Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Fridericus [Romanorum] imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Ad supplicationes fratris Hermani de Petragors (1) domus militie Templi in Sicilia et Calabria preceptoris eidem domui Templi concedimus et confirmamus (a) juxta ejus privilegia tenimentum terrarum cultarum et incultarum quod dicitur Pantanum Salsum in tenimento Lentini, sicut comes Raynaldus de Modica (2) eidem domui concesserat, barcam ad usum piscandi per totum magnum flumen Lentini, piscariam alosarum et lectum balate in ipso flumine a petra lata consita in portu barcarum (3), etc.; tenimentum terrarum et nemoris ecclesie Sancti Leonardi de Templo in eodem tenimento Lentini, cujus fines hi sunt: ab una parte littus maris, ab alia flumen magnum Lentini, a septentrione sunt divise pertinentiarum Catane usque ad montem Album arenarum et deinde proceditur usque ad littus maris et per littus ad fogiam predicti fluminis magni Lentini. Insuper quoddam viniale in tenimento Lentini in loco qui dicitur Bulfutoni juxta terras Sancti Rayneri; casale Rahalmassar in eodem tenimento Lentini, infra quod casale est ecclesia Sancti Bartholomei ejusdem domus Templi; quamdam terram que dicitur Custumera in confinibus casalis de Bulgarano de eodem tenimento Lentini. Insuper concedimus ut liceat fratribus domus Templi sumere aquam a magno flumine Lentini et ducere per terras tenimenti ecclesie Sancti Leonardi de Templo et conductum in alias terras in gurgam suam propter fogiam magni fluminis Lentini et piscariam ibi facere, atque liceat dictis fratribus sumere aquam a dicto flumine quod dicitur de Lentino et ducere per terras casalis Rahalmassar. Preterea confirmamus bona ejusdem domus in tenimento Paternionis, videlicet molendinum de Salinis, terras apud Cardonitum, terras alias et olivetum, terram dictam de Lagano et alia bona et pos(a) Ap. Pirrum et infra, concedit, confirmat.

(1) Scilicet Hermannus de Pierregort (Perigord) vel de Petragos, qui anno 1232, mense martio vel aprili, magister domus Templariorum jam vocatur in Contin. Guill. Tyr., edit. Guiz., p. 460. Errare autem videntur qui ad ann. 1233 magisterium ejusdem prima vice memorant. (2) Idem ac Moac: quod in documentis normannis frequentius apparet.

(3) Vid. documentum ann. 1210, mense junio.

:

sessiones que in privilegio comitis Pagani de Parisio (1) continentur; nec non liceat habere piscariam in flumine Paternionis ad usum fratrum et familie dicte domus; preterea confirmamus predicte domui bona in tenimentis Butere, Syracuse et Aydoni in tenimentis Butere casalia duo Maltanes et Arnadenes, nec non liceat fratribus accipere aquam, ligna et herbas pro pascuis animalium ipsius domus et in maritima dicte terre mittere, portum liberum habere et in flumine Oddonis Sueni et in maritima predicta habere piscariam liberam pro usu fratrum et familie, et omnia alia bona et libertates et fines, prout in privilegio comitis de Ocrea comitis Butere fidelis nostri per eum dicte domui Templi super hoc facto plenius continetur. Bona in tenimento Syracuse, casale quod dicitur Magrentinum cum terra circumstante ad X pariclas, libera absque servitio, sicut Gualterius de Calatagirono eidem domui militie Templi libere contulit et concessit. . . Datum in castris apud Avellinum, mense septembris, IV indictionis, imperii Friderici anno IX, [regni] Jerusalem IV, Sicilie XXIII (sic (2)).

3 octobris.

Fridericus, Romanorum imperator, Heinrico Waldstromer militi Melfiae (!), et Gramliebo fratri ejus pro servitiis quae sibi ultra mare exhibuerunt in rectum feudum confert supremum officium forestae apud Nuremberg.

(1) Vid. docum. Friderici regis ann. 1209, mense martio, ubi recte nominatur de Parisio, quum hic perperam ap. Pirrum de Patrisio legatur.

