Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nunquam seminaverunt. Sicque fit ut ecclesias sacras, pauperum refugia, sanctorum mansiones diripiant quas pii ac simplices patres nostri in refectionem pauperum ac peregrinorum et religiosorum sustentationem fundarunt, et nunc ad imperia et regna degeneres et ignobiles, quos sole littere faciuntinsanire, ausu temerario contendunt anhelare. In paupertate quidem et simplicitate fundata erat Ecclesia primitiva, cum sanctos quos catalogus sanctorum commemorat fecunda parturiret; sed aliud fundamentum nemo potest ponere preter illud quod positum est a Domino Jesu ac stabilitum (1). Porro quia in divitiis navigant, in divitiis volutantur, in divitiis edificant, timendum ne paries inclinetur Ecclesie, ne maceria depulsa ruina subsequatur. In nos etiam, novit scrutator omnium, injuste debacchantur dicentes nos nolle terminis transfretasse constitutis, cum multa nos (a) de eo et Ecclesie et imperio inevitabilia ac ardua negotia preter infirmitatis incommoda detinebant: quorum primum fuit rebellium siculorum insolentia ; nec videbatur nobis sanum fuisse consilium [et] expediens christianitati nos in terram sanctam transiisse bellum intestinum post terga relinquentes, sicut nec medico, ferro infixo vulneri, fomentum adhibere medicine.....

« In conclusione quoque demum haec adjecit, exhortans orbis principes universos ut contra tantam sibi prospiciant avaritiam et iniquitatem quia :

Tunc tua res agitur paries cum proximus ardet. »

[merged small][ocr errors]

Encyclica Friderici Romanorum imperatoris justiciariis suis directa qua jubet ut praelati ecclesiarum, religiosi et clerici divina

(a) In impresso me, sed supra nos.

(1) Istam autem doctrinam saepius in litteris exposuit imperator, praecipue post suam in concilio Lugdunensi depositionem. (Vid. specialiter Petr. de Vineis, lib. I, epistol. II, quam infra suum ad locum exhibebimus.)

celebrent tempore interdicti sub pæna revocationis bonorum ecclesiasticorum.

(Edit. ap. PETR. DE VINEIS, Epist. Lib. I, cap. XXIII; quam quidem, licet notis

chronologicis careat, ad hunc locum cui apprime convenit collocamus.)

Fredericus, etc. Inter cetera, que sollicitudinis nostre cura quotidiana ex diligenti meditatione revolvit, illud occurrit nostre considerationi precipuum, qualiter venerandus orthodoxe fidei nostre cultus debito a nobis et nostris fidelibus affectu et devota veneratione colatur, ut quo pre ceteris mundi principibus divina dextra nostrum erigit altius solium, eo per officiose gratitudinis debitum, nostra et nostrorum ubique devotio sibi solvat munera gratiarum. Ex eo quidem potest regnantium felicitas augeri potissime, et subditorum status servari pacificus, si regi regum grato devotionis exenio placeamus; nec ex scandali alicujus subreptione damnabili cultus debet postponi vel intermitti dominicus , quia quo amplius humana scandala quandoque lasciviunt, eo tempestatum sedator esset devotias exorandus. Quare fidelitati tue mandamus, quatenus omnibus prelatis et clericis de jurisdictione tua in aliquo loco idoneo convocatis, presentibus fratribus Predicatoribus et Minoribus, per aliquem virum sapientem , litteratum et facundum, facias eis diligenter exponi, quod nos tanquam princeps catholicus, et catholice fidei amplexator, ardenti desiderio adfectamus, quod prelati ecclesiarum, clerici, religiosi et seculares divina officia publice in ecclesiis, presentibus locorum indigenis, ad illius gloriam et laudem celebrent, qui sacrosanctam Ecclesiam fundavit incommutabiliter supra petram. Ex nostre autem presentis exhortationis oraculo, aliquibus celebrandi necessitas non infertur. Sciant tamen celebrare no. lentes, quod si sui officii debitum exequi negligerint, temporalia bona, per divos augustos progenitores nostros, pia ecclesiis largitate donata faciemus, quanquam inviti , ad nostrum demanium revocari.

[ocr errors]

ANNO 1228. — INDICTIONE 1.

(Exeunte martio 1228,

maferente en Gregorius papa universis praelatis per Apuliam constitutis scriiter.) bit se in Fridericum Romanorum imperatorem qui mandatis Ec

clesiae non obtemperavit et licet excommunicatus sibi fecit divina celebrari, sententiam in festo Cænae dominicae renovasse et loca quaelibet ad quae ipse pervenerit ecclesiastico submisisse interdicto; monet ut hanc sententiam denuntiare curent, hoc adjecto quod si in duritia perseveret, poterit formidare se jure feudi privandum.

(Edid. RAYNALDI, Annal. eccles., ad ann. 1228, $ II ex Regest, Gregor., ann. 1,

no 180.)

