Abbildungen der Seite
PDF

concedit, ut si Henricus filius quondam marchionis Missinensis antequam ad legitimam aetatem perveniat moriatur, idem Hermannus marchiam Missinensem, cum omnibus tenimentis, rationibus et pertinentiis tunc in rectum feudum teneat et possideat.

(Edidit Ph. Ebn. Spiess, Archwische ncbenarbeiten, pars prima, urkund., n° IX, p. 147, ex cop. vidim. in arch. Pla&stnburg.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum not ши facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos pro gratis et acceptis servitiis que quondam Ludowicus lantgravius Thuringie, comes palatinus Saxonie, dilectus princeps et consanguineus noster, nobis et imperio donee vixit (1) semper exhibuit laudabiliter et devote, volentes gratiam munificentie nostre, quam ipsi lantgravio liberaliter feceramus, ad Hermannum, ejus filium, dilectum consanguineum nostrum, benignius derivare, cujus servicia nobis et imperio credimus in posterum profutura, concedimus ei, ut si Henricum filium quondam marchionis Missinensis, antequam ad legitimam etatem perveniat, mori contigerit, marchiam Missinensem cum omnibus justis tenimentis, rationibus et pertinentiis suis et omnibus alus que quondam pater suus marchio Missinensis a nobis et imperio in feudo tenuit, quoad vixerit, ipse Hermannus filius lantgravii supradicti à nobis et imperio teneat et possideat in rectum feudum, prout ea

(1) Annales veteres apud Thuring. Sacr. p. 407 cilati, ita ejus mortem enarrant: « Prolectus » igitur de sua civitate Smalcbalden, in die Joannis Baptistae ad partes transmarinas ubi in » Sicilia imperatorem reperit, in nativitate Mariae, Brundusii antequam navem ascenderet ccepit » paulisper febribus inquietan. Ingressi deinde civitatem que Ortrant dicitur, imperatricem » invenerunt : ccepitque acrius febribus vexari. Accersito patriarcha Hierosolymitano sacra» menta accepit, deinde videns columbas albas se circumdantcs, obdormivit in Domino, III idus в septembris. » (11 sept.) Ossa ejus in Thuringiam delata in cœnobio Rcinhardsbornensi sepulta sunt cum hac inscriptione tumularium lapidem circumeunte. f ANNO. DOMINI. M.CC.XXVII. HI. YD. SEPTEMBRIS. 0. LUDEWIC. V. THURINGOR. LANTGRAVI. BEATE. ELIZABET. MARIT. I. SICILIA. CIVITATE. ORTRANT. Z. HIC SEPULTUS. (Vide Reyher, Monwn. Lantgrav. Thur. Ibid., tabula 11.)

omnia ipsi lantgravio patri suo quondam nostra concesserat celsitudo (1); mandantes et presentís scripti auctoritate firmiter injungentes, ut nulla omnino persona magna vel parva, ecclesiastica vel secularis, contra hanc concessionem nostram ausu temerario venire présumât, vel in aliquo contraire; quod qui presumpserit, indignâtionom nostram et penam quinquaginta librarum auri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et alteram medietatem passis injuriam persolvendam. Ul autem hec nostra concessio rata semper et inconvulsa permaneat, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus vero rei testes sunt, G. venerabilis Jerusalemitanus patriarcha, Jo. (2)Reginus et M. Barensisarchiepiscopi, В. (3) Melfiensis et J. Acconensis episcopi, abbas Morbacensis, frater H. magistcr domus Theutonice, R. dux Spoleti, et alii quam plures.

Datum apud Ydrontum, anno dominice incarnationis millesimo ducentésimo vicésimo séptimo, mense septembris, prime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus séptimo, regni Sicilie tricésimo, et regni Jerusalem secundo féliciter. Amen.

