Abbildungen der Seite
PDF

nia et fideliter que spoponderat adimpleret, ipse omnium promissorum que apostolice Sedi et crucesignatis per litteras suas fecerat de sponsione passagii, necessariorum et victus, et sue salutis immemor, tamdiu in estivi fervoris incendio in regione mortis et aëris corruptela detinuit exercitum christianum, quod non solum magna pars plebis, verum etiam non módica multitudo nobilium et magnatum pestilentia, sitis ariditate et multis incommoditatibus expiravit. Inter quos defecerunt bone memorie nobilis vir Lantgravius et episcopus Augustensis (1). Pars vero non minima infirmitate gravata regrediens in vus et silvis, montibus, planitiis et speluncis, occubuit jam ex parte. Sane reliqui vix imperatoris obtenta licentia, licet galee, calendre ac naves sufficientes ad transitum victualium hominum et equorum, ut promiserat, non adessent, in festo tarnen Nativitatis béate Virginis, cum jam temporis instantia immineret, ut naves a transmarinis partibus inciperent remeare, sulcare maria inchoarunt, se pro nomine Jesu Christi discrimini committentes ac credentes imperatorem cominus eorum vestigium secuturum. ídem vero evacuatis promissionibus, ruptis vineulis qui bus tenebalur astrictus, cálcalo timoré divino, con temp ta reverenda Jesu Christi, censura ecclesiastica vilipensa, derelicto exercitu christiano, expósita infidelibus terra saneta, devotione populi christiani abjeeta, in suum et tot i us christianitalis opprobrium retrorsum abiit, attractus et illectus ad consuetas delicias regni sui, abjeetionem sui cordis frivolisexcusationibus, ut dicitur, gestiens palliare. Attendite et videte si est dolor sicut dolor apostolice Sedis matris vestre, sie crudeliter et toties deeepte a filio quem lactaverat, in quo locaverat in hoc facto fiduciam spei sue, in quem tot beneficiorum abundantiam cumularat, dissimulans interim, ne occasione inventa se averteret a terre sánete subsidio, exilia presulum, spoliationes, captivitates et injurias multíplices quas ecclesiis et religiosis et clericis irrogavit, etobaudiens querelas multipliées pauperum popularium et nobilium patrimonii Ecclesie clamantium contra ipsum, quas in aures Domini Sabaoth credimus introisse; et quamvis

(I) Iste vigésimo tertio augusti suecubuerat. Legitur autem ap. Matt. Paris., sed male : bone memorie episeopi Ândegavensis et Augustensis.

