Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

morie Honorio papa predecessore nostro xv kalendas aprilis (1) soluto debito carnis de presenti seculo nequam erepto, et in crastino juxta morem ejus celebratis exsequiis et ipsius corpore ad tumulum deportato, una cum fratribus nostris ad eligendum convenimus successorem, et missa, ut moris est, in honore Sancti Spiritus devote ac solemniter celebrata, post aliquantulum tractatum de substitutione pontificis omnes pariter ad imbecillitatem nostram quasi divinitus inspirati oculos direxerunt et, nobis renitentibus et invitis, cum multa instantia et etiam violentia conati sunt humeris nostris imponere onus istud cujus gravitatem pertimescendo non modicum non posse portare, licet suscipere plurimum fuerimus reluctati, metuentes tamen ne videremur inspirationi divine resistere, tandem submisimus humeros ad portandum, sperantes in eo qui jugum suum suave misericordia sua fecit et onus leve preduce caritate, quod ipse qui vota fratrum aspirando prevenit adjuvando etiam prosequetur. Fiduciam enim talem habemus per Christum ad Deum non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed nostra sufficientia est ex Deo, qui nos suos voluit esse ministros. Sollicitudine igitur ecclesiastice provisionis suscepta, de honore tuo ac salute solliciti qui te, dum essemus in minori officio constituti, habuimus in visceribus charitatis ac tuis profectibus aspiravimus, sublimitati tue primitias litterarum nostrarum duximus destinandas, celsitudinem tuam rogantes attentius et monentes et exhortantes in Domino, in remissionem tibi peccaminum injungendo quatenus in devotione Sedis Apostolice firmiter perseverans et nobis disponente Domino ad regimen ejus assumptis, prout decet principem christianum, assistens humiliter et devote, sic sollicito ac efficaci studio peragere satagas negotium terre sancte, ac te viriliter et potenter in instanti passagio ad ejus succursum accingas in manu forti et brachio extento ad preliandum de corde puro et fide non ficta prelia Domini transfretando, quod ab eo consequi merearis immarcescibilis glorie diadema et nos qui te sinceritatis

(1) Scilicet die 48 mensis martii. Gregorius IX (Hugolinus, Ostiensis episcopus) postridie electus est apud Septemsolia (Septizonium) et consecratus in basilica Sancti Petri die dominica 21 mensis ejusdem in festo sancti Benedicti.

brachiis amplexamur, ad ea que tuum respiciunt commodum et honorem ex hoc fortius accendamur. Alioquin quantumcumque te sincera diligamus in Domino charitate et tibi, quantum cum Deo possumus, deferre velimus, id dissimulare nulla poterimus ratione; presertim cum ad instantiam tuam pro predicto negotio dum adhuc minori officio fungeremur sollicitudines subierimus plurimas ac labores. Et nunc omnibus archiepiscopis et episcopis nostris damus litteris in mandatis ut eorum singuli crucesignatos suarum diocesum efficaciter moneant et inducant et, si necesse fuerit, sublato appellationis obstaculo, ecclesiastica censura compellant ut se viriliter et potenter ad iter peregrinationis accingant, transfretaturi ad subsidium terre sancte in instanti passagio et sic reddituri Domino vota sua quod in oculis divine majestatis complaceant et premium vite recipere mereantur ab eo in retributione justorum. Tu ergo, fili charissime, ad illum qui dominatur in regno hominum, qui te sua gratia sublimavit, debitum habens cum devotione respectum, sic precibus et monitis nostris obtempera quod nequaquam nos et te ipsum in illam necessitatem inducas de qua forsan te de facili non poterimus, etiamsi voluerimus, expedire. Datum Laterani, X kalendas aprilis, pontificatus nostri anno I.

Forma compositionis et pacis cum imperatore initae, a rectoribus Societatis Lombardiae Honorio

papae

transmissa.

