Exponit seriatim qualiter Ecclesia Romana ante et post
crucem assumptam erga se egerit, quae causae transfreta-
tionem suam impedierint, quam injuste contra se a summo
pontifice processum fuerit, admonetque ut cum sit ipse pa-
ratus ad transfretandum sub medio mense maio futuro,
nuntii mittantur ad colloquium quod sub media futura qua-
dragesima Ravennae habere disponit.
36
Regi Anglorum graviter conqueritur de excommunicatione
sua, patris ejus regis Johannis aliorumque principum pro-
ponens exemplum quos pontifex romanus exhaeredare et
tributarios constituere voluit, invehitque in avaritiam Ro-
manorum, Ecclesiae primitivae simplicitatem memorans. 48
Encyclica justiciariis directa qua jubet ut praelati eccle-
siarum, religiosi et clerici divina celebrent tempore interdicti
sub poena revocationis bonorum ecclesiasticorum.
Raymundo Pastinaro provinciali concedit libertatem mer-
cimonias per totum imperium portandi, vendendi, emendi
aut extrahendi, ipsum omni plateatico, passagio seu the-
loneo eximens.
Ad petitionem Liupoldi ducis Austriae monasterium Cam-
pililiense (Lilienfeld) in Austria inferiori sub sua et imperii
protectione denuo suscipit, ejusque omnia bona et posses-
siones confirmat.