Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fridericus, Dei gratia [Romanorum imperator, semper augustus, Jherusalem et Sicilie rex. Dignum esse decrevimus et pietas persuadet ut hii qui dignis insistunt obsequiis ex munificentia nostra premia digna reportent. Inde est quod per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus quod nos attendentes fidem et devotionem C. venerabilis Hildensemensis episcopi, dilecti principis nostri, pro cura etiam et sollicitudine quam fideliter gerit circa crucesignatos pro subsidio terre sancte (1), et quia ecclesia sua propter guerrarum discrimina nonnullis tenetur debitis obligata, eumdem episcopum ab omni servitio quod nobis vel imperio exhibere tenetur, donec curam et sollicitudinem crucesignatorum geret, divine retributionis intuitu duximus absolvendum. Quare universitati vestre mandamus et precipimus quatinus nullus vestrum servitium aliquod exigat a prefato episcopo, quamdiu crucesignatorum [curam) gesserit pro subsidio dicte terre.

Datum Brundusii, VII septembris, indictionis prime.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, episcopi et capituli Gurckensis, in Karinthia, subjectionem confirmat erga Metropolitanam ecclesiam Salzburgensem (2).

(Memorat. tantummodo ap. KLEINMAYR , Nachrichten von Juvavia , p. 250.)

(1) De re ista cf. documentum (ibidem, p. 86, n° XL relatum) quo Conradus Portuensis et Sanctae Rufinae episcopus, apostolicae Sedis legatus, Magdeburgensi et Bremensi archiepiscopis commendat Hildensemensem episcopum cui tam a domino papa quam a se predicationis officium pro terre sancte subsidio fuit commissum. Dat. apud Halberstad , pridie kalendas septembris (1 224 vel 1226]; nec non et litteras Friderici imperatoris H. duci Saxoniae directas ; quae supra. Dat. Parme (mense junio 1226). - (2) Adsunt in Regest. nis 25 et 26 litterae Gregorii episcopo Concordiensi, abbati Moracensi et præposito de Garnech, Aquilegensis dioecesis, necnon et archiepiscopo Salzburgensi Datum Brundusii, anno dominice incarnationis M. CC. XXVII, mense septembris, indictione I.

ma

i

Ani

umane

Brundusii. 8 septembris.

Interea pars crucesignatorum non modica, in Apulia superve- septembris niente infirmitate, cecidit per mortis occasum. Imperator tamen cum Lantgravio et reliquis crucesignatis se parat ad transitum , ita quod in die Nativitatis beatæ Virginis, a Brundusio transfretans venit Hydrontum, et spem faciens iis quos præmiserat (1) de transitu suo, morari apud Hydrontum ex causa necessaria voluit, ubi casu accidente dictus Lantgravius obiit, et ipse tunc etiam imperator sicut disposuerat, superveniente aegritudine, non transivit. Quamobrem papa motus contra eum apud Anagniam penultimo mensis septembris... sine causæ cognitione denuntiavit ipsum imperatorem in.... excommunicationis sententiam incidisse. RICCARDI DE S. GERM. Chronic. ad ann.

Fridericus, Romanorum imperator, Hermanno filio Ludowici Hydronti lantgravii Thuringiæ et Saxoniæ comitis Palatini, jam defuncti,

Hydronti, septembri.

missae, quibus eos monet ut causam Gurcensis episcopi contra archiepiscopum Salzburgensem regalia sibi vendicantem audiant et, si fieri poterit, terminent. Alioquin rem ad Sedem apostolicam remittant. Datum Laterani, VIII idus aprilis, anno primo (6 aprilis 1227). — Cf. privilegium confirmationis hoc ipso anno 29 martii archiepiscopo Salzburgensi ab Henrico (VII), Romanorum rege, indultum.

(1) Scilicet quadraginta millia hominum in festo Assumptionis Mariae jam e portu Brundusino solverant; qui audito imperatoris reditu, protinus e terra sancta in eisdem navibus quibus venerant cum confusione regressi sunt , exceptis militibus octingentis quibus dux de Limburg præerat. Cf. Mart. Paris. Hist. maj. Anglor., ad ann. p. 234.

concedit, ut si Henricus filius quondam marchionis Vissinensis antequam ad legitimam aetatem perveniat moriatur, idem Hermannus marchiam Missinensem, cum omnibus tenimentis, rationibus et pertinentiis tunc in rectum feudum teneat et possideat.

(Edidit Ph. Ern. Spiess, Archivische nebenarbeiten, pars prima, urkund., n° LY,

p. 147, ex cop. vidim. in arch. Plassenburg.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod nos pro gratis et acceptis servitiis que quondam Ludowicus lantgravius Thuringie, comes palatinus Saxonie, dilectus princeps et consanguineus noster, nobis et imperio donec vixit (1) semper exhibuit laudabiliter et devote, volentes gratiam munificentie nostre, quam ipsi lantgravio liberaliter feceramus, ad Hermannum, ejus filium, dilectum consanguineum nostrum, benignius derivare, cujus servicia nobis et imperio credimus in posterum profutura, concedimus ei, ut si Henricum filium quondam marchionis Missinensis, antequam ad legitimam etatem perveniat, mori contigerit, marchiam Missinensem cum omnibus justis tenimentis, rationibus et pertinentiis suis et omnibus aliis que quondam pater suus marchio Missinensis à nobis et imperio in feudo tenuit, quoad vixerit, ipse Hermannus filius lantgravii supradicti à nobis et imperio teneat et possideat in rectum feudum, prout ea

