Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

singuli predictam sententiam solemniter publicantes denuntietis eam singulis diebus dominicis et festivis (1).....

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, Raymundo Pastinaro Provinciali concedit libertatem mercimonias per totum imperium portandi, vendendi, emendi aut extrahendi, ipsum omni plateatico, passagio seu theloneo eximens.

(Inedit. ex Archiv. præfect. Massil., autograph. B, fol. 144, copia fere coaeva.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex , universis per imperium constitutis tam presentibus quam futuris fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Notum facimus universitati vestre quod nos pro gratis et acceptis servitiis que Raymundus Pastinarus (a) Provincialis et fidelis noster nostre celsitudini jam exhibuit et exhibere poterit efficacius in futurum, exigentibus meritis pure fidei et devocionis sue, concedimus ei plenam libertatem per totum nostrum imperium ut de propriis mercimoniis suis que in imperium aliunde portaverit, vendiderit aut emerit, vel extrahere inde voluerit, nullum plateaticum, passagium seu theloneum vel aliquid aliud exsolvat, sed inde sit liber penitus et immunis. Quapropter universitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatenus nullus sit ausus qui contra predictam gratiam ac libertatem nostram aliquid a dicto Raymundo pro propriis mercimoniis suis exigere vel ipsum super hoc impetere seu molestare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostram se noverit incursurum. Ad cujus memoriam presentes litteras fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

(a) Sic; sed in titulo alia manu, sicut et in catalogo, legitur Pastinat.

(1) Adest in Regest. ann. 2, no 6, haec eadem epistola Regi Angliae directa cum variantibus in fine, sub dato : Rome apud Sanctum Petrum, VII idus aprilis (7 aprilis 1 228).

Datum Fogie, anno dominice Incarnationis MCCXXVIII, mense martii, prime indictionis.

Foggiae, aprili,

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Liupoldi, ducis Austriae, monasterium Campiliense (Lilienfeld), in Austria inferiori, sub sua et imperii protectione denuo suscipit, ejusque omnia bona et possessiones confirmat. (Memoravit HANTHALER, Fasti Campilil., decas III, p. 774. — Idem, Recensus, I,

165, qui quidem in neutro opere imperiale privilegium, brevi ut videtur tenore,

exhibendum censuit, expressis tantummodo notis chronologicis quae sunt ita :) Datum Fogie, anno dominice Incarnationis MCCXXVIII, mense aprili, prime indictionis.

Baroli, aprili.

Imperator, regni praelatis et magnatibus coram se apud Barolum congregatis, parato sibi tribunali sub divo propter gentis multitudinem quae copiosa erat, proponi fecit et legi subscripta capitula in modum testamenti : ut videlicet omnes de regno tam praelati quam domini et eorum subditi omnes in ea pace et tranquillitate viverent et manerent qua esse et vivere soliti erant tempore regis Guillelmi secundi, relicto tunc regni ballio Raynaldo, Duce Spoleti; et si deficere imperatorem contingeret, sibi in imperio et regno succederet Henricus filius ejus major; quod si illum absque liberis mori contingeret, Chunradus, filius ejus minor (1), succederet illi; quod si

(1) Scilicet hoc ipso mense natus, ut testatur Riccardus de S. Germ. : « Imperatrix apud An» driam filium parit nomine Chunradum, qui (legendum quae) non multo post, sicut Domino » placuit, ibidem in fata concessit. »

ambo decederent filiis non extantibus, filiae ipsius superstites quas (a) de legitima uxore susceperit in eodem regno suo succedant, et prae cipit ut omnes homines regni sui quae statuit debeant juramento firmare; quae tamen sic observari mandavit si in praesenti passagio humanitus de ipso aliquid contingeret, nisi aliud testamentum ab eo editum compareret. Haec coram se jurari fecit imperator a duce prae dicto et Henrico de Morra, magistro justitiario, et aliis nonnullis de regno qui interfuerunt. Disposuit etiam quod nullus de regno pro data vel collecta aliquid daret, nisi pro utilitatibus regni et necessitatibus expediret. Ricc. de S. Germ. Chronic. ad ann.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, scribit communi Cesenensi qualiter negotium terrae sanctae ardenter prosecutus paratus sit ad transfretandum circa medietatem futuri mensis maii, simulque conquerens de papa qui contra se in rebellium favorem inordinate processit, mandat ut non attendentes huic turbationi expectata subsidia sacrae expeditioni tribuant.

(Edid. FRED. HAHN, Collect. monum. veter. et rec. t. I (Litt. princ. et vir. illust.

no XII), p. 211-214.)

• Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem

et Sicilie rex, potestati, consilio et communi Cesenensi fidelibus suis gratiam · suam et bonam voluntatem. Si litteras litteris inculcamus, si devotam nobis

et imperio fidelitatem vestram, quam successuum nostrorum esse cupimus non expertem, ad provisionem et participium eorum que noviter contigerunt solita benignitate duximus invitandam, ex debito vestre devotionis inducimur que sic imperio vos adstringit ut et succedentibus prospere

(a) Ita correximus filii ipsius superstites quos : quod omnino sensu caret.

congaudere ac adversis emergentibus debeatis communiter obviare. Novit enim Dominus de cujus provenit clementia ut romani gubernacula imperii moderemus, nos ad terre sancte negotium prosequendum nihil ex hiis contingentibus omisisse que ad promotionem ipsius vidimus expedire; sicut per plures litteras et nuncios previa veritate innocentiam et sollicitudinem nostram devotioni vestre meminimus intimasse. Nuper autem venientibus de Theutonia crucesignatis paratum pro eorum transitu passagium fecimus exhiberi, habentibus equos minus ydoneos dantes alios competentes, indigentibus quoque subvenientes in equis et armis necessariis ac providentes singulis in victualibus et ceteris oportunis, sic quod in prima septimana presentis mensis aprilis marescallus noster cum eis et ingens de regno nostro militum comitiva sub ducatu Domini transfretarunt. Ceteris etiam qui accedunt navigia in portu Brundusii sunt in ea quantitate parata, in qua utinam transeuntium sufficientem habeamus copiam personarum. Nos etiam ad iter incepte transfretationis insistimus circa medietatem proximi mensis maii feliciter transituri, maxime quod de processibus exercitus christiani prospera et jocunda nova per specialem nuntium sunt delata, qui accessum nostrum tanto requirit attentius quanto ad obtinendam civitatem sanctam Jerusalem ad exterminium perfide nationis oportunior via patet, Conradino Soldano Damasci, sub cujus manibus Jerusalem tenebatur captiva, noviter obeunte (1). Dispositum insuper est a nobis ut post felicem transfretationem nostram omnibus crucesignatis tam equitibus quam peditibus in nostrum subsidium transituris necessarium passagium tribuatur; sed dum speraremus a romano pontifice ad prosequendum iter inceptum verbo et operibus adjuvari, dum benedictionem Ecclesie presto

(1) Scharfeddyn (Malek el Moadham) mense novembri ann. 4227 mortuus erat. - « Impera» tor apud Barolum Pascha domini (26 martii) magnifice celebrat in omni gaudio et exulla» tione, quia sicut ex litteris tunc didicerat Thomae de Aquino Acerrarum comitis ad suum ser» vitium in Syria existentis, illis diebus Coradinus Soldanus Damasci mortuus fuerat. Quamobrem » in subsidium terrae sanctae dirigit Riccardum de Principatu marescalcum suum cum quin» gentis militibus qui a Brundusio felici omine transfretavit.» Ricc. DE S. GERM., Chronic. ad ann. 1228.

laremur nostre peregrinationis itineri tanquam peregrinantibus debitam exhiberi, per eum quem deceret pro domo Jerusalem se spiritualiter opponere ascendentibus ex adverso mirabilis ingratitudo processit. Nam die Jovis ante festum Pasche cum populum ex diversis mundi partibus pro diei solemnitate in sui presentia congregatum deberet ad liberacionem terre sancte, crucifixi servitium, succursum nostrum et exercitus christiani monitis, remissionibus et precibus invitare ac de presenti transitu nostro gratam facere mentionem, negocium Mediolanensium ac aliorum quorumdam proditorum nostrorum coram omni populo, proh pudor! in medium introduxit, procedens contra nos quia terras eorumdem proditorum que ad manus nostras per excessus proditionis eorum non absque multa nostrorum cede fidelium et immensa fisci nostri jactura devenerant, eis restitui minime feceramus; ut per hoc manifestissime cognoscatur quod ex quo non habuit, ut incepit, pro negotio terre sancte contra nos justam materiam procedendi, ubi de hiis que pro terre sancte succursu expediunt fecimus et facimus que debemus et in procinctu sumus personaliter transeundi, cum deberet, more boni judicis, hominem cum homine, rem cum re, tempus cum tempore comparare, deficientibus justis causis, rem inconvenientem assumpsit singularem de nostris proditoribus faciens mentionem, non attendendo scripture consilium admonentis : Rationi, non voluntati proprie servias. Videat ergo universitas vestra et diligenter attendat si a seculo est auditum quod adversus aliquem romanum principem pro suis proditoribus fuerit unquam tam indecenter a pontifice romano processum. Sane si pro defectu quolibet negotii terre sancte quem serio fecissemus apostolica contra nos incanduisset auctoritas, foret utique patientius perferendum. Sed cum nulla super hoc fieri possit objectio contra nos, utpote qui negotium ipsum in conspectu totius orbis ardenti voto prosequimur, immo pro nostris proditoribus procinctum transfretationis impediat, moveri cogimur et turbari, maxime cum a pupillari etate nostra sanguinem nostrum sitierint et excidium vite nostre cum aliis nostris rebellibus fuerint machinati, qui virum nobilem et consanguineum nostrum Oddonem dictum quondam imperatorem introduxerunt in regnum nostrum ut nos honore, regno et vita privaret. Et nunc eosdem idem apostolicus fovet in nostrum dispen

« ZurückWeiter »