Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

exegerit gravius processuri. Confidimus tamen adhuc in clementia pii Patris qui neminem vult perire quod ejus mentis oculi caligantes hoc ecclesiastico delibuti collyrio, si non fuerit omnino rebellis, lumine poterunt illustrari, ut suam aspiciant nuditatem et ignominiam quam incurrit advertant; sicque recurrat ad medicum et ad matrem Ecclesiam revertatur per humilitatem debitam et satisfactionem congruam, salutis remedia recepturus. Nos enim ejus salutem in Domino, non interitum affectamus quem ab olim sincere dileximus, in minori etiam officio constituti.

Datum Anagnie, sexto idus octobris, pontificatus nostri anno primo (1).

Trojae, 13 octobris.

Fridericus, Romanorum imperator, potestati et communi Pistoriensi mandat ut cum in valle Arianæ et in valle Arni violentias et gravamina intulerint, ad inquisitionem Everardi Castellani Sancti Miniatis, dent satisfactionem de damnis et captivos restituant.

(Edider. cum notis chronologicis diversis ZACHARIA, Anecdot. medii aevi coll., p. 79, ad ann. 1228, ex libr. Censuum, p. 164 tergo.- CAMICI, Notiz. istor. suppl. de vicar. imper., tom. X, p. 74, ex eodem, ut asserit, fonte, addito notarii authentico quod exhibemus.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, potestati et communi Pistoriensi fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Intellexit serenitas nostra quod vos per absentiam Everardi Castellani Sancti Miniatis (2) ad nos fidelium

(1) Legitur vero ap. Matt. Paris., sed mendose: Data Laterani, pontificatus nostri anno secundo, deficiente mensis nota. Difficilius enim credendum est usque in annum sequentem Gregorium abstinuisse quin rem tanti momenti ad Anglorum notitiam deferret.

[ocr errors]

(2) De hoc Castellano vid. docum. 27 septembris 1226, 22 maii et 16 junii 1229 3 junii 1230.

[blocks in formation]

nostrorum congregantis exercitum, vallem Arriane sive Arni invasistis et quedam castra nostra combustioni supposuistis; quod tanto nobis displicet, quanto vos hactenus fideles devotos nostros et imperii habebamus et executioni mandatorum nostrorum invenerimus vos paratos. Homines etiam et cepistis et interfecistis, ut dicitur, et mulieribus valde injuriose gravamina intulistis. Quare fidelitati vestre sub debito fidelitatis qua nobis et imperio tenemini, districte precipimus quatinus ad inquisitionem dicti Everardi Castellani nostri de damnis illatis satisfaciatis eidem et injuriis supradictis, captivos etiam quos habetis restituatis eidem. Datum Troje, XIII octobris, prima indictione (1).

Ego Verbosus apostolice Sedis notarius atque tabellio autenticas illas imperiales litteras e quibus hoc scriptum est exemplatum vidi imperiali sigillo munitas, et eas hic de verbo ad verbum scripsi et fideliter exemplavi, nullo addito vel remoto. Et ad futuram ostensionem predictis signum proprium apponendo subscripsi aliquantulum ultra rigorem, coram domino Rainerio Sputarchi et Bertaldesio quondam Leonardi et domino Lazario vicecomite domini Everardi Castellani Sancti Miniatis et domino Orlandino de Meone, anno dominice Nativitatis M.CC.XXX, indictione III (2).

(1) Legitur in Camici: Datum Troje, XVI octobris, indictione IV, scilicet anno 4230; omnino tamen dubium est an tunc temporis apud Trojam moratus fuerit Fridericus, dum contra notae, ut apud Zachariam reperiuntur, optime rerum et itineris ordini conveniunt. Addimus insuper adnotationem Zachariæ; quæ est ita : « Dom. Jacobus de Burgo Pistoriensis potestas >> satisfecit vice et nomine communis Pistoriensis; quod constat ex Everardi ipsius testimonio in » charta quæ in eodem Censuum libro extat ead. pag. : Scripta in valle Neule juxta stratam » publicam prope locum ubi dicitur ad fornacem, ann. domin, Nativ. M.CC.XXX, decimo » sexto calendas aprilis, indictione tertia. » Cum alia desint monumenta, conjicere licet Pistorienses, durante inter Papam et imperatorem discordia, satisfactionem distulisse quam ineunte tractatu pacis tandem dederunt.

(2) Sic: non expressa mensis nota.

Laterani [exeunte octobri].

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori scribit se licet ipsum sententia percellerit, maxima tamen qua potuerit dulcedine erga ipsum egisse; oppressiones ecclesiarum in regno Siciliæ, et persecutionem comitum pro quibus se Ecclesia Romana obligavit, memorat; monetque ut hæc omnia emendet, et ad gremium fidei catholicæ satisfaciendo Deo et hominibus recurrat.

(Edid. RAYNALD. Annal. eccles., ad ann. 1227, § XLI, ex Regest. Gregor., lib. I, n° 165.)