Romana Ecclesia doleat illium tanta educatum diligentia el magniGccntia exaltatum , nunc sic viliter sine marte victum, absque hoste prostratum, in tante confusionis opprobrium tam ignominiose dejectum, non minus gémit exterminium exercitus christiani qui non inimicorum gladiis vel virtute defecit, sed calamitate tam miserabili est consumplus. Gemit etiam quod pars residua bellatorum expósita maris periculis et fluctibus tempestatum absque duce, preceptore vel principe ducitur quo ignorât, modicum profutura terre sánete utilitatibus; quibus debite consolationis solatium et opportune subventionis auxilium, impedientibus jam maris frementis procellis temporisque angustia, juxta votum non possumus ministrare. Plangit insuper excidium terre sánete quam nunc eripi de paganorum manibus sperabamus, quam olim, utasseritur, recuperasset exercitus christianus per concambium Damiate, nisi ei semel et iterum imperialibus fuisset litteris interdictum. Qui etiam non fuisset conclusus in manibus paganorum si galearum imperatoris subsidium tunc fuisset, ut ex parte sua promissum extiterat et fieri potuit, subsecutum; nee Damiata perdita que, ut asseritur, suo tradita nuntio et aquilis imperialibus insignita, eadem die crudeliter expoliata et per suos deserta (a), viliter et ignominiose per ipsos fuit inßdelibus restituía. Recurrit etiam ad rediviva suspiria, et amissionem prescriptam recolens Damiate, tot laborum angustias, tot expensarum dispendia, tot mortes fidelium, tot excursus temporum que inutiliter effluxerunt subortis lacrymis defiere non cessât, needum est qui consoletur earn ex omnibus charis ejus et abstergat lacrymas a maxillis. Cum ergo vox ejus jam in Rama insonuerit, et Rachel non solum filios, sed hec omnia irremediabili lamentatione deploret, quis fidelium se a gemitibus et suspiriis continebit? quis filiorum cernens aquarum profiuvia matris oculis prodeuntia lacrymas non effundet? quis matris non compatietur angustiis nee immensis ejus doloribus condolebit ? quis fidelium propter hoc non ardentius inflammabitur ad subsidium terre sánete, ne Christiana Juventus ex insperato casu prostrata penitus videatur et ignominiose animo consternata? nonne viri cordati et filii Jesu Christi debentadsubsidium terre sánete tanto fortius animari, quanto ignominiam geminatam amplius resultare conspiciunt ex insperata ruina in patrem et filios, in Redemptorem atque redemptos, in Christum et populum christianum. Nos enim istud negotium tanto ardentius assumere affectamus, etprofundioriconsilio alta intendimus remedia invenire, quanto major incumbit nécessitas et ex multis conflata doloribus nostram grandis angustia mentem premit. Etsi enim Dominus populo suo modicum ostenderit se iratum, de illius manu hoc tempore sacrificium non acceptans qui prudentiam non est imitatus illorum per quos salus in Israel fieri consuevit, nondum tamen misericordie Domini sunt consumpte, пес ejus miserationes penitus defecerunt. Speramus namque in misericordia Dei nostri quod viam nobis ostendet per quam in hoc negotio prospere gradiamur, et viros secundum cor suum Ecclesie designabit qui précédant in cordis puritate ac manuum munditia exercitum christianum. Quapropter fraternitatem vestram obsecramus in Domino, per apostólica vobis scripta precipiendo mandantes quatenus hec clero et populis vobis com- missis fideliter exponentes ас inducentes eosdem ut ad hec exequenda studeant suos ánimos preparare; ipsos ad vindicandam injuriam Jesu Christi sedulis exhortationibus invitetis ut cum ipsos apostólica Sedes habito maturiori tractatu sollicitandos providerit, promptos inveniat et paratos. Porro ne tanquam canes muti, non valentes latrare, videamur déferre homini contra Deum, non sumentes ultionem de illo qui tanlam ruinam in Dei populo procuravit, imperatorem Fridericum qui пес transfretavit in termino, nee illuc in taxatis passagiis prescriptam pecuniam destina vit, пес duxit mille milites per biennium tenendos ibidem ad suum pro subsidio terre sánete, sed in his tribus articulis manifeste deficiens in excommunicationis descripte laqueum ultroneus se ingessit, excommunicatum quanquam inviti publice nuntiavimus (1), et mandamus ab omnibus arctius evitari, per vos et alios ecclesiarum prelatos ipsum excommunicatum precipientes publice nuntiari, contra ipsum si contumacia ejus

la' in Matt. Paris, deteriórala.

(4) Scilicet 29 septembris, ut supra diximus.

exegerit gravius processuri. Conñdimus lamen adhuc in dementia pii Patris qui neminem vult perire quod ejus mentis oculi caligantes hoc ecclesiastico delibuti collyrio, si non fuerit omnino rebellis, hi mine poterunt illustrari, ut suam aspiciant nuditatem et ignominiam quam ¡nourrit advertant; sicque recurrat ad medicum et ad matrem Ecclesiam revertatur per humilitatem debitam et satisfactionem congruam, salutis remedia recepturus. Nos enim ejus salutem in Domino, non interitum affectamus quem ab olim sincere dileximus, in minori etiam officio constituti.