Encyclica Gregorii papa?, qua memorans quomodo Fridericus ¿"А*; Uomanorum imperator, promissiones pro liberatione terrae sancta? loties factas eluserit, ilium excommunicatum et ab omnibus evitandum denuntiat, pro eo quod non transfretavit in termino prœ

(1) Successionem marchionatus Misnensis unde tunc temporis viginti millia marcarum eranl percipienda, Ludowico lantgravio promiserat imperator pro recompensatione expensarum in apparatu belli sacri factarum. Vid. Freder. II cpistolam 6 decemb., hujus anni.

(2) Lando autem, non Joannes, qui in catalogo archiepiscoporum Rhegiensium hujus aevi nusquam apparet.

(3) Legendum autem R., scilicet Richerius.

fixo nec in taxatis passagiis pecuniam, quam debuerat, ad terram sanctam destinavit, nec duxit mille milites per biennium ibidem tenendos, sicut apud Sanctum Germanum fuerat pollicitus.

(Edider. Raynald. Annal, tecles., torn. I ad aim. 1227, 8 XXX et seq. exRegest. Gregor, ami. I, n" 177. — Matt. Pabis, ad ann. 1228, p. 238, 239, apud quem encyclica Stephane, archiepiscopo Cantuariensi, mittitur cum longiori prooemio, quod addimus, col lata collectione Parisiensis Riblioth. In Cod. Taurin. D, 38, fol. 54, haec eadem archiepiscopo Ravennati directa datur Anagniae, III octobr.)

