Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quod non absque cordis anxietate proferimus, denuntiavit in nos (1) pro eisdem tribus capitulis in quibus, cum defectus non sit, defectum, quia sic placet, allegat. Videlicet quod personaliter non transfretavimus, quod non miserimus centum millia unciarum, quod non direxerimus M milites tenendos ad biennium ad stipendia nostra pro subsidio terre sancte. Qui cum ad deliberandum super hoc provinciale concilium quorumdam prelatorum totius Italie convocasset, solempnes nuntios ad Sedem apostolicam replicavimus, videlicet Reginum et Barensem archiepiscopos, ducem Spoleti et comitem Henricum (2), familiares et fideles nostros et procuratores in eadem causa statutos a nobis ad proponendum in presentia omnium qualiter persone nostre transfretationem infirmitas que in promptu est, cujus adhuc manent vestigia, prepedivit, et quod in presentiarum ultra mille milites nostros in transmarinis partibus ad stipendia nostra pro Dei servitio teneamus, videlicet septingentos milites transalpinos per manus magistri domus Theotonicorum ad nostra stipendia solidatos, CC et L milites regni quos anno preterito de pecunia ecclesie quietatos sequenti anno ad solidos nostros ibi fecimus retineri; quod inter familiam nostram et alios regni milites, qui ad expensas nostras transacto passagio transierunt, fuerunt ultra centum, et insuper quadringentos milites nobis a Lombardis ecclesia mediante promissos, ultra quam ex promissione tenebamur, deputavimus pro eodem servitio transmittendos, nisi dilationi et more eorum ecclesia, per quam accelerari debuerant, consensisset. Quin etiam de centum millibus unciarum satisfecimus, mittentes primo in tribus terminis sexaginta millia unciarum; in quarto vero termino magister domus Theotonicorum qui est unus de statutis ad ipsam pecuniam reservandam, petiit assignari sibi siclam nostram (a) Brundusii pro quarta solutione viginti millium unciarum, et ipsam recepit et uncias habuit pro solutis. Si quidem dominus apostolicus in presentia fratrum

(a) Ap. Martene male necessaria nostra ; ap. Tommasi, sitelam nostram.

(1) 29 septembris, ut supra diximus, p. 24 et 29.

(2) Scilicet de Malta: idem qui supra.

et omnium prelatorum, presentibus quoque nuntiis nostris, sicut per eos recepimus, in vigilia beati Martini (1) fuit recordatus quod dictus magister pro nobis absolutionem habuit; residua vero viginti millia unciarum que tenebamur in transfretatione nostra deferre, cum camera nostra premisimus, et parati erant iidem nuncii nostri et procuratores facere plenam fidem qui cum, priusquam prelati consulerentur, audiri debuerint, eos, ordine postposito in quo nostrum fuit gravatum propositum, vix admisit; quia primo consultatis semotim per se singulis prelatorum et communi consilio per cedulam assignato, premonitis, ut dicitur, universis ne a deliberatione qualitercumque prehabita dissentirent, eisdem nuntiis et procuratoribus nostris audientiam prestitit; non deliberans postmodum cum prelatis et nuntios nostros ulterius non admittens, justis excusationibus et causis rationabilibus non receptis et clauso eisdem procuratoribus et nuntiis nostris ostio justicie que apud Sedem apostolicam pro omnibus in omni debetur, denunciationem prout voluit replicavit (2). Preter hec Reatini qui sunt fideles Ecclesie, quos de nostrá fuit munificentia consecuta, tam cito quod eis innotuit apud Brundusium nos intrasse galeas, instigantibus illis qui si beneficiorum imperii reminiscerentur prohibuisse debuerant, absque quorum permissione nullatenus attemptassent, fines regni nostri armata manu hostiliter invaserunt, fideles nostros qui........ quondam rebellem nostrum arctius obsidebant (3) confundere satagentes; sed dextera Domini faciente, devicti et

(1) Scilicet 40 novembris.

