Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

imperatorem videlicet Fridericum, quem quasi a matris utero excepit genibus, lactavit uberibus, humeris bajulavit, de manibus querentium animam ejus frequenter eripuit, educare studuit multis laboribus et expensis, usque ad virum perfectum deduxit, ad regie dignitatis decorem et tandem ad fastigium culminis imperialis provexit, credens ipsum fore defensionis virgam et sue baculum senectutis. Ipse autem dum in Theutoniam se transtulit ad habenas imperii obtinendas, jocunda quedam, ut credebatur, auspicia, sed verius spicula matris obtutibus inferebat. Nam sponte, non monitus , Sede apostolica ignorante, crucem suis bumeris affixit, vovens solemniter se in terre sancte subsidium profecturum. Deinde se ac alios crucesignatos excommunicari obtinuit, nisi certo proficiscerentur tempore ; sed incidenter absolutionem petiit et accepit, de parendo super hoc mandatis Ecclesie prius prestito juramento. Exuberantem autem gratiam super ipsum apostolica sedes effundens ut festinantius ad terre sancte transiret subsidium , ipsum contra morem ad coronam vocavit, que ad hoc non invitare sed invitari multiplicatis intercessionibus per magnificos nuntios consuevit; sicque idem sub crucis vexillo usque ad hec tempora negotia propria plenius et perfectius consummavit. Tandem cum de manibus felicis recordationis Honorii pape, predecessoris nostri, in beati Petri basilica recepisset imperii diadema, de manibus nostris, tunc in minori officio constitutis, crucem resumpsit, votum publice innovavit, plures de spe sui subsidii ad crucem suscipiendam induxit, certum recepit terminum transfretandi. Habito quoque postmodum apud Verulas cum Ecclesia Romana colloquio, juravit publice se in certo termino a Romana sibi ecclesia prefigendo tanquam imperatorem honorifice profecturum. Exinde apud Ferentinum, in colloquio simili, duorum annorum transfretandi sibi elegit terminum et prefixit, seque tunc transiturum et nobilem mulierem natam charissimi in Christo filii nostri Joannis regis Hierosolymitani illustris, ipsius regni heredem, in conjugem recepturum solemniter prestito juramento spopondit; adjungens, quod per hoc ad obsequium terre sancte, non ut ceteri peregrini, sed ut Hospitalarius vel Templarius, se in perpetuum obligabat. Appropinquante itaque termino prelibato, cepit multiplices excusationes pretendere se ad transitum asserens imparatum, et ut denuo duorum annorum sibi daretur terminus, grandia obtulit obsequia terre sancte cum obligationibus satis magnis. Apostolica vero Sedes ne tantis laboribus exsufflatis et inutiliter sic exhaustis totum dissolveretur negotium, quod humeris hujus principis post Romanam Ecclesiam principalius incumbebat, habito plurium episcoporum et aliorum proborum virorum consilio, de contingentibus nil omittens, venerabilem fratrem nostrum P. (a) Albanensem episcopum, et bone memorie G. tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem ad firmanda ea que imperator pro Crucis obsequio spontaneus promittebat, transmisit. Cumque apud sanctum Germanum cum pluribus Alemannie principibus pariter convenissent, imperator propria manu juravit , quod inde ad biennium, id est in passagio augusti proximo nunc transacti, omni excusatione ac dilatione cessantibus, transfretaret, mille milites ibidem per biennium teneret ad suum in obsequiis terre sancte, centum millia unciarum auri in quinque passagiis proximo tunc futuris illuc destinaret certis assignanda personis; et tunc cardinales predicti de imperatoris assensu in ejus conspectu, principum ac populi circumstantis, sententiam excommunicationis publice auctoritate Sedis apostolice protulerunt in quam incideret imperator, si forsan in aliquo deficeret predictorum. Obligavit se insuper imperator ad centum calendras et quinquaginta galeas ducendas et tenendas biennio ultra mare, ac quod insuper duobus millibus militum passagium certis terminis largiretur, in animam suam jurari faciens se ista que prediximus impleturum, et sponte consentiens in ipsum et regnum suum ferri sententiam, si hec non fuerint observata. Qualiter autem hoc impleverit advertalis. Nam cum ad ejus frequentem instantiam multa crucesignatorum millia per excommunicationis sententiam coarctata in termino destinato ad portum Brundusii properassent, quia gratiam suam imperator subtraxerat civitatibus fere omnibus in portubus constitutis, et idem a predecessore nostro ac nobis frequentius monitus ut diligenter pararet om

