Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

[Mense octobris] Imperator de Apulia venit ad Balnea Puteo lana..... Ipse mense novembris venit Suessam, et inde Gajetam se confert, et eisdem gressibus Capuam redit, ubi ad suam excusationem ad orbis principes et in Alemanniam litteras mittit (1). Interim omnes regni sui comites Capuam convocat ibique rexit curiam generalem, statuens ut singuli feudatarii darent de unoquoque feudo octo uncias auri et de singulis octo feudis militem unum in proximo futuro mense Maii in quo ad terræ sanctæ subsidium transfretare disponit. Solemnem vero curiam apud Ravennam (2) statuit mense Martii celebrandam. Tunc prudentem virum magistrum Roffridum de Benevento mittit ad Urbem cum excusatoriis suis quas idem magister publice legi fecit in Capitolio de voluntate senatus populique Romani.—Ricc. DE S. Germ. Chronic. ad ann.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, magistro justitiario, justitiariis, camerariis, cæterisque officialibus mandat ut clericos civitatum Scalæ et Ravelli in nullo de caetero indebite aggravent, sed omnes eorum immunitates et privilegia conservent.

(Edider. UGHELLI, Ital. Sacr. tom. VII, p. 331. - Pansa, Storia d'Amalfi,

tom. II, p. 40 : transumpt. et vidim. à Mattheo Scalensi episcopo, Bartho-
lomei de Afflicto filio, ann. 1228, 3 januarii, indictione prima, in civitate
Scalarum.)

(1) Quas infra exhibemus, 6 decembris hujus anni, pag. 37 et seqq. (2) Cf. CONRADI ABBAT. URSPERG. Chronicon p. 325, ad ann. 1228.

Federicus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, magistro justitiario, justitiariis, magistris camerariis, camerariis, bajulis et collectoribus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis gratiam suam et bonam voluntatem. Quantum ecclesias et clericos regni nostri in libertatibus et rationibus suis volumus conservare [et] eis olim a felicibus predecessoribus regibus recolende memorie concessa benignius attendimus, tantum nostre displicet pietati si contra tenorem privilegiorum suorum eos presumeret aliquis fidelium nostrorum vel officialium indebite molestare. Unde quia clerici civitatum Scale et Ravelli fideles nostri temporibus felicium regum predecessorum nostrorum et usque nunc tempus prosperitatis nostre ab omnibus datiis publicis et collectis et aliis gravaminibus se fuisse asserunt liberos et immunes, et cum nos ipsos clericos in eadem libertate et immunitate pie conservare velimus in quibus nunc felici tempore nostro fuerunt, fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus quatinus clericos supradictos in nullo de cetero indebite aggravantes, omnes libertates et immunitates eorum et rerum suarum necnon antiqua privilegia ipsis a felicibus predecessoribus nostris concessa, quibus felicium regum predecessorum nostrorum temporibus usque ad hec felicia tempora nostra usi sunt, eis integre conservetis et in omnibus justitiis et rationibus suis sic manuteneatis eosdem quod in nullo de cetero indebite se sentiant aggravatos et nos devotionem vestram exinde commendemus. Nos enim tanto eos volumus protegere et in suis rationibus specialius conservare quanto divina clementia nos pre aliis orbis principibus exaltavit.

Data apud Capuam, anno dominice incarnationis M. CC. XXVII, mense novembris, indictione I.

Capuae, 6 decembris.

Encyclica Friderici Romanorum imperatoris in qua exponit seriatim qualiter Ecclesia Romana ante et post crucem assumptam erga se egerit, quæ causæ transfretationem suam impedierint,

quam injuste contra se a summo pontifice processum fuerit, admonetque ut cum sit ipse paratus ad transfretandum sub medio mense maii futuro, nuntii mittantur ad colloquium quod sub media futura quadragesima Ravennæ habere disponit.

(Edider. MARTENE et DURAND, Ampliss. Collect., t. II, epist. LXXIX, col.

1194-1202, ibi collati cum Cod. Bibl. Reg. Paris. fonds S. Germ. n° 455, pars 1. - Edidit quoque Giugurta Tommasi, dell' Istorie di Siena, lib. IV, p. 217 et seqq., cum hoc titulo : Potestati consilio totique communi Senensi, paucisque verbis mutatis; ex quo notationem mensis et indictionis quæ deest in Martene deprompsimus. Initium quoque tantummodo exhibuit WURDTWEIN, Nova subsid. diplom., t. VI, p. 7.- Encyclica civitati Verona directa data fuit quinto die decembris. Cf. Pertz, Archiv der Gesellschaft, tom. VII, p. 924. — Memorat. ap. CONRAD. URSPERG. Chronic. p. 324, ad ann. 1227.)

