Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

tulavimus tam nobis quam omnibus aliis certum sub censura ecclesiastica prefigi terminum veniendi, quod libentissime fecissemus nisi voluntas principum et evidens necessitas, quia nondum fuerat plene imperii pacala turbatio, nostra desideria prepedissent, licet tenui occasione more inde nostra bona in malum notetur intentio, unde laudem meruit et favorem. Demum ad vocationem apostolicam rebus imperii tranquille pacatis venimus et solempniter diadema suscepimus, ut non multis extitisset apostolice Sedis nostra vocatio que de majoribus et melioribus provinciis Italie florentibus divitiis et strenuitate viroruin a nobis extitit assecuta. Post susceptionem vero imperialis corone, per manus reverendi Patris Domini Gregorii nunc apostolici, tunc episcopi Ostiensis, iterum crucis signaculum reverenter accepimus vota votis et desideria desideriis aggregantes. Ingressi demum prosperis auspiciis regnum nostrum quod pro diutinis guerris bonis suis et opibus erat exhaustum, munitissimas arces et inexpugnabiles munitiones inveni. mus tam a christianis quam a Sarracenis rebellibus nostris detineri, et cum oportuerit eas quasi denuo per bellicam potenciam nostre subjicere ditioni, nichilominus tamen inter ipsos labores et nondum pacate turbationis tempora subventioni non defuimus terre sancte, premittentes dilectos principes nostros... ducem Bavarie et episcopum quondam Pataviensem ac plures alios in auxilium Damiate. Nuntios vero nuntiis frequenter et litteras litteris sepius inculcavimus, rogantes et monentes totum exercitum christianum ut navalem classem nostram et exfortium expectantes nequaquam se ipsos a Damiata moverent, pro certo nostram presentiam se cominus habituros; sed nostris precibus et monitis pretermissis, absque consilio virorum nobilium et prudentium, non expectato laudabilis nostre classis subsidio, incaute ductus populus incidit in lacum, immo laqueum, improvisum; cujus inopinati casus incerti Anselmum de Justingen (a), tunc temporis marescalcum, cum subsidio militum et victualium subventione transmisimus, e vestigio comitem

mus

(a) Sic corrigi debet, cum legatur in Martene, Ansellinum de Visiniis , et in Cod. 455, Anselinum de Vistigum; in Tommasi autem Anselmum de Justing.;

Henricum (1) fidelem nostrum cum XL galeis pro ipsius terre succursu laudabiliter et magnifice dirigentes; qui salubriter applicans Damialam, et exercitu non invento, quia receperat in mandatis a nobis ut legato Sedis apostolice qui exercitui preerat usque ad felicem adventum nostrum intenderet et pareret, deorsum per flumen cum galeis ad exercitum properabat, ubi occurrentibus ei nunciis legati, magistris videlicet domus milicie Templi et domus Sancte Marie Theotonicorum et comite de Percy (a) et ex parte legati precipientibus ut rediret, rediit cum eisdem qui ad hoc venerant ut pro liberatione captivorum Soldauo redderent civitatem; que in hunc modum amissa extitit, non ex interdicto quod inventionibus novis (6) adstruitur de inhibitione concambii Damiate per litteras nostras fuisse transmissum, quia non est verisimile ut qui ad liberandam terram sanctam expensis innumeris et immensa sollicitudine laboravimus, interdictum concambii per quod optatus finis nostre sollicitudini et laboribus advenisset ei fieri mandaremus. Nos autem acceptis tam infelicibus de amissione Damiate rumoribus, ut tam enormi dampno possemus competentibus remediis obviare, premissis ad Sedem apostolicam nuntiis ad colloquium apud Verulas cum felicis recordationis reverendo papa Honorio pro disponendo et reformando passagio maturavimus convenire, ubi de curia Verone dispositum est (c) que casu fortuito extitit impedita. Post elapsum temporis spatium cum eodem apostolico apud Ferentinum negotio exigente convenimus, et ad exhortationem et apostolica monita pro his que cause meritum requirebat nostram inclinavimus majestatem ut Ierosolymitani regni hereditariam dominam duxerimus feliciter in uxorem, ac statuto ibidem termino transeundi, dum pie recordationis C. Portuensis episcopus in

(a) In Cod. 455, de Piogi; ap. Tommasi, comite Pizzi. Quis, nescimus.
(6) Ap. Martene nobis.
(c) In Cod. et ap. Martene dispositio male.

(1) Scilicet Henricum de Malta marini stolii ammiratum. Cf. Ricc. DE S. GERM. Chronic. ad ann. 1221, et quae supra de redditione Damiatae diximus.

Theolonia et alii predicatores per regna diversa monitis apostolicis et statutis, denique rex Johannes et magister domus Theotonicorum nostris oblatis promissionibus vel paucos vel infimos, velut omnes recenti casu Damiate tam enormiter consternatos, ad susceptionem crucis inducere potuissent, ne per hujusmodi defectum contingeret negotium impediri, nihil de contingentibus omittentes, convenimus apud sanctum Germanum cum venerabilibus viris P. (1) Albanensi episcopo et pie memorie G. (2) tituli sancti Martini presbytero cardinali, et ut animarentur omnes nostris largitionibus et promissis, termino passagii usque ad biennium prolongato, personaliter transire promisimus et ducere mille milites ad stipendia nostra tenendos ad biennium in servitium terre sancte, mittere infra spatium pretaxatum per quinque videlicet terminos CM uncias ad partes ultramarinas statutis assignandas personis, centum insuper chelandras habere ac L galeas et pro duobus millibus equitum certis terminis passagium exhibere. Quibus solempniter constitutis, misimus magistrum domus Theotonicorum pro militibus solidandis, sed in optione sua potentem viros eligere strenuos et pro meritis personarum ad suam prudentiam stipendia polliceri. Et ceteris insuper passagium transituris cum nobili viro principe et consanguineo nostro Lantgravio Thuringie de marchia Misnensi gratiam fecimus ut crucem assumeret et veniret, qui eamdem marchiam ex jure imperii simili modo tenere possemus valentem ultra XX millia (a) marcarum argenti per annum, et addidimus etiam de camera nostra quinque millia marcarum (6), eligentes potius utilitati

