Gregor.

lib. II, epist. 10. Coll. cum collect. Paris.)

Gregorius, etc., Friderico Romanorum imperatori, etc. Ascendit ad nos clamor, ululatus et stridor miserabilis, validus et horrendus ecclesiarum et clericorum regni Sicilie et Apulie quod in eos ultra quam de facili exprimi valeat inique deseviens ipsos affligis cruciatibus infinitis, bona eorum diripiens et extorquens (2), in manifestam contumeliam Redemptoris et

(1) Hic est modicus chartae carie exesae hiatus, ut monet Schwandner; nisi forte vice in apulia legendum sit III aprilis. Licet autem prima indictio anno 1243 aeque conveniat, et ad hunc annum se referat Hormayr hoc quoque mandatum memorans (Archiv fiir litteratur und gesch., ann. 1827), rectius tamen idem ad annum 1228 pertinere arbitramur, inspecto privilegio eidem abbatiae Gossensi indulto, ann. 1230 mense aprili; quod infra.

(2) « Mense martii pro centum servientibus (cum expensis et armis per annum) collectae » sunt de terra monasterii (Cassinensis) unciae MCC. — Mense aprilis imperator pro subsidio » terrae sanctae ab Ecclesiis et personis ecclesiasticis ubique per regnum certam exigit pecu» niae quantitatem , et tunc de mille ducentis unciis propter hoc impositis terrae monasterii » remisit imperator de gratia uncias auri centum. Eodem mense Gregorius Papa per quas » mandat litteras universis Ecclesiarum praelatis et clericis per regnum Siciliae constitutis » sub interminatione ultionis canonicae ne quis eorum imperatori aut bajulis suis dare aliquid » pro redemptione, data vel collecta praesumat. » — RICC. DE S. GERM., Chronic. ad ann. 1228.

atrocem injuriam Ecclesie generalis, ut taceamus apostolice sedis contemptum in quam cadunt ex hoc opprobria exprobrantium. Cum igitur hec nequeamus sine periculo sustinere qui Christi vicarii, licet immeriti, constituti, pro tuenda justitia et defendenda ecclesiastica libertate tenemur et volumus impendere nosmetipsos, ab eo nobis digna vicissitudine rependenda, qui beatificat tribulationem propter justitiam patientes, imperialem celsitudinem monemus et hortamur attente quatenus ecclesiis et personis ecclesiasticis ablata restituens integre universa, ab ipsorum molestatione penitus conquiescas, fame tue consulens et saluti. Alioquin ne contra Deum homini deferamus, super hoc procedemus, dante Domino, sicut fuerit procedendum. Ad hoc autem dilectos filios B. et R. fratres Minores ad te mittimus, si forsan, saltem sero, salubriter monitionibus nostris aures aperias quas hactenus nimium inconsulte clausisti.

Datum Reate (1), nonis maii, pontificatus nostri anno II.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, comitibus, baronibus, justiciariis cæterisque officialibus regni inhibet ne contra tenorem privi

(1) Mense aprili, Gregorius , seditione contra ipsum exorta, cum contumeliis Roma fuerat ejectus. Unde Viterbium confugiens et mox ibi a Romanis obsessus, Reale primum, dein Perusium venit. Causam rei Conradus Urspergensis ad finem anni 1227 ita narrat, p. 325 : « Cum papa nollet desistere ab excommunicatione imperatoris, ipse imperator convocavit ad se » de civibus romanis potentissimos et nobilissimos de familia eorum qui dicuntur Frangentes » panem (Frangipani) et de aliis ad quos praecipue respectum habebat populus romanus, habuit» que cum illis tractatum qualiter eos faceret vasallos imperii et ut sibi faciant hominium et o fideliter assistant in omnibus causis. Jussit itaque eosdem sub certa aestimatione pretii et » census computare quantum valeant omnes res ipsorum immobiles quas habebant in civitate, » tam in aedificiis quam in agris, et vinetis, et mancipiis, et aliis rebus. Quo facto omnes res illas » dato pretio comparavit ab eisdem et easdem res ipsis in feudum concessit ratione fidelitatis » quam deberent sibi et imperio. Quocirca iidem reversi, cum papa rursus excommunicaret » imperatorem, fecerunt ut a populo pelleretur turpiter extra civitatem; unde apud Perusium eo » anno et sequenti permansit.»

legiorum monasterio Montis Virginis post curiam Capuanam indultorum, idem monasterium in possessionibus quas in Fricento, Pescho de Morra, Paterno et Petra Pulcina juste tenet, molestare praesumant.

(Inedit. in archiv. monast. Montis Virg. ex instrumento originali in vol. VIII,

n° 69, in quo privilegium istud transcribitur et inseritur, secundo die mensis februarii, ann. 1232, 6e indict. — Transcribitur quoque in alio instrumento superius indicato , archiv. ibid. vol. VIII, n° 72, mense julio redacto, ann. 1234, prime (legendum septime) indictionis.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, comitibus , baronibus, magistris justiciariis, justiciariis, magistris camerariis, camerariis, castellanis et universis bajulis presentibus et futuris presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Cum satis nostre celsitudini displiceret si monasterium Montis Virginis , quod juste diligimus et cupimus in Deo venerari, utpote quia illud reputamus cameram specialem seu obedientie ac Ecclesie nostre (sic), super possessionibus, libertatibus et aliis justiciis eorum, et specialiter super possessionibus quas ex oblatione comitum et baronum in Fricento, Pescho de Morra, Paterno, Petra Pulcina et pertinentiis earum legitime tenent et habent, contra tenores instrumentorum que a predictis comitibus et baronibus sibi exinde facta sunt et contra tenorem privile giorum et confirmationum nostrarum que de predictis ipsi monasterio pie indulsimus post curiam Capuanam, a vobis seu ab aliquibus aliis sustinerent molestias aut gravamen , universitati vestre sub obtentu gratie nostre districte precipimus firmiter et mandamus quatenus nec vos contra tenorem predictorum instrumentorum et privilegiorum nostrorum que sibi benigne indulsimus post curiam supradictam super prefatis possessionibus, libertatibus et aliis justiciis et bonis suis, dictum monasterium de Monte Virginis matris Christi et obedientias ejus temere molestetis nec permittatis ab aliquibus molestari, ut super hiis nullam instantiam contra justitiam audiamus, propter quod indignationem nostram merito incurrere debeatis.

Datum Tarenti, vicesimo septimo maii, prime indictionis.

« ZurückWeiter »