(1) Annales veteres apud Thuring. Sacr. p. 107 citati, ita ejus mortem enarrant : « Profectus v igitur do sua civitate Smalchalden, in die Joannis Baptistae ad partes transmarinas ubi in » Sicilia imperatorem reperit, in nativitate Mariae, Brundusii antequam navem ascenderet cæpit • paulisper febribus inquietari. Ingressi deinde civitatem que Ortrant dicitur, imperatricem » invenerunt : capitque acrius febribus vexari. Accersito patriarcha Hierosolymitano sacra» menta accepit, deinde videns columbas albas se circumdantes, obdormivit in Domino, III idus v septembris. » (11 sept.) Ossa ejus in Thuringiam delata in cænobio Reinhardsbornensi sepulta sunt cum hac inscriptione tumularium lapidem circumeunte. † ANNO. DOMINI. M.CC.XXVII. III. YD. SEPTEMBRIS. 0. LUDEWIC. V. THURINGOR. LANTGRAVI. BEATE. ELIZABET. MARIT. I. SICILIA. CIVITATE. ORTRANT. Z. HIC. SEPULTUS. (Vide REYRIER, Monum. Lantgrav. Thur. Ibid., tabula 11.)

omnia ipsi lantgravio patri suo quondam nostra concesserat celsitudo (1); mandantes et presentis scripti auctoritate firmiter injungentes , ut nulla omnino persona magna vel parva , ecclesiastica vel secularis, contra hanc concessionem nostram ausu temerario venire presumat, vel in aliquo contraire; quod qui presumpserit, indignationem nostram et penam quinquaginta librarum auri se noverit incursurum, medietatem camere nostre et alteram medietatem passis injuriam persolvendam. Ul autem hec nostra concessio rata semper et inconvulsa permaneat, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus vero rei testes sunt, G. venerabilis Jerusalemitanus patriarcha, Jo. (2) Reginus et M. Barensis archiepiscopi, B. (3) Melfiensis et J. Acconensis episcopi, abbas Morbacensis, frater H. magister domus Theutonice, R. dux Spoleti, et alii quam plures.

Datum apud Ydrontum, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo septimo, mense septembris, prime indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus septimo, regni Sicilie tricesimo, et regni Jerusalem secundo feliciter. Amen.

[blocks in formation]

Encyclica Gregorii papæ, qua memorans quomodo Fridericus Romanorum imperator, promissiones pro liberatione terræ sanctæ toties factas eluserit, illum excommunicatum et ab omnibus evitandum denuntiat, pro eo quod non transfretavit in termino præ

(1) Successionem marchionatus Misnensis unde tunc temporis viginti millia marcarum erant percipienda, Ludowico lantgravio promiserat imperator pro recompensatione expensarum in apparatu belli sacri factarum. Vid. Freder. Il epistolam 6 decemb., hujus anni.

(2) Lando autem, non Joannes, qui in catalogo archiepiscoporum Rhegiensium hujus aevi nusquam apparet.

(3) Legendum autem R., scilicet Richerius.

fixo nec in taxatis passagiis pecuniam, quam debuerat, ad terram sanctam destinavit, nec duxit mille milites per biennium ibidem tenendos, sicut apud Sanctum Germanum fuerat pollicitus.

(Edider. RAYNALD. Annal. eccles., tom. I ad ann. 1227, $ XXX et seq. ex Regest. Gregor. ann. I, no 171. — Matt. Paris, ad ann. 1228, p. 238, 239, apud quem encyclica Stephano, archiepiscopo Cantuariensi, mittitur cum longiori proæmio, quod addimus, collata collectione Parisiensis Biblioth. In Cod. Taurin. D, 38, fol. 54, haec eadem archiepiscopo Ravennati directa datur

Anagniae, III octobr.) Gregorius episcopus etc., Marsicano, Valvensi, Theatino, Pennensi , Aprutino, ceterisque per has regiones constitutis episcopis, etc. In maris amplitudine spatiosa navicula Petri posita , vel potius exposita turbinibus tempestatum, sic jugiter procellis et fluctibus agitatur, ut ejus gubernatores et remiges vix contingat aliquando inter angustias inundantium imbrium respirare. Nam si quando prospero vento flante plenis velis ad portum tenditur, subito ventus irruens ex adverso impulsus ab illo, cujus balilus prunas ardere facit, ad maris altitudinem et turbulente profunditatis oceanum navim rapit que cincta fluctibus mergitur, non submergitur, quia in ea residens Dominus discipulorum tandem clamoribus excitatus, dum fugat spiritus insufflantes, et mari ventisque imperat, fit tranquillum. Quatuor quidem procelle precipue quatiunt navim istam; nam perfidia paganorum terram inclytam Christi sanguine consecratam impie detinere contendit; rabies tyrannorum temporalia rapiens, exterminat justitiam et conculcat ecclesiasticam libertatem; hereticorum insania Christi tunicam scindere nititur et subvertere fidei fundamentum; falsorum fratrum et filiorum dolosa perversitas concutit viscera et latus dilacerat matris sue. Sicque foris pugne, intus timores : extra interficit gladius et domi mors similis intentatur; fitque frequenter quod Christi Ecclesia tot angustiis perturbata, dum alere credit filios, nutrit in sinu ignem, serpentes et regulos qui flatu, morsu, incendio cuncta vastare nituntur. Hinc est quod ad monstra hujusmodi perimenda et expugnandas acies inimicas, ad tempestatum inquietudines mitigandas, apostolica sedes his temporibus cum multa diligentia quemdam nutrivit alumnum,

« ZurückWeiter »