stre deesse quam servicio crucifixi. Cum exemplo ejusdem Lantgravii, ducis de Limburch et aliorum principum quos ad sumendam crucem largitionibus et promissis induximus, infinita se multitudo signavit, septingentis militibus per eumdem magistrum ad nostra stipendia solidatis;

a) Deest millia in Cod.
(6) Hoc complementum sensus a verbis et addidimus deest in Martene.

(1) Is est Pelagius, idem ipse qui Damiatam amiserat. (2) Scilicet Gualo.

magistros etiam pro fabricandis chelandris per diversas partes regni nostri statui jussimus de quibus octingenti per aeris intemperiem tum morte, tum infirmitate impediti fuerunt; quare omnes non potuerunt percompleri, licet major pars fuerit fabricata. Tandem instante passagio, navigia, chelandras et quinquaginta galeas ad loca passagii, non a nobis, sed ab antiquis temporibus ordinata , Brundusium videlicet ubi passagium fieri semper competentius consuevit, duci fecimus et parari, nos personaliter in occursum clare memorie Lantgravii Thuringie et aliorum venientium principum conferentes; quibus accedentibus dum ad passagium rediremus, gravi egritudine sumus a Domino in itinere visitati, que sic nos vehementer invasit ut moram nobis medici suaderent; sed ne pro absentia nostra contingeret passagium impediri, medicorum persuasione contempta, in estivi calore temporis non omisimus versus Brundusium equitare ubi naves et chelandras pro principibus et aliis peregrinis necnon pro septingentis nostris stipendiariis militibus, sicut expediebat, singulis pro qualitate rerum et numero personarum jussimus assignari, qui per octo dies aquis et aliis necessariis onerarunt, aura prospera salubriter navigantes. Tempus erat adeo, Domino concedente, paratum quod navigia in quibus camera nostra et familia post octavum diem prime motionis navium receple fuerunt, infra dies undecim transfretaverint (a). Copiam vero navium tantam habuimus quod pro defectu peregrinorum multa in portu navigia remanserunt. De corruptela vero aeris que nocuit peregrinis, per quam divina Providentia que previderi non potest ab homine diversas mundi partes et regni nostri specialiter occulto judicio flagellavit, nulli magis quam nobis molestum extitit et dampnosum. Nam in propria persona sensimus de quo aliis condolemus. Post nondum resumpta convalescentia galeas ingressi fuimus (1) nos et dilectus consanguineus noster Lantgravius vestigia precedentium secu

(a) Legitur vero ap. Martene, sed male : quod XL dies transfretarent.

(1) 8 septembris, ut supra diximus, p. 21.

sona

vo

turi, ubi tanta subito invasit utrumque turbatio quod et nos in graviorem recidimus recidivam et idem Lantgravius post accessum nostrum apud Hydrontum de medio, proh dolor! est sublatus. In cujus decessu gravius animo consternati pati cepimus vehementer, tam principes quam alias illustres personas orientalium partium que presentes nobiscum aderant super nostro transfretationis proposito consulentes, qui viso et inspecto statu persone nostre et quibuslibet circumstanciis indagatis, consulendum de transitu non viderunt. Quia igitur sevities erat perdere nosmetipsos cum a nobis vita salusque multorum pendeat populorum, dilata est persone nostre transfretatio pro convalescentia resumenda, sed, dante Domino, non ablata : quia fervor tanti propositi , donec spes est in corpore, per dispendium aliquo modo non valebit extingui. Commisimus insuper dilecto principi et consanguineo nostro duci de Limburch interim usque ad felicem transitum nostrum curam totius exercitus christiani, et quinquaginta galeas que pro transfretatione nostra erant armate in portu, assignari precepimus venerabili patri... patriarche Ierosolymitano ,... magistro domus Theotonicorum et aliis magnatibus transituris (a), de quibus non nisi XX pro eorum itinere recipere voluerunt. Nos autem ad succursum eorum quos premisimus et ad terre sancte subsidium intendentes, competentiorem in vasellis et chelandris aliis fieri fecimus apparatum, proponentes in estate futura circa medietatem futuri mensis maii, quando tempus est aptius et magis offert se mare navigantibus opportunum, in majori potentia transfretare. Cumque singula per duos de judicibus magne curie nostre nostros nuncios et fideles in conspectu apostolico miserimus proponenda, dum speravimus a patre patrum palerne consolationis antidotum, compassionis benigne solatium et remedium consequi salutare, dominus apostolicus eosdem nuntios nostros recipere noluit nec audire. Quin potius ad postulationem eorumdem nuntiorum nostrorum cognitores et judices non concedens, infirmitatis nostre casu inevitabili non inspecto, solutione non considerata pecunie pretaxate nec militibus ad nostra stipendia jam missis animo revolutis,

NOS

(a) Quae plura sunt et sensum turbant apud Martene, interpolata videntur.

« ZurückWeiter »