Gregorius episcopus etc., Marsicano, Valvensi, Theatino, Pennensi, Aprutino, ceterisque per has regiones constitutis episcopis, etc. In maris amplitudine spatiosa navicula Petri posita, vel potius expósita turbinibus tempestatum, sie jugiter procellis et fructibus agitatur, ut ejus gubernatores et remiges vix contingat aliquando inter angustias inundantium imbrium respirare. Nam si quando prospero vento fiante plenis velis ad portum tenditur, subito ventus irruens ex adverso impulsus ab illo, cujus halitus prunas arderé facit, ad maris altitudinem et turbulente profunditatis oceanum navim rapit que cincta fluctibus mergitur, non submergitur, quia in ea résidons Dominus discipulorum tandem clamoribus exoitatus, dum fugat spiritus insufflantes, et mari ventisque imperat, fit tranquillum. Quatuor quidem procelle preeipue qualiunt navim istam; nam perfidia paganorum terram inclytam Christi sanguine consecratam impie detinere contendit; rabies tyrannorum temporalia rapiens, exterminât justiliam et conculcat ecclesiasticam libertatem; hereticorum insania Christi tunicam scindere nititur et subvertere fidei fundamentum; falsorum fratrum et filiorum dolosa perversitas coneutit viscera et latus dilacerat matris sue. Sicque foris pugne, intus timorés : extra interficit gladius et domi mors similis intentatur; fitque frequenter quod Christi Ecclesia tot angustiis perturbata, dum alere credit filios, nutrit in sinu ignem, serpentes et reguíos qui flatu, morsu, incendio cuneta vastare nituntur. Hinc estquod ad monstra hujusmodi perimenda et expugnandas acies inimicas, ad tempestatum inquietudines mitigandas, apostólica sedes his temporibus cum multa diligentia quemdam nutrivit alumnum, imperatorera videlicet Fridericum, quem quasi a matris utero excepit genibus, lactavit uberibus, humeris bajulavit, de manibus querentium animant ejus frequenter eripuit, educare studuit multis laboribus et expensis, usque ad virum perfectum deduxit, ad regie dignitatis décorent et tandem ad fastigium culminis imperialis provexit, credens ipsum fore defensionis virgam et sue baculum senectutis. Ipse autem dum in Theutoniam se transtulit ad habenas imperii obtinendas, jocunda quedam, ut credebatur, auspicia, sed verius spicula matris obtutibus inferebat. Nam sponle, non monitus, Sede apostólica ignorante, crucem suis humeris affixit, vovens solemniter se in terre sánete subsidium profecturum. Deinde se ac alios crucesignatos excommunicari obtinuit, nisi certo proficiscerentur tempore; sed incidenter absolutionem petiit et accepit, de parendo super hoc mandatis Ecclesie prius prestito juramento. Exuberantem autem gratiam super ipsnm apostólica sedes effundens ut festinantius ad terre sánete transiret subsidium, ipsum contra morem ad coronam vocavit, que ad hoc non invitare sed invitari multiplicatis intercessionibus per magnificos nuntios consuevit; sicque idem sub crucis vexillo usque ad hec témpora negotia propria plenius et perfectius consummavit. Tandem cum de manibus felicis recordationis Honorii pape, predecessoris nostri, in beati Petri basilica recepisset imperii diadema, de manibus nostris, tunc in minori officio constitulis, crucem resumpsit, votum publice innovavit, plures de spe sui subsidii ad crucem suscipiendam induxit, certum recepit terminum transfretandi. Habito quoque postmodum apud Verulas cum Ecclesia Romana colloquio, juravit publice se in certo termino a Romana sibi ecclesia prefigendo tanquam imperatorem honorifice profecturum. Exinde apud Ferentinum, in colloquio simili, duorum annorum transfretandi sibi elegit terminum et prefixit, seque tune transiturum et nobilem mulierem natam charissimi in Christo filii nostri Joannis regis Hierosolymitani illustris, ipsius regni lieredem, ¡n conjugem recepturum solemniter prestito juramento spopondit; adjungens, quod per hoc ad obsequium terre sánete, non ut ceteri peregrini, sed ut Hospitalarius vel Templarius, se in perpetuum obligabat. Appropinquante itaque termino prel i bato, cepit multipliées excu sationes pretendere se ad transitum asserens imparatum, et ut denuo duorum annorum sibi daretur terminus, grandia obtulit obsequia terre sánete cum obligationibus satis magiiis. Apostólica vero Sedes ne tantis laboribus exsufflalis et inutiliter sic exhaustis totum dissolveretur negotium, quod humeris hujus principis post Romanam Ecclesiam principalius incumbebat, habito plurium episcoporum et aliorum proborum virorum consilio, de contingentibus nil omittens, venerabilem fratrem nostrum P. (a) Albanensem episcopum, et bone memorie G. tituli Sancti Martini presbyterum cardinalem ad firmanda ea que imperator pro Crucis obsequio spontaneus promittebat, transmisit. Cumque apud sanctum Germanum cum pluribus Alemannie prineipibus pariter convenissent, imperator propria manu juravit, quod inde ad biennium, id est in passagio augusti proximo nunc transacti, omni excusatione ac dilatione cessantibus, transfretaret, mille milites ibidem per biennium teneret ad suum in obsequiis terre sánete, centum millia unciarum auri in quinqué passagiis proximo tunc futuris illuc destinaret certis assignanda personis; et tune cardinales predicti de imperatoris assensu in ejus conspectu, principum ac populi circumstantis, sententiam exeommunicationis publice auetoritate Sedis apostolice protulerunt in quam ineideret imperator, si forsan in aliquo deficeret predictorum. Obligavit se insuper imperator ad centum calendras et quinquaginta galeas ducendas et tenendas biennio ultra таге, ас quod insuper duobus millibus militum passagium certis terminis largiretur, in animam suam jurari faciens se ista que prediximus impleturum, et sponte consentiens in ipsum et regnum suum ferri sententiam, si hec non fuerint observata. Qualiter autem hoc impleverit advertalis. Nam cum ad ejus frequentem instantiam multa crucesignatorum millia per exeommunicationis sententiam coarctata in termino destinato ad portum Brundusii properassent, quiagratiam suam imperator subtraxerat civitatibus fere omnibus in portubus constitutis, et idem a predecessore noslro ac nobis frequentius monitus ut diligenter pararet om

(a) Scilicet Pelagium; non autem Pelrum, sicut minus recte apud Matthseum Parisiensem legitur.

« ZurückWeiter »