(2) Licet Pirrus ex copia qua usus est istud documentum ad ann. 1229 referat, quod non concordat cum indictione quarta ibidem expressa, non dubium putamus quin rectius anno 1230 conveniat. Cui enim in mentem veniet, mense septembri 1229, tempore ipso quo Fridericus contra papalem exercitum procedebat, hunc eumdem Templariis sibi adversantibus et quorum possessiones in regno tunc ad opus suum capi jubebat, tam insigne privilegium indulsisse? Conclusa autem cum ecclesia Romana pace, tali privilegio nihil obstat. Statio insuper apud Avellinum itineri de Capua versus Melphiam sat bene se accommodat, nisi legendum sit apud Anagniam, sicut in praecedentibus documentis; quod valde suspicamur. Notationes imperii et regnorum, omnino in impresso mendosae, ad rem enucleandam non proficiunt.

III.

31

(Edit. ap. VOLCKERN, Hist. diplom. Norimb., p. 44; et LUNIG, Reichsarchiv., t. XIV, 86. Cf. LOCHNER, Nurnberg. Jahrbuch., II, 2. Germanicum istud originale, ut monet Boehmerus, Regest. Frider., p. 126, no 225, fictitium est cum sigillo pendenti Frederici tertii; unde multa de sinceritate ejusdem suspicio oritur. Cum tamen adsit confirmatio Conradini, dat. Auguste ann. 1266, 22 octobr., his verbis: « Nos consideratis fidelibus et devotis servitiis que Conradus Stromaer >> nobis exhibuit et exhibet incessanter, eidem et heredibus suis forestum in » Nurinberc, in eo jure quo Henricus et Grammlibus fratres sui et ipse usque » in hec tempora tenuerunt omni tempore gubernandum contulimus et regen» dum.... » (Monum. Boic., XXX, pars 1o, p. 348); verisimile est privilegium authenticum Friderici secundi extitisse et tempore Friderici tertii sub ista quam habemus forma fuisse translatum et rescriptum.)

Wir Friedrich der ander, von Gottes gnaden Römischer kayser, mehrer des reichs und könig zu Jerusalem und Sicilia, herzog zu Schwaben. Thun kund allen getreuen des reichs nachdem und uns der vest Heinrich Waldstromer ritter und Gramlieb sein bruder nachgefolgt über meer haben, und uns iezund und anderswo getreülich gedienet, und vorher ihr eltern unsern vorfahren am reich auch gethan haben, das bewegt unser kayserlich tugend und gemüte unsern getreuen zu helffen und begaben, und darumb dass sie es und dem reich und unsern nachkommen mögen dienen, so verleihen wir denselben obgenandten Heinrichen und Gramlieben und allen ihren nachkommen Waldstromern zu rechten lehen das oberst forstmeister ampt des walds zu Nürnberg denselben wald zu haven und geniessen, als ihr vordern auch zu lehen vom reich genossen haben. Und wir befehlen in und iren erben und nachkommen unser und des reichs wilde auf demselben wald und forst, dass sie das bestellen mit der jarlichen sulz, dem wilde zu niessen und machen als sich gebürt so mögen, sie so wir oder unser nachkommen nicht gegenwärtig seyn an unserer statt, das wild jagen und niessen. Das geben wir jne volle macht mit urkund dieses unsern briefs.

Geben zu Melsiee (1) in dem reich Sicilia, nach Gottes geburt tausend

(4) Ap. Lünig, Melisier; unde cl. vir Raumer in Gesch. der Hohenst., t. II, p. 572, interpretandum censuit Molisie. Non dubitandum tamen videtur quin legendum sit Melfie. Idem

zweyhundert und im drey und zwainzigsten jare, mense octobris, tertia die.