Gregorius etc., Frederico Romanorum imperatori illustri, semper augusto, et regi Sicilie, spiritum consilii sanioris. Utinam imperialem celsitudinem ita assuefecisses timori divino ut illi te tota devotione subjiciens qui tibi subjecit varias nationes, non solum ipsum contra te provocare metueres ne arguereris ingratitudinis manifeste, sed pro perceptis beneficiis ad serviendum sibi totis desideriis aspirares, qui cum non nisi pro te indigeat bonis tuis, nequaquam affectum nedum effectum irremuneratum relinqueret servientis. Utinam quoque benignitatem et patientiam Ecclesie Romane humiliter recognoscas, quam cum exasperaveris multipliciter ultra quam expediat recenseri, ne celsitudinem tuam convitiis velle lacessere videamur, ipsa erga te semper affluens pietatis materne visceribus tecum nunquam processit nisi in spiritu lenitatis. Quare arguimur, et forsitan non indigne, quod quasi coquentes hedum in lacte matris, te in tuis noxiis voluntatibus fovere videamur in multorum prejudicium et scandalum Ecclesie generalis. Licet enim ex eo quod Christi causam quam videbaris magnanimiter assumpsisse, sperantibus fere omnibus te illam ad finem deducere gloriosum, ita inerter, ita periculose, ita misere dejecisti, dolor immoderatus, stupor immensus et enormis horror corpus et animam nostram undique circumdederunt, ita quod fere in extasi positi de recuperatione terre sancte pene penitus cepimus despe

rare, flentes amarissime nihilominus tot et tantos occasione tui mortuos christianos et gementes illorum exilium, utinam non excidium! qui pro tua fiducia iter arripuerunt in ejusdem terre subsidium transfretandi. Omne tamen quod potuimus erga te servavimus mansuetudinis moderamen, illam tantum sententiam publicando quam ipse in te voluntarius feceras promulgari et retardando illas quas consensisti ferendas, nisi conditiones alias quas promiseras adimpleres. Ne autem possit quispiam suspicari quod sinceritatis affectus quem erga te gerimus sit ex hoc vel in aliquo diminutus, cum dicatur potius quod pater filium quem diligit corripit et e contrario qui parcit virge odit filium, ea que ad salutem anime tue quam totis visceribus affectamus pertinere cognoscimus, necnon ea que ad honoris tui augmentum proveniunt, quem libenter in quibus convenit promovemus, serenitati tue non desinimus suadere. Ideoque imperialem mansuetudinem rogamus, monemus et hortamur attente obsecrantes per aspersionem sanguinis Jesu Christi, quatenus ne (quod absit) de numero sis illorum de quibus Dominus conqueritur per prophetam dicens: Percussi eos et non doluerunt, et attriti renuerunt accipere disciplinam; sed potius correptus in misericordia correctionem recipias et medelam, ad solvenda varia vincula quibus teneris astrictus instanter intendas et ad gremium matris Ecclesie te desiderabiliter expectantis cum omni celeritate festines, satisfaciendo Deo qui tibi utique satisfecit et hominibus justitiam exhibendo. Sicut enim scire te credimus, contra nos murmuratur, immo clamatur quod prelatorum exilium, ecclesiarum, hospitalium, orphanorum et viduarum necnon aliorum religiosorum spoliationes, et alias atroces injurias visi sumus hactenus sub dissimulatione transire. Illud quoque nobis sepius exprobratur quod cum Ecclesia Romana se ad precum tuarum instantiam, prout ex litteris tuis apparet, fidejussorie obligarit super servanda compositione inter te ac comites Celanensem et Raynaldum de Aversa solemniter celebrata, ita tue sublimitati detulimus quod illorum videmur justitiam sustulisse qui nunquam disponimus cuiquam in suo jure deesse. Nec illorum vociferationes possumus obaudire, qui clamantes quod ad preces pie recordationis Honorii pape predecessoris nostri dilectum filium nobilem virum comitem Roge

:

rium in tuam recipiens gratiam et favorem promiseras quod ipsum in nullo minueres, sed potius augmentares, convitiando concludunt quod ipsius exilium quem ipse crucesignari fecisti et captivitatem filii quasi conniventibus oculis transimus qui afflictis et captivis specialiter tenemur adesse. Ad hec cum universi crucesignati sub speciali Sedis apostolice protectione consistant, multi subsannant convitiantes ironice ac dicentes Eccine qualiter sunt protecti qui cum crucem assumerent potentes et divites, nunc a te ejecti exulant et mendicant. Preterea cum Regnum Sicilie pleno proprietatis jure ad Romanam spectet Ecclesiam, non solum calamitatibus oppressorum compassionis affectu confodimur gementium quod illos in eis sustinemus impie servitutis abusus quos vix debemus in regnis aliis comportare; sed confundimur a vocibus exprobrantium et loquentium quod tales afflictiones in iis qui ad Sedem apostolicam, te mediante, pertinent toleramus, quales ipse in iis qui ad te spectant aliquo medio nullatenus tolerares; cum intersit nostra potissimi beneficio consolationis adesse quibuslibet tribulatis. Quare nec illorum penas nec tuas culpas possumus ulterius salva conscientia comportare, presertim cum super iis jam monitus fueris diligenter. Ut igitur conscientie ac fame tam tue quam nostre propitiari proberis, monemus, rogamus et hortamur et pro dono speciali deposcimus ut memor quod nihil valet homini si universum mundum lucretur, anime vero sue sustineat detrimentum, taliter super his provideas quod solo virtutis amore que debita sunt videaris cupere adimplere; nosque facias de tua conversione immo profectu letari, sciturus quod parati sumus ad gratiam ubi tamen scimus justitiam non perire. Alioquin quantumcumque tibi deferre velimus, supradicta nequaquam dissimulare poterimus quin secundum Deum et justitiam procedamus. Datum Laterani (1).

(4) Exeunte octobri Gregorius papa Anagnia ad Urbem redierat, unde has scripsit litteras quae secundam excommunicationem tempore praeeunt.

« ZurückWeiter »