Fredericus, Romanorum imperator, semper augustus, etc., universis crucesignatis, etc. In admirationem vertimur vehementem quod unde pro multis beneficiis prestolabamur gratiam, inde tam offensionis quam etiam contumelie diversa genera reportamus. Inviti loquimur, sed tacere nequivimus ne in eo quod diu tacuimus spes que multos decipit nos forte decipiat. Sumus nos ad quos devenerunt seculorum fines, cum non tam in ramis, sed in radicibus etiam videatur caritas refrigere. Non enim solum gens contra gentem insurgit nec regnum regno minatur, non pestis et fames tantummodo corda viventium premisso terrore conturbant, sed ipsa caritas qua celum et terra regitur non tantum in rivulis, sed videtur in fonte turbari, ac Romanum imperium ad fidei christiane defensionem divinis provisionibus deputatum non a quibuslibet infimis, sed ab ipsis quos honorarat et sibi proposuit patribus graviter infestatur. Si enim contra nos homo inimicus consurgeret, si persecutor ecclesie, si hostis fidei subjectos imperio nostro populos in odium nostrum concitaret, apprehenderemus arma defensionis et gladium cujus est nobis a Domino pro tuitione fidei et ecclesiastice libertatis attributa potestas, et totis inciperemus viribus prelia Domini preliari. Sed cum universalis ille pater Christi vicarius et beati Petri successor in quo locavimus fiduciam spei nostre contra personam (a) nostram indigne et acute moveatur et ad conflandum in nos odium totus videatur intendere, quis non conturbetur et stupescat adversus innocentiam nostram tam gravia bella parari, quibus non nisi urgens necessitas nos invitos cogeret obviare, cum beato Petro, velut cui ligandi atque solvendi concessit in terris Dominus potestatem, ob conferentis reverentiam credamus humiliter deferendum. Audiat igitur et intelligat orbis terre quod provocati trahimur scripturis et nuntiis dudum nostre matris Ecclesie in filium novercantis, quos contra nos ubilibet terrarum, sicut accepimus, destinavit. Audistis sane quod imperatrix Constantia dive memorie mater nostra de nobis utique filio quem diligebat laudabilem curam gerens in extrema voluntate ipsum in sinu matris ecclesie provida dispositione dimisit, ut materno minime subsidio privaretur, sed amisse matris solatia noviter subtracta cura salubrior tanto firmius compensaret quanto per spiritualem et temporalem ejus potenciam pupilli posset indempnitatibus provideri. De cujus tutela licet sancta Sedes apostolica sollicitudinem habere laudabilem debuisset, non tamen pupillo defuit de patre periculum et de regno suo non modicum detrimentum; et ne videamur diffusius cognita retractare, omnino patuit invasoribus regnum nostrum, et sicut navis in tempestate sine remige, sic absque gubernatoris regimine pupillaris hereditas indefensa in partes divisa fuit et ab inimicorum morsibus quasi penitus dissipata. Demum viro nobili consanguineo, licet inimicissimo domus nostre, Otlone de Saxonia, multo sed indebito favore Sedis apostolice, oppressa pupilli justicia, qualitercumque ad imperiale fastigium sublimato, dum crederetur pupilli status vacillantis per ipsius potenciam totaliter perimendus, quia aliter homo, aliter videt Deus, divina miseratio humanam intentionem reprobans cum multa pietate permisit ut dictus nobilis consanguineus noster, licet ut diximus inimicus, per superbiam cuncta disponens, non solum contra nos inimicum suum commissum ecclesie, sed in ipsum tutorem nostrum per quem coronatus fuerat

(a) Alias potenciam; Tommasi patientiam.

nequiter conspiravit, et majori parte regni nostri jam per eum desolati per conceptam malitiam occupata , ipsam Sedem apostolicam que ipsum promoverat multis persecutionum generibus vehementer oppressit, ita ut quod tunc verius quam nunc ab existentibus in navicula Petri nautis tempestatibus agitata clamari poterat : « Domine, salva nos, perimus. » Cum non inveniretur alius qui oblatam imperii dignitatem contra nos et nostram justitiam vellet assumere et periclitanti navicule de portus solatio provideret, vocantibus nos principibus ex quorum electione nobis corona imperii debebatur, tunc dormiens in puppe Dominus discipulorum clamoribus excitatus per nos dejectum, quem mirabiliter preter humanam conscientiam conservarat, dejiciendo superbum et humilem exaltando, quasi ventis precepit et naviculam non solum liberavit a fluctibus, sed in tutiori et altiori specula mirabilius collocavit. Novit enim Altissimus quod preter humanum sensum et subsidium in Theutoniam veniendo multimodis periculis personam exposuimus nostram, et divino necnon et principum imperii subsidio mediante, per ministerium nostrum sic superbum divina potentia dejecit ut prius status reformaretur ecclesie quam quieti nostre sublatis penitus periculis provideret. Nos autem quid retribuerimus Domino pro tot beneficiis que retribuit ipse nobis devoto animo metientes, quam cito imperii diadema recepimus Aquisgrani, licet non sit equa facture retributio ad factorem, personam et posse nostrum non in sacrificium sed in holocaustum humiliter obtulimus Domino puro et sincero animo, crucis signaculo humeros nostros decorantes ut ad recuperationem terre sancte votivis et debitis studiis efficaciter intendere deberemus. Plures vero de principibus et magna multitudine nobilium et magnatum, exemplo, promissis et largitionibus ad susceptionem crucis induximus, quorum nonnulli nostris adjuti subsidiis ad subsidium terre sancte tunc temporis processerunt. Sic enim ex ferventibus votis et solius divini zelo servitii negocium ipsum ferventer assumpsimus; quod ut maturius teneremus (a) cum ceteris crucesignatis personaliter transituri, cum instancia magna pos

(a) Alias veniremus male.

« ZurückWeiter »