Datum Anagnie, sexto idus octobris, pontiñeatus noslri anno primo (I).

i^obris Fridericus, Romanorum imperator, potestati et communi Pistoriensi mandat ut cum in valle Arianae et in valle Ami violentias et gravamina intulerint, ad inquisitionem Everardi Castellani Sancti Miniatis, dent satisfactionem de damnis et captivos restituant.

(Edider. cum notis chronologicis diversis Zachabia, Anecdot. medii aevi coll., p. 79, adann. 1228, ex libr. Censuum, p. 164tergo. — Camici, Notiz, istor. tuppl. de vicar, imper., torn. X, p. 74, ex eodem, ut asserit, fonte, addito notarii authentico quod exhibemus.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, potestati et communi Pistoriensi fidelibus suis gratiam suam et bonam voluntatem. Intellexit serenitas nostra quod vos per absentiam Everardi Castellani Sancti Miniatis (2) ad nos fideliom

(t) Legitur vero ар. Matt. Paris., sed mendose : Data Laterani, pontificatus nostri anno secundo, deficiente mensis nota. Difficilius enim credendum est usque in annum sequentem Gregorium abstinuisse quin rem tanti momenti ad Anglorum notitiam deferret.

(2) De hoc Castellano vid. docum. 27 septcmbris (226, — 22 maii et 16 junii 1229 — et 3 junii 1230.

nostrorum congregantis exercitum, vallem Arriane sive Arni invasistis et quedam castra nostra combustioni supposuistis; quod tanto nobis displicet, quanto vos hactenus fidèles devotos nostros et imperii habebamus et executioni mandatorum nostrorum invenerimus vos paratos. Homines etiam et cepistis et interfecistis, ut dicitur, et mulieribus valde injurióse gravamina intulistis. Quare fidelitati vestre sub debito fidelitatis qua nobis et imperio tenemini, districte precipimus quatinus ad inquisitionem dicti Everardi Castellani nostri de damnis illatis satisfacialis cidem et injuriis supradictis, captivos etiam quos habetis restituatis eidem.

Datum Troje, XIII octobris, prima iodictione (i).

Ego Verbosus apostolice Sedis notarius atque tabellio autenticas illas imperiales litteras e quibus hoc scriptum est exemplatum vidi imperiali sigillo munitas, et eas hic de verbo ad verbum scripsi et fideliter exemplavi, nullo addito vel remoto. Et ad futuram ostensionem predictis signum proprium apponendo subscripsi aliquantulum ultra rigorem, coram domino Rainerio Sputarchi et Bertaldesio quondam Leonardi et domino Lazario vicecomite domini Everardi Castellani Sancti Miniatis et domino Orlandino de Meone, anno dominice Nativitatis M.CC.XXX, indiclione III (2).

(1) Legitur in Camici : Datum Troje, XVI octobris, indictione IV, scilicet anno 1230; omnino tarnen dubium est an tunc temporis apud Trojam moratus fuerit Fridericus, dum contra notae, ut apud Zachariam reperiuntur, optime rerum et itineris ordini conveniunt. Addimus insuper adnotationem Zachariœ; quae est ita : « Dom. Jacobus de Burgo Pistoriensis potestas » satisfecit vice et .nomine communis Pistoriensis; quod constat ex Everardi ipsius testimonio in » charta quae in eodem Censuum libro extat ead pag. : Scripta in valle Neule juxta stratam » publkam prope locum ubi dicitur ad fornacem, ann. domin. Nativ. M.CC.XXX, décimo » sexto calendas aprilis, indictione tertia. » Cum alia desint monumenta, conjicere licet Pistoí'ienses, durante inter Papam et imperatorem discordia, satisfactionem distulisse quam ¡neunte Iractatu pacis tandem dederunt.

(2) Sic: non expressa mensis nota.

« ZurückWeiter »