(2) 17 novembris. « [Papa], vocatis ad urbem praelatis cismontanis et de regno quos potuit, » in octavis beati Martini publice excommunicat ipsum et per totum Occidentem litteras super » hoc dirigit generales. » RICC. DE S. GERM., Chronic. ad ann.

(3) In Martene legitur ibi quos quondam rebelles Mamertius obsidebat : quod sensu omnino caret. Arbitramur vero lacunam ita compleri posse: qui Raynaldum de Bareto quondam rebellem, etc., cum in Chronic. Ricc. de S. Germ. legatur ad finem anni 1226 : « Comes Ray, filius Ray. de Bareto se contra imperatorem in Introduco recepit quem Bertholdus frater Ray. dicti >> ducis Spoleti congregato imperiali exercitu obsidet et expugnat. » Vicinitas autem inter Reate et Introducum huic loco explicando convenit.

D

effugati a nostris fidelibus in laqueum inciderunt quem tendebant. Que omnia supradicta cupimus ad universalem noticiam pervenire, in veritate pura talem fuisse rei seriem et processum, et nos penitus inculpabiles coram celo et orbe terrarum ineffabiliter protestantes ut universi et singuli seriatim plenius cognoscatis manifestam injuriam et gravamen que pro tot predictis obsequiis et expensis ab illis perferre conquerimur a quibus nos et universus orbis optata pro crucifixi negotio suffragia sperabamus. Nos igitur quantumcumque intentio lacessentis ecclesie excandeat, quia puram habentes conscientiam de judiciis Dei confidimus potius quam timemus, injuste maledicentibus scriptura clamante: Benedicam maledictionibus vestris, ab incepto Christi servitio nullatenus desistemus, quod non ore tantum sed et opere sinceris affectibus et imperiali conamine ad finem gratum, ipso auctore qui principium est et finis, perducere peroptamus, nisi gravior (quod absit) suborta dissentio nos invitos et coactos a tam sancto itinere revocaret. Speramus enim quod pro pleniori bono et majori subsidio terre sancte divinitas iter nostrum sua miseratione distulit, quia principes et alii providi viri dudum consultati jam viderint quod in manu virorum tam modica que transivit si nos transiisse contingeret, treuge infringi non possent, sed oporteret nos ad perpetuam imperii et totius christiani nominis injuriam prestolari (a) subsidium aliorum, qui nomen et vires pre ceteris principibus obtinemus et cujus fama est barbaris ad terrorem. Rogamus igitur universitatem vestram, monemus attentius et hortamur quatenus ad susceptum Christi negotium votum generale non tepeat, sed quo major necessitas imminet eo ferventius exardescat, et tam crucesignati quam ceteri qui zelo movemini transfretandi vos interim preparetis venturos tempore competenti ut in medietate primo venturi mensis maii cum manu potenti et brachio excelso feliciter transeamus, certis omnibus et indubitanter scientibus quod in passagio et in aliis providebimus liberaliter transituris. Preterea quia circa medietatem proxime venture sacre quadragesime disposuimus ante felicem transitum nostrum cum plerisque principibus imperii et cum vobis habere colloquium in Ra

(a) Locum in Cod. et ap. Martene mutilum ex Tommasi restituimus.

venna (1) ut ad removendum de cordibus nostrorum fidelium omnem turbationem pariter et rancorem optatam pacem in Italia reformemus, nostram ad omnes gratiam effusuri, universitatem vestram monemus obnixius et hortamur quatenus loco et termino prestitutis per honorabiles nuntios vestros viros industrios in eodem colloquio interesse curetis, nobis ad tam laudabile negotium efficaciter affuturi, ut abinde cum generali pace et universali licentia prestita et amico vale recepto, ad Christi servitium transeamus. Confidimus autem in auctore salutis quod summus pontifex devotionis nostre non immemor nec terre sancte necessitatis oblitus devotum filium non permittet a solita devotione ac dilectione matris Ecclesie diutius amoveri, cum eum sincere dilexerimus priusquam ad altioris loci speculam vocaretur.