Petrum, sicut minus recte apud Matthæum

(a) Scilicet Pelagium; non autem Parisiensem legitur.

nia et fideliter que spoponderat adimpleret, ipse omnium promissorum que apostolice Sedi et crucesignatis per litteras suas fecerat de sponsione passagii, necessariorum et victus, et sue salutis immemor, tamdiu in estivi fervoris incendio in regione mortis et aëris corruptela detinuit exercitum christianum, quod non solum magna pars plebis, verum etiam non modica multitudo nobilium et magnatum pestilentia , sitis ariditate et multis incommoditatibus expiravit. Inter quos defecerunt bone memorie nobilis vir Lantgravius et episcopus Augustensis (1). Pars vero non minima infirmitate gravata regrediens in viis et silvis, montibus, planitiis et speluncis, occubuit jam ex parte. Sane reliqui vix imperatoris obtenta licentia, licet galee, calendre ac naves sufficientes ad transitum victualium hominum et equorum, ut promiserat, non adessent, in festo tamen Nativitatis beale Virginis, cum jam temporis instantia immineret, ut naves a transmarinis partibus inciperent remeare, sulcare maria inchoarunt, se pro nomine Jesu Christi discrimini committentes ac credentes imperatorem cominus eorum vestigium secuturum. Idem vero evacuatis promissionibus, ruptis vinculis quibus tenebatur astrictus, calcato timore divino, contempta reverentia Jesu Christi, censura ecclesiastica vilipensa, derelicto exercitu christiano, exposita infidelibus terra sancta, devotione populi christiani abjecta, in suum et totius christianitatis opprobrium retrorsum abiit, attractus et illectus ad consuetas delicias regni sui, abjectionem sui cordis frivolis excusationibus, ut dicitur, gestiens palliare. Attendite et videte si est dolor sicut dolor apostolice Sedis matris vestre, sic crudeliter et toties decepte a filio quem lactaverat, in quo locaverat in hoc facto fiduciam spei sue, in quem tot beneficiorum abundantiam cumularat, dissimulans interim, ne occasione inventa se averteret a terre sancte subsidio, exilia presulum, spoliationes, captivitates et injurias multiplices quas ecclesiis et religiosis et clericis irrogavit, et obaudiens querelas multiplices pauperum popularium et nobilium patrimonii Ecclesie clamantium contra ipsum, quas in aures Domini Sabaoth credimus introisse; et quamvis

(1) Iste vigesinio tertio augusti succubuerat. Legitur autem ap. Matt. Paris., sed male : bone memorie episcopi Andegavensis et Augustensis.

