Abbildungen der Seite
PDF

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Bartholo- B.TM^9ut*u' mei episcopi Teatini confirmât et inserentlo rénovât privilegium eidem Ecclesiae Teatinae ab Henrico imperatore patre suo anno 1195 primo maii indultum.

(Edider. Uchelli, liai, sacra, tom. VI, p. 718-720. — Ravi/./.a, Collez, di diplomi della cilla di Chieti, tom. I, p. 10, n° VI.)

Federicus, Dei gratia Romanorum imperator, semper aiigustus, Jerusalem et Sicilie rex. Inter cetera que divine pietatis intuitu conferuntur illud credimus creatori omnium gratum et acceptabilius residere quod Ecclesiis Dei et locis religiosis pia liberalitate donatur, presertim cum in confirmandis beneficiis et largiendis laus imperiali dignitate accrescat. Inde est quod universis fidelibus nostris notum esse volumus tam presentibus quam futuris qualiter Bartholomeus venerabilis episcopus Teatinus, fidelis noster, ad presentiam nostram accedens ostendit nobis quoddam privilegium uno sigillo munitum a domino quondam imperatore Henrico patre nostro divo augusto inclyte recordationis eidem episcopalui Teatirio pie indultum, supplicans excellence nostre humiliter et devote ut privilegium ipsum et ea que continentur in ipso innovare concederé et confirmare sibi de nostra gratia dignaremur, cujus tenor talis est:

In nomine sánete et individué Trinitatis. Henricus sextus, divina favente dementia Romanorum imperator, semper augustus, rex Sicilie. Inter cetera que in actus pios expendimus quibus magis Deum propitium nobis reddimus et speciali devotione placamus, hoc solum arbitramur esse potissimum et hoc potius nostris applicamus utilitatibus cum Ecclesiis et locis venerabilibus consideