Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

frater ejus comes de Ortenburc, Chuno de Weruen, Gerhohus de Salzburc, Ulricus et alii quam plures.

Signum domini Friderici secundi invictissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jherusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec apud Sanctum Germanum, anno Domini M° CC XXX, mense augusto (1), indictione III, imperante domino nostro Friderico Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno X°, regni Jerusalem V° et Sicilie anno XXX III, feliciter. Amen.

Germanum,

julio.

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat cessionem ab Od- Apud Sanctum done duce Meraniae factam Bertholdo patriarchae Aquilegiensi fratri ejus de omni jure quod in marchia et comitatu Istriae et in Carniola requirere poterat.

(Memorat. et extract. apud RUBEIS, Monum. eccles. Aquileg., col. 697; et ap. LIRUTI, Notizie del Friuli, t. IV, p. 201. Addimus nomina testium ex BOEнMERO, Regest., p. 145, no 669.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Federicus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Quia labilis est humanarum rerum memoria nisi rei geste series scripture perpetuitate notetur, ideo que in presentia nostra coram subscriptis principibus et viris nobilibus inter dilectos principes nostros Bertholdum venerabilem patriarcham Aquilejensem et Oddonem ducem Meranie fratrem ejus facta sunt et dicti Oddonis obligatione firmata dignum duximus auctoritate nostra prosequi et presentis divalis pagine me

(4) Cum dux Austriae Liupoldus qui vigesimo octavo die julii obiit, primus inter laicos hujus privilegii testes nominetur, et insuper imperator Sanctum Germanum exeunte julio jam reliquerit, non dubitandum quin datum mense augusto pro mense julio per notarii negligentiam apud originale irrepserit.

morie commendare. [Tum Otto cedere ac remittere Bertholdo dicitur in perpetuum et eidem sedi Aquilejensi omne jus et questionem (1) que contra eum in marchia et comitatu Istrie et in Carniola requirere poterat et si quid juris in eis videbatur habere.]

Sequitur mentio bullae aureae et testium, scilicet: Eberhardus archiepiscopus Salzeburgensis, Sifridus Ratisponensis episcopus, Cunradus Tergestinus episcopus, Karolus Secowensis episcopus,... rex Thessalonicensis (2), Bernhardus dux Karinthie et caeteri.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XXX, mense julii,
III indictione, imperante domino nostro Friderico Dei gratia.
Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege invic-
tissimo, imperii Romani ejus anno X, regni vero Hierusalem V, regni vero
Sicilie XXXII (a), feliciter. Amen.

Datum apud Sanctum Germanum, anno, mense et indictione prescriptis.

[Apud Sanctum Germanum, julio.]

Tunc quidam frater Gualo mittitur de ordine praedicatorum forma concordiae acceptata, et ipse papa urbem exiens venit apud Cryptam Ferratam. Imperator vero de Capua jam venerat ad Sanctum Germanum ubi dictus frater Gualo in hora serotina allocutus est ipsum, et ad verbum illius satisfacere ecclesiae annuit imperator. Propter quod in signum laetitiae in Sancto Germano sunt per

(a) Sic recte autem XXXIII.

(4) Scilicet propter successionem tertii eorum fratris Henrici marchionis Istriae, anno 1228 defuncti. Cf. HORMAYR, Werke, t. III, p. 339.

(2) Is est Demetrius de Monteferrato, qui hoc eodem anno mense septembri vel octobri Melfiae obiit ut monet. RICC. DE S. GERM.; relicto testamento quo regnum suum Thessalonicense imperatori Friderico legabat. Cf. Benven. de S. Georgio ap. MURATORI, Script., t. XXIII, col. 385. Unde clare liquet istum non fuisse defunctum ann. 1227, sicut scriptores recentiores referunt.

omnes ecclesias signa pulsata, et idem frater Gualo ad papam quem apud Anagniam reperit sub festinantia remeavit. RICC. DE S. GERM., Chronic. ad ann.

Series instrumentorum in quibus continetur forma pacis inter ecclesiam Romanam et Fridericum imperatorem apud Sanctum Germanum initae.

(Edidit integre PERTZ, Monum. hist. Germ., t. IV, p. 269-272, ex Regest. Gregor. IX, in arch. Vaticano. - Quorum instrumentorum quaedam scilicet numeri I, II et III, apud RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1230, idem numerus II ap. LUNIG, Cod. Ital. diplom., t. II, p. 875, et numerus V apud RICCARD. DE S. GERM. in Chronico reperiuntur, minus tamen absolute seu correcte. Ordinem in Regestis paululum turbatum et a Pertz restitutum hic servavimus, nisi quod ad finem numeri VII cautionem Eberhardi et aliorum, licet posteriorem, exhibemus.)