Latinam versionem addimus :

Fridericus secundus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, dux Sueviae. Notum facimus omnibus imperii fidelibus quod cum nos nobilis Heinricus Waldstromer miles et Gramliebus frater ejus comitati fuerint ultra mare et nobis in presentiarum et alias serviant, et antea eorum parentes nostris predecessoribus in imperio bene quoque fecerint, imperiali nostra sapientia et misericordia moti ad favendum fidelibus nostris et providendum, ut ita ipsi imperio et nostris heredibus servire procurent, propterea nos concedimus eisdem predictis Heinrico et Gramliebo et omnibus eorum posteris Waldstromeris in rectum feudum supremum forestariatus officium silve apud Nuremberg ad silvam eamdem secandam et utendam, sicut in antea quoque feudis ab imperio usi fuerunt. Committimus quoque ipsis ipsorumque heredibus et posteris nostram et imperii venationem ex eadem silva et foresta ad conducendam sub annuo debito (1), ut venatione utantur et inde faciant sicut sibi videbitur expedire, et quando nos et posteri nostri non presentes erimus in civitate nostra, venationem exerceant et ea utantur. Cui damus plenum robur hujus nostre pagine privilegio.

Datum Melfie, in regno Sicilie, anno dominice nativitatis millesimo ducentesimo vicesimo tertio, mense octobris, tertia die.

Gregorius papa rectoribus societatis Lombardiae mittit cautionem qua Fridericus Romanorum imperator in pace cum Ecclesia

quoque Raumer et Boehmerus, loco supra citato, ad ann. 1223 hoc documentum certissime adulterinum indicant, nostra autem sententia parum recte. Nam cum in titulo Fridericus se regem Jerusalem nominet et in privilegio memoret expeditionem suam transmarinam, ad ann. 1230 recurrendum arbitramur, quo insuper mense octobri imperator apud Melfiam sedem habuit. Fuerit ne in authentico scriptum Anno....... millesimo ducentesimo tricesimo, an in versione germanica legendum oporteat Dreyssigsten jare vice drey und zwainzigsten jare, libenter suspicamur; sed peritioribus dijudicandum relinquimus.

(4) Locus obscurus ex difficili interpretatione verbi Sulz, quod in glossariis cum sensu huc conveniente non reperitur. Legimus autem et vertimus Schuld.

Anagniae, 10 octobris.

tractata promisit quod nullatenus ipsos offendet et omnem offensam expresse remisit. Unde hortatur ut in devotione ecclesiae Romanae persistant, cum grata ipsis intendat vicissitudine respondere.

(Edid. HOEFLER, Kaiser Friedr. II, docum., p. 327, n° I, ex Gregor. IX Regest., ann. IV, epist. 70; coll. cum collect. Biblioth. Paris.)

Gregorius, etc., rectoribus societatis Lombardie, etc. Magnifica vestre devotionis obsequia que in personis et rebus Ecclesie Romane impendistis tempore opportuno jugiter pre oculis mentis habentes, eorum non possumus oblivisci, sed de retributione condigna et superabundanti non desinimus cogitare, debitores nos merito reputantes ad omnia que vobis procurare possumus profutura. Absit enim ut Ecclesia Romana ingratitudinis arguatur que semper affluens gratia gratiosis, merita suplicum consuevit premiis largioribus superare. Sane cum carissimus in Christo filius noster Fridericus Romanorum imperator illustris semper augustus et rex Sicilie, viam pacis eligens tutiorem, se humiliavit in tantum quod ad mandatum Ecclesie rediens reverenter meruit a vinculo excommunicationis absolvi, forma pacis inter nos et ipsum, mediantibus principibus Alemannie nec non venerabili fratre nostro... Brixiensi episcopo qui vobis et pro vobis astitit fideliter et prudenter, tractata prius et multiplici munimine roborata, vobis et parti vestre sufficienter est cautum quod nullatenus vos offendet, sed remisit expresse si eum forsitan offendistis. Quare non expedit ut exinde ullatenus dubitetis, cum nec leviter possetis offendi quin graviter nos reputaremus offensos. Ideoque universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente per apostolica scripta mandantes quatenus in Ecclesie Romane devotione inflexibiles persistentes, fide que per dilectionem operatur beneplacitis nostris obsequi studeatis, certi omnimodis et securi quod grata vobis intendentes vicissitudine respondere vos dignis prosequemur retributionibus gratiarum; et ecce ad majorem cautelam tenores litterarum continentium cautionem vobis sub bulla nostra duximus destinandos.

Datum Anagnie, VI° idus octobris, pontificatus nostri anno IV°.

« ZurückWeiter »