Datum Capue, VI decembris, indictionis prime.

[Decembri.]

Fridericus, Romanorum imperator, regi Anglorum graviter conqueritur de excommunicatione sua, patris ejus regis Johannis aliorumque principum proponens exemplum quos pontifex romanus exhaeredare et tributarios constituere voluit, invehitque in avaritiam Romanorum, Ecclesiæ primitivae simplicitatem memorans.

(Edit. ap. MATT. PARIS, Hist. maj. Anglor. ad ann. 1228, p. 239. Imperialium vero litterarum tenorem non integre exhibuit; unde quod excerptum videtur ad lineam damus.)

<< Inter ceteros catholicos reges litteras auro bullatas Anglorum regi transmisit, proponens in iisdem romanam Ecclesiam tantae jam avaritiae

D

(1) « Eodem anno [imperator] condixerat curiam principum Alemanniae in quadragesima

apud Ravennam a qua similiter impeditus fuit nuntiis et legationibus domini Papae. Nam Ve

>> ronenses et Mediolanenses non permiserunt aliquos transire per fines suos, spoliantes rebus

» suis etiam ipsos crucesignatos, ut asserebant authoritate domini Papae : quod proh dolor! nefas est dicere. » CONR. ABB. URSPERG., Chronic., p. 325.

succensam incendio et concupiscentia manifesta quod bonis ecclesiasticis non sibi pro voto sufficientibus imperatores, reges et principes exhaeredare et tributarios constituere non veretur. »

[ocr errors]

Habeat autem de premissis rex Anglorum ex se ipso exemplum cujus patrem, regem scilicet Johannem, tamdiu excommunicatum tenuit quousque ipsum et regna ejus constituit sub tributo. Habeant etiam generaliter omnes idem exemplum de comite Tolosano et aliis principibus multis (a) quorum terras et personas tamdiu sub interdicto concludere molitur, donec illos in consimilem redigat servitutem; simonias, exactiones diversas et a seculis inauditas quas in ecclesiasticas personas incessanter exercent, usuras manifestas et palliatas quibus hactenus incognitis totum mundum inficiunt, pretermittimus (b); sermones tamen super mel mellitos et super oleum mollitos..... (c) insatiabiles sanguisuge dicentes curiam romanam esse Ecclesiam matrem nostram ac nutricem, cum sit curia pretaxata omnium malorum radix et origo, non maternos sed actus exercens novercales/ex cognitis fructibus suis certum faciens argumentum. Revolvant hec inclyti barones Anglie quos papa Innocentius bullatis litteris communitos animavit ut in regem Johannem quasi Ecclesie inimicum insurgerent obstinatum, sed postquam enormiter memoratus rex est incurvatus, et se suumque regnum Ecclesie romane velut effeminatus mancipavit, predictus papa proceres quos prius sustinuit et excitaverat, postposito mundi pudore Dominique timore, conculcavit morti expositos et miserabiliter exheredandos ut more romano protervo hiatu quod pinguius erat, proh dolor! absorberet; et factum est quod incitante Romanorum avaritia princeps provinciarum facta est sub tributo. Ecce mores Romanorum, ecce laquei prelatorum quibus universos ac singulos querunt illaqueare, nummos emungere, liberos subjugare, pacificos inquietare, in vestibus ovium cum sint intrinsecus lupi rapaces; legatos huc et illuc mittentes, excommunicare, suspendere, punire potestatem habentes, non ut semen, id est verbum Dei, seminent fructificandum, sed ut pecuniam extorqueant, colligant et metant que (a) In impresso et alios principes multos.

(b) In impresso praetermitto.

(c) Deest ibi aliquid.

« ZurückWeiter »