I.

Germanum, •. julii.

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hieru- Apud Sanctum salem et Sicilie rex. Notum facimus universis quod nos pro omnibus pro quibus excommunicati sumus, tactis sacrosanctis evangeliis, juramus coram vobis dominis Johanne venerabili episcopo Sabinensi et Thoma tituli Sancte Sabine venerabili presbytero cardinali, apostolice sedis legatis, vice reverendissimi patris domini Gregorii Dei gratia summi pontificis recipientibus, stare precise mandatis Ecclesie et sine aliqua conditione secundum formam Ecclesie. Ne igitur id revocetur in dubium, presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Data apud Sanctum Germanum, anno dominice incarnationis M.CC.XXX, die ... mensis julii, tertie indictionis.

II.

[blocks in formation]

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis quod inter sacrosanctam Romanam ecclesiam matrem nostram et nos convenit quod de communi voluntate tractabitur de via invenienda qualiter ad nos cum honore ejusdem sancte matris Ecclesie revertantur Gaietana et Sancte Agathe civitates et omnes cum bonis suis de regno nostro Sicilie quos Ecclesia in sua fide recepit et in Ecclesie devotione perdurant; ad quem tractatum datus est annus nisi ante via valeat inveniri. Ad quam inveniendam dicta mater Ecclesia curam et sollicitudinem adhibere promisit, nec terminus nisi de consensu partium ulterius prorogabitur. Sed si, quod absit, infra dictum terminum via inventa non fuerit, ex tunc per arbitros interim eligendos procedetur in via ut dictum est invenienda. Quorum duo sint ex parte Ecclesie et duo ex parte nostra, qui si concordare non poterunt quintum eligant et dicto majoris partis stabitur. Prestamus itaque juramentum per Thomasium comitem Acerrarum dilectum fidelem nostrum in anima nostra et de mandato nostro jurantem quod interim predictas terras et homines non offendemus. in personis et rebus nec a nostris permittemus offendi, et viam que invenietur per communem tractatum ejusdem matris Ecclesie et nostrum vel per arbitrium observabimus. Ad cujus rei evidentiam presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Data apud Sanctum Germanum, anno dominice incarnationis MCCXXX, die... mensis julii, tertie indictionis.

III.

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis quod nos remittimus omnem offensam et penam Theutonicis, Lombardis, Tuscis, et hominibus regni generaliter, et Gallicis, et omnibus aliis qui Ecclesie

contra nos adheserunt, et per Thomasium comitem Acerrarum dilectum fidelem nostrum facimus in anima nostra jurare quod predictos nullo tempore offendemus vel faciemus offendi pro eo quod Romane ecclesie contra nos orta discordia assisterunt, et quod pacem Ecclesie et eis observabimus. Remittimus etiam sententias, constitutiones et banna si qua per nos vel per alios lata vel edita sunt occasione hujusmodi contra eos. Promittimus etiam quod terras Ecclesie in Ducatu vel Marchia seu alio patrimonio Ecclesie non invademus nec devastabimus per nos vel per alios. Ad cujus rei evidentiam presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Data apud Sanctum Germanum, anno dominice incarnationis MCCXXX, die ... mensis julii, tertie indictionis.

IV.

Germanum, 21 julii.

L. miseratione divina Reginus et... Barensis archiepiscopi,... episcopus Apud Sanctum Reginus et... abbas Casemarii universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum venerabiles patres domini Johannes Sabinensis episcopus et Thomas tituli Sancte Sabine presbyter cardinalis, apostolice Sedis legati, domino imperatori misissent per magistrum Bartholomeum capellanum domini Pape et magistrum P. capellanum predicti episcopi Sabinensis ut terram quam Margaritus tenuerat et occupata dicebatur, postquam a domino papa recesserunt pro componenda pace venientes, eidem Margarito faceret plene restitui, idem Margaritus a domino imperatore vocatus coram nobis et eisdem nuntiis et pluribus aliis spontanee recognovit se dudum antequam venirent eidem imperatori jurasse et se ac sua exposuisse ad ipsius beneplacita voluntatis, recognoscens se eumdem imperatorem velle habere in dominum suum et non alium, et eidem imperatori priusquam papa scriberet litteras ut eum in suam gratiam reciperet direxisse.

Data apud Sanctum Germanum, XII kalendas augusti.

III.

27

« ZurückWeiter »