(Edid. PERTZ, Monum. Hist. Germ., t. IV, p. 259; ex Regest. Gregor. IX, t. I, fol. 3, ann. I, ita inscriptas: Tenor litterarum rectorum Societ. Lombardie, Marchie et Romaniole quas iidem rectores transmiserunt bone memorie Honorio pape predecessori nostro super facto ipsorum.)

Sanctissimo in Christo patri et domino reverendo Honorio Dei gratia, etc. Pilazarius de Mandello, Johannes Zavattarius pro communi Mediolanensi; Obertus Strictus, Obertus Lavandarius pro communi Placentie; Lanfrancus de Sala, Vianesius de Lavello Longo pro communi Brixie; Tucimannus et Bonifacius de Sancto Laurentio pro communi Bononiensi; Marescotus,

Brixiae,

die veneris, 26 martii.

Anrigetus Ugonis Rogate pro communi Faventie; Gui. de Carturio, Henricus de Vico Ageris pro communi Padue; Jacobus de Bono Judeo, Ugutio Johannis Gaudentii pro communi Vicentie; Jacobus de Sallerano, Guidottus Sachus pro communi Laude; Guirisius, Johannes Cremascus pro communi Mantue; Janinus de Jacobo, Albertus de Portu, Pecorarius, Bertholomeus judex pro communi Veronensi; Ugatus de Malaparte, Albertus Matoncinus pro communi Tarvisii, rectores societatis Lombardie, Marchie, Romaniole, totaque ipsa societas sanctorum pedum osculum cum debito famulatu. Inter cetera que mansuetudinis vestre sapientia statuit et ordinavit, sicut vestre nobis littere declararunt, hec de fratrum vestrorum providentia piissime decrevistis ut nos ad honorem Dei omnipotentis et Ecclesie sancte sue ac vestrum demus majestati imperatorie pro subsidio terre sancte in nostris expensis per biennium milites quadringentos ac civitatibus, locis et personis imperiali celsitudini adherentibus faciamus pacem firmiterque servemus, remittentes eis omnem rancorem, malivolentiam, injurias et offensas, omniaque banna, constitutiones, sententias et ordinamenta que fecimus vel imposuimus civitatibus, locis et personis imperiali celsitudini adherentibus, et quecunque ex eis vel ob ea secuta sunt penitus revocemus; ac restituamus captivos qui occasione hujus discordie capti sunt cum bonis eorum et alia que occasione ejusdem discordie capta sunt vel detenta, ita quod adherentes imperiali sublimitati similiter nobis faciant et observent. Alii autem captivi secundum jus restituantur imperii, cum majestas imperialis legatum suum in Lombardia pro pace reformanda inter discordes duxerit destinandum. Constitutiones vero, leges et statuta ab ecclesia Romana et romanis imperatoribus et specialiter a clementia domini Friderici Romanorum imperatoris, semper augusti et regis Sicilie contra hereticos, receptatores, defensores, credentes et fautores eorum hactenus promulgata vel in posterum promulganda recipiamus et observemus inviolabiliter et efficaciter exequamur, constitutionibus municipalibus editis contra tales nichilominus in suis locis firmiter observandis. Civitatum autem aliorumque locorum potestates, consules et rectores, quocumque nomine censeantur, jurent quod illa fideliter observabunt idque suos jurare faciant successores, ponentes ea in statutis civitatum aliorumque locorum,

ea inde nequaquam in posterum deleturi. Statuta omnia, communia et particularia, facta contra ecclesias et ecclesiasticam libertatem penitus revocent et de suis constitutionibus deleant et ea vel eis similia de cetero non resumant. Ad hec statuta Lateranensis concilii et constitutiones a vobis et domino imperatore super hiis editas observent et jurent in posterum observare suosque jurare faciant successores. Supradicti vero quadringenti milites teneantur ire in passagio domini imperatoris, quod ab ipso imperatore statutum est et a Romana ecclesia approbatum. Nos igitur omnia que super hiis a vestra sanctitate et vestris fratribus ordinata sunt et statuta volentes inconcussa servare, promittimus nos ea omnia sicut superius plenius sunt expressa humiliter et fideliter impleturos. Ad plenam autem rei certitudinem presentes litteras juxta vestrum beneplacitum et mandatum per manum publicam scribi fecimus et sigillorum nostrorum impressione muniri.

Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi M.CC.XXVII, indictione XV, die veneris vi exeunte mense martio, Brixie in quadam caminata episcopi Brixiensis, coram domino Lanfranco archipresbytero, domino Azone archidiacono, magistro Alberto canonico Brixiensi, fratre Jacobo, fratre Rugerio, fratre Nazario de ordine fratrum predicatorum, Gasparro Menelocie, Promo de Incoardis, Aldrigotto Marcellino, Lantelmo de Puteobonello, et multis aliis testibus rogatis ad postulationem fratris Guale de ordine predicatorum fungentis in hac parte vice domini Pape. Ego Gerardus Spalla notarius Placentinus huic interfui et rogatu atque mandato istorum rectorum hec scripsi (1).

[In eadem forma mandati scripserunt iidem rectores Friderico Romano

(1) Reperitur in collectione Laporte-du-Theil sub no 125 aliud ejusdem formae exemplar, in quo nomina rectorum desunt et in fine legitur: « Acta sunt hec anno a nativitate Domini, etc., » die lune mense exeunte martio (29 martii), in civitate Brixie, in quadam caminata domini » episcopi Brixiensis, presentibus domino Agone de Turbiado archidiacono, domino Lanfranco » archipresbytero majore canonice Brixie, magistro Alberto de Bornado canonico Brixiensi, >> fratre Jacobo, fratre Rogerio de ordine fratrum predicatorum, Guidone notario de Folliano

» et Girardo Spalla notario de Placentia et aliis multis testibus rogatis.-Ego Johannes Sava> lensis sacri palatii notarius hiis interfui et rogatus hoc perpetuavi et scripsi.»

Laterani,

30 martií.

rum imperatori. Inter cetera, etc. usque in finem, verbis competenter mutatis.]

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori mittit tenorem litterarum a rectoribus Societatis Lombardiae sibi transmissarum de acceptatione concordiae inter ipsum et eamdem Societatem ab Apostolica Sede ordinatae, monetque ut ad terram sanctam liberandam accingatur in instanti passagio.

(Edit. ap. SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, p. II, p. 77, ex Regest. Greg. ann. I, n° 30.)

Gregorius, etc. Friderico illustri Romanorum imperatori, semper augusto, et regi Sicilie, etc. Noverit tua serenitas rectores societatis Lombardie humiliter acceptasse formam concordie que inter te ac eamdem societatem per Apostolicam Sedem extitit ordinata, et super hoc nobis et excellentie tue juxta formam eis ab Apostolica Sede transmissam litteras direxisse scriptas per publicam manum et diversorum sigillorum appensione munitas, quarum tenorem sublimitati tue sub bulla nostra destinamus inclusum, litteras ipsas que ab eis tue celsitudini diriguntur tibi per competentem nuntium transmissuri, cum eas latori presentium non duxerimus committendas (1). Rogamus igitur imperialem magnificentiam, monemus et obsecramus in Domino Jesu Christo quatenus ad terram in qua ipse Dominus Jesus Christus salutem humani generis voluit operari, de impiorum manibus ejus preeunte auxilio liberandam, te, sicut teneris et excellentiam tuam decet, magnifice ac potenter accingas, sciens nos hec significasse per litteras

(1) Defectus tamen in appositione sigillorum, cum marchionis Montisferrati et quam plurium civitatum de Societate Lombardiae sigilla non fuerint in litteris eisdem, vera causa fuit cur pontifex imperatori eas non transmiserit, cum timuerit ne praenotatum defectum ex aliqua fraudulentia iste crederet evenisse. Quod discimus ex altera epistola Gregorii rectoribus Societatis Lombardiae directa, sub notis chronologicis eisdem, ap. SAVIOLI, ibidem, t. III, append. p. 76, ex Regest. ann. I, no 28.

« ZurückWeiter »