Gregorius, etc., universis archiepiscopis, episcopis, etc., per Apuliam constitutis. Quanto nobilius membrum in ecclesie corpore leditur, tanto acrioribus doloribus cruciamur qui Cephe locum, licet insufficientibus meritis, obtinemus. Verum quia tectum vulnus si dimittatur intactum solet in scandalum corporis latius evagari, nos olim viso quod Fridericus Romanorum imperator salutem propriam negligebat, dum salubre votum quod Deo voverat additis juramentis detrectabat exsolvere, non sine detrimento fidei et gravi scandalo totius populi christiani, quia juxta sapientis edictum : Vulnera dum sanas dolor est medicina doloris, medicinalem Petri gladium in eum exeruimus in spiritu lenitatis, excommunicationis sententiam publicando quam ipse in se voluntarius fecerat promulgari nisi statuto termino transfretaret in terre sancte subsidium et alia promissa fideliter adimpleret, sperantes ut percussus dolens ad percutientem se in humilitate rediret Dominum exercituum requirendo. Sed quod dolentes referimus, inclinato corde medicinam exhorrens et increpationem abomi

nans discipline, immo malleum velut stipulam reputans, non solum nulla penitudine se correxit, verum etiam adjiciens peccata peccatis contra se Dominum audaciter irritat ultra quam recensere nos deceat, ne videamur in ejus convitiis delectari qui conversionem ejus desiderabiliter expectamus. Inter alia namque claves Ecclesie contemnens quibus Dominus beato Petro et successoribus ejus ligandi et solvendi contulit potestatem, sibi facit celebrari vel potius prophanari divina in enormius anime sue periculum et enervationem totius ecclesiastice discipline. Unde timentes ne plaga ejus fieret penitus desperabilis si male permitteremus obduci neglecti vulneris cicatricem, et eo insanabile quo insensibile redderetur, malagma studuimus apponere sanativum. Utinam studium nostrum optatum habuisset effectum! Cum enim pie recordationis Honorius papa predecessor noster per bone memorie Tusculanum et Sabinensem episcopos et dilectum filium magistrum G. notarium nostrum et Roffridum clericum camere nostre et abbatem sancti Martini Viterbiensis Cisterciensis ordinis eumdem imperatorem diversis temporibus, super diversis articulis in quibus Deum et Ecclesiam graviter offendebat, diligenter commoneri fecisset, nos adhuc humiliantes vim auctoritatis Ecclesie ad presentiam ejus dilectos filios ( Thomam tituli sancte Sabine presbyterum et O[ddonem ) sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconum cardinales curavimus destinare (1), ut eum super premissis et subsequentibus vice nostra salubriter commonerent. Qui licet de contingentibus nil omiserint, nequaquam tamen eum potuerunt ad penitentiam revocare. Utinam ad nequiora nequaquam manus illicitas extendisset ! Quare ne videremur deferre homini contra Deum , ecce justitiam in judicium convertentes in proximo preterito festo Cene dominice (2), in predictum imperatorem excommunicationis sententiam solemniter duximus promulgandam , tum pro eo quod, ut premissum est, non transfretavit in subsidium terre sancte nec promissum numerum militum in expensis suis

(1) Qui quidem anno praecedente cum Landulfo noviter creato abbate Cassinensi venerant Roma sanctum Germanum ubi una Natale Domini celebraverant. Cf. RICC. DE S. GERM. ad ann.

(2; Scilicet 23 martii, Pascha in vicesimum sextum diem incidente.

tenuit vel transmisit nec pecuniam quam promiserat destinavit, tum quia venerabilem fratrem nostrum Tarentinum archiepiscopum ad sedem propriain accedere non permittens eum populum suum non patitur visitare, tum etiam quia Templarios et Hospitalarios bonis mobilibus et immobilibus que habebant in regno temere spoliavit, et quia compositionem factam inter ipsum et comitem Celanensem et Raynaldum de Aversa, pro cujus observatione romana Ecclesia ad precum ejus instantiam fidejussit, servare contemnit, et quia comitem Rogerium crucesignatum sub apostolice sedis protectione receptum comitatu et aliis lerris indebite spoliavit et filium ejus in captivitate detentum ad mandatum apostolicum sepius iteratum reddere denegavit. Adjecimus quoque ut loca quelibet ad que ipse pervenerit ecclesiastico subjaceant interdicto, ut quamdiu presens fuerit ibidem nulla divina officia celebrentur , officio beneficioque privantes omnes cujusque professionis vel ordinis qui ei postquam denuntiatus fuit excommunicatus a nobis, divina sibi ausu temerario celebrarunt et antequam ad mandatum Ecclesie redeat de cetero celebrabunt. Illud etiam non duximus omittendum quod si de cetero se officiis divinis ingesserit, contra eum tanquam contra hereticum et clavium Ecclesie contemptorem severitate debita procedemus, et si ab ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum oppressionibus non destiterit aut non cessaverit a conculcatione ecclesiastice libertatis, vel excommunicatione contempta redire non curaverit ad mandatum Ecclesie, omnes qui sunt ei fidelitatis juramento adstricti et specialiter homines regni a juramento quo sibi tenentur absolvemus et denuntiabimus absolutos; quia juxta decretum felicis recordationis Urbani pape II predecessoris nostri, fidelitatem quam homines christiano principi juraverint, Deo ejusque sanctis adversanti et eorum precepta calcanti nulla auctoritate persolvere cohibentur. Et si non cessaverit ab oppressione pupillorum, orphanorum et viduarum seu nobilium et aliorum hominum regni vel ejus destructione quod ad romanam Ecclesiam specialiter noscitur pertinere, pro quo etiam predecessoribus nostris et Ecclesie romane juramentum fidelitatis exhibuit et homagium prestitit, merito poterit formidare se jure feudi privandum; ideoque universitatem vestram monemus attente per apostolica vobis scripta districte precipiendo mandantes quatenus

« ZurückWeiter »