Romana Ecclesia doleat filium tanta educatum diligentia el magnificentia exaltatum , nunc sic viliter sine marte victum, absque hoste prostratum, in tante confusionis opprobrium tam ignominiose dejectum, non minus gemit exterminium exercitus christiani qui non inimicorum gladiis vel virtute defecit, sed calamitate tam miserabili est consumptus. Gemit etiam quod pars residua bellatorum exposita maris periculis et fluctibus tempestatum absque duce, preceptore vel principe ducitur quo ignorat, modicum profutura terre sancte utilitatibus; quibus debite consolationis solatium et opportune subventionis auxilium, impedientibus jam maris frementis procellis temporisque angustia, juxta votum non possumus ministrare. Plangit insuper excidium terre sancte quam nunc eripi de paganorum manibus sperabamus, quam olim, ut asseritur, recuperasset exercitus christianus per concambium Damiate, nisi ei semel et iterum imperialibus fuisset litteris interdictum. Qui etiam non fuisset conclusus in manibus paganorum si galearum imperatoris subsidium tunc fuisset, ut ex parte sua promissum extiterat et fieri potuit, subsecutum; nec Damiata perdita que, ut asseritur, suo tradita nuntio et aquilis imperialibus insignita, eadem die crudeliter expoliata et per suos deserta (a), viliter et igno. miniose per ipsos fuit infidelibus restituta. Recurrit etiain ad rediviva suspiria, et amissionem prescriptam recolens Damiate, tot laborum angustias, tot expensarum dispendia, tot mortes fidelium, tot excursus temporum que inutiliter effluxerunt subortis lacrymis deflere non cessat, necdum est qui consoletur eam ex omnibus charis ejus et abstergat lacrymas a maxillis. Cum ergo vox ejus jam in Rama insonuerit, et Rachel

non solum filios, sed hec omnia irremediabili lamentatione deploret, - quis fidelium se a gemitibus et suspiriis continebit? quis filiorum cernens aquarum profluvia matris oculis prodeuntia lacrymas non effundet? quis matris non compatietur angustiis nec immensis ejus doloribus condolebit ? quis fidelium propter hoc non ardentius inflammabitur ad subsidium terre sancte, ne christiana juventus ex insperato casu prostrata penitus videatur et ignominiose animo consternata ? nonne viri cordati

[ocr errors][merged small]

mer

et filii Jesu Christi debent ad subsidium terre sancte tanto fortius animari, quanto ignominiam geminatam amplius resultare conspiciunt ex insperata ruina in patrem et filios, in Redemptorem atque redemptos, in Christum et populum christianum. Nos enim istud negotium tanto ardentius assumere affectamus, et profundiori consilio alta intendimus remedia invenire, quanto major incumbit necessitas et ex multis conflata doloribus nostram grandis angustia mentem premit. Etsi enim Dominus populo suo modicum ostenderit se iratum, de illius manu hoc tempore sacrificium non acceptans qui prudentiam non est imitatus illorum per quos salus in Israel fieri consuevit, nondum tamen misericordie Domini sunt consumpte, nec ejus miserationes penitus defecerunt. Speramus namque in misericordia Dei nostri quod viam nobis ostendet per quam in hoc negotio prospere gradiamur, et viros secundum cor suum Ecclesie designabit qui precedant in cordis puritate ac manuum munditia exercitum christianum. Quapropter fraternitatem vestram obsecramus in Domino, per apostolica vobis scripta precipiendo mandantes quatenus hec clero et populis vobis commissis fideliter exponentes ac inducentes eosdem ut ad hec exequenda studeant suos animos preparare; ipsos ad vindicandam injuriam Jesu Christi sedulis exhortationibus invitetis ut cum ipsos apostolica Sedes habito maturiori tractatu sollicitandos providerit, promptos inveniat et paratos. Porro ne tanquam canes muti, non valentes latrare, videamur deferre homini contra Deum, non sumentes ultionem de illo_ qui tantam ruinam in Dei populo procuravit, imperatorem Fridericum qui nec transfretavit in termino, nec illuc in taxatis passagiis prescriptam pecuniam destinavit, nec duxit mille milites per biennium tenendos ibidem ad suum pro subsidio terre sancte, sed in his tribus articulis manifeste deficiens in excommunicationis descripte laqueum ultroneus se ingessit, excommunicatum quanquam inviti publice nuntiavimus (1), et mandamus ab omnibus arctius evitari, per vos et alios ecclesiarum prelatos ipsum excommunicatum precipientes publice nuntiari, contra ipsum si contumacia ejus

(1) Scilicet 29 septembris , ut supra diximus.

« ZurückWeiter »