Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

pauperum Christi de cetero profutura. Si quis autem in posterum huic nostre confirmationi et constitutioni temere contraire presumpserit, indignationem imperialis culminis graviter se noverit incursurum et pro tante temeritatis excessu centum libras auri puri pro pena componat, medietatem camere nostre, reliquam medietatem passis injuriam persolvendam. Ad hujus itaque confirmationis et constitutionis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium per manus Jacobi de Cathania, notarii et fidelis nostri, scribi jussimus sigillo majestatis nostre munitum.

Hujus rei testes sunt hi Eckibertus, Babinbergensis episcopus; Siffridus, Ratisponensis episcopus; Lodoicus, Landgravius Thuringie; Raynaldus, dux Spoleti, Tuscie legatus (1); Hermannus et Lodoicus, comites de Froburc, Siffridus de Runckel et alii quam plures.

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia illustrissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo septimo, mense augusti, quinte decime indictionis, regnante domino nostro Friderico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno

(1) Raynaldi vices in Tuscia Bertholdum fratrem ejus tunc agere, quum anno præcedenti (cf. docum. 20 maii 1226) ad recipiendas imperii rationes fuisset ab imperatore transmissus, discimus ex instrumento inedito reperto in archivo comm. Senar. Caleffo Vecchio fol. 474 verso: quod ita sonat : « In Christi nomine amen, anno ejusdem millesimo CCXXVII, indictione XV, v intrante junio, tempore domini Friderici, Romanorum imperatoris, semper augusti. Nos Ber» toldus , quondam ducis Spoleti filius, domini Raineri (Raynaldi) ducis fratris nostri in Tuscia » vicarius, a majestate imperiali transmissus, facimus et constituimus te Matheum de Biviano, » dilectum sotium et camerarium nostrum, procuratorem nostrum ad recipiendas marcas ar» genti quas comunitas Senarum imperio annuatim solvere tenetur et ad faciendam cartam finis » et refutationis nostro nomine et ad ea omnia facienda que nos ipsi in hoc facto facere posse» mus. Promittentes firmum et ratum habere quidquid tu exinde duxeris faciendum. Actum » apud Forcapetura (sic), coram domino Matheo de Biviano, domino Cataldo Sugnanense , do» mino Bay Gentili, domino Palmerio Mainardi, et aliis pluribus ad hoc vocatis testibus. » Ego Johannes, imperialis aule notarius , hiis interfui et rogatus scripsi et subscripsi. »

septimo, regni Jerusalem secundo, regni vero Sicilie tricesimo feliciter. Amen.

Datum Melfie, anno, mense et indictione prescriptis.

Melfiae, augusto.

Fridericus, Romanorum imperator, confoederationem cum Ludovico, Francorum rege, apud Cataniam initam iterum cum Ludovico ejusdem regis filio et successore renovat.

(Inedit. ex regist. Phil. Aug., Cod. Bibl. Reg. Paris. 8408, fol. 168 verso, in

margine, no IV.- Memorat. ap. MARTENE, Ampliss. Coll., t. I, 1195, nota.)

Eamdem confederationem fecit idem Fridericus (1) cum Ludovico dicti regis Ludovici filio, ubi ita dicit de rege Anglie : « De rege Anglie sic erit quod nos amicitiam et confederationem cum eo nullam faciemus sine voluntate dicti regis Francorum. Hanc autem confederationem precepimus et injunximus jurandam pro nobis et in anima nostra a dilecto fideli nostro Raynaldo, duce Spoleti.

Datum Melfie, anno dominice incarnationis M° CC° XXVII', mense augusti, XV indictione.

mense a

Hydronti, Brundusii, augusto.

Imnonoton oumima

Imperator cum imperatrice consorte sua mense augusto Hydrontum vadit, ubi relicta imperatrice... vadit Brundusium ubi totus convenerat crucesignatorum exercitus et ubi omnia vascella ad transfretandum fecerat congregari. Ricc. DE S. Germ. Chron. ad ann.

(1) Vid. supra docum. sub dato : Catanie, mense novembris 1224.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Bartholomei episcopi Teatini confirmat et inserendo renovat privilegium eidem Ecclesiæ Teatinæ ab Henrico imperatore patre suo anno 1195 primo maii indultum.

(Edider. Ughelli, Ital. sacra, tom. VI, p. 718-720. – RAVIZZA, Collez. di

diplomi della città di Chieti, tom. I, p. 10, no VI.)

Federicus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Inter cetera que divine pietatis intuitu conferuntur illud credimus creatori omnium gratum et acceptabilius residere quod Ecclesiis Dei et locis religiosis pia liberalitate donatur, presertim cum in confirmandis beneficiis et largiendis laus imperiali dignitate accrescat. Inde est quod universis fidelibus nostris notum esse volumus tam presentibus quam futuris qualiter Bartholomeus venerabilis episcopus Teatinus, fidelis noster, ad presentiam nostram accedens ostendit nobis quoddam privilegium uno sigillo munitum a domino quondam imperatore Henrico patre nostro divo augusto inclyte recordationis eidem episcopatui Teatino pie indultum, supplicans excellentie nostre humiliter et devote ut privilegium ipsum et ea que continentur in ipso innovare concedere et confirmare sibi de nostra gratia dignaremur, cujus tenor talis est :

In nomine sancte et individue Trinitatis. Henricus sextus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, rex Sicilie. Inter cetera que in actus pios expendimus quibus magis Deum propitium nobis reddimus et speciali devotione placamus, hoc solum arbitramur esse potissimum et hoc potius nostris applicamus utilitatibus cum Ecclesiis et locis venerabilibus consideratione pia conferimus. Inde est quod nos intuitu regis regum et creatoris omnium, cui totius nostre felicitatis incrementa debemus, ob remissionem animarum parentum nostrorum ac longevam nostri conservationem imperii, necnon ex exuberanti nostre mu

nificentie gratia presenti nostro privilegio concedimus et perpetuo confirmamus episcopatui Teatino et predicto episcopo fideli nostro et successoribus suis omnia castella, casalia et ecclesias que tempore predecessorum regum Sicilie regis felicis Rogerii, Guillelmi primi et secundi ipsa Ecclesia Teatina tenuit et possedit : scilicet in terra Teatina in demanio civitatem Teatinam, castellum Triviliani, castellum Furce, castellum Villemagne, castellum Scorchose; in servitio castellum Mucle, castellum Orni, item in demanio silvam et territorium Sambuceti in pertinentiis Aterni, nec non et Ecclesiam sancte Jerusalem, sancti Leguntiani et Domitiani loci predicti cum capellis juribus et pertinentiis eorumdem. In terra vero de Penna in demanio castellum montis Silvani, Sancte Marie in Rivulo cum casali suo, villam Sculcule cum territoriis et silvis ejus. In servitio autem castellum Lastiniani, salvo mandato et ordinatione nostra et heredum nostrorum; el ut hec liberalitatis nostre concessio et confirmatio in perpetuum eidem Ecclesie Teatine predictoque episcopo et successoribus suis firma stabilisque permaneat et nulli in aliquo liceat contraire, presens inde privilegium conscribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri, statuentes et imperiali precipientes edicio ut nulla persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, hanc nostram concessionem et confirmationem infringere audeat vel aliquibus. calumniis perturbare presumat; quod qui fecerit ultra indignationem nostram quam graviter incurreret centum libras auri purissimi componat, medietatem camere nostre, reliquam passo injuriam persolvendam. Hujus autem rei testes sunt Henricus Guarmacensis episcopus, Golvigerius Pataviensis episcopus, Henricus de Calendinis, Robertus de Venna, Conradus dux Spoleti et regni Sicilie vicarius, comes Hugo de Macela et alii quamplures. - Ego Conradus imperialis aule cancellarius una cum Gualterio Trojano episcopo regni Sicilie et Apulie cancellario recognovimus. -- Signum domini Henrici sexti divina favente clementia Romanorum imperatoris, semper augusti, et regis Sicilie. — Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagesimo quinto, regnante domino nostro Henrico sexto imperatore Romanorum, semper augusto, et rege Sicilie, amen, regni ejus ( anno] vicesimo quinto, imperii vero quinto et regni Sicilie primo. — Datum apud Esculum de Marca (1), per manum Alberti protonotarii imperialis aule, primo die mensis madii, indictione tertiadecima.

Nos igitur prefati episcopi devotionem et fidem quam erga personam nostram habere dignoscitur diligentius attendentes, intuitu etiam beati Thome apostoli in cujus nomine dicata Ecclesia Teatina dicitur et fundata, necnon et pro remedio animarum felicium augustorum patris et matris nostre memorie recolende, pro nostra quoque salute, tam ipsum privilegium quam ea omnia que continentur in ipso, prout superius sunt expressa, eidem Ecclesie Teatine et dicto episcopo successoribusque suis de nostra gratia innovamus, concedimus et perpetuo confirmamus, salvo servitio quod curie nostre inde debetur, salvo insuper mandato et ordinatione nostra et heredum nostrorum. Ad hujus autem innovationis, concessionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium scribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum Brundusii, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo septimo, mense augusti, quintedecime indictionis, imperante domino Friderico invictissimo Dei gratia Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus septimo, regni Hierusalem secundo, regni vero Sicilie tricesimo feliciter. Amen.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, Conradum Hildensemensem episcopum , pro cura quam fideliter gerit circa crucesignatos et pro debitis ecclesiæ ejus, ab omni servitio quod sibi et imperio exhibere tenetur, eximit.

(Edidit H. SUDENDORF, Merkwürdige Urkunden für die Deuts. Gesch., Erster

theil, p. 102, no LI ex Diplomatario Hildeshem. manuscr. hactenus inedito;
sed minus recte ad ann. 1228 instrumentum collocavit.)

(1) Scilicet Ascoli ita dictus de Marca (Marchia), ut distinguatur ab Ascoli de Capitanata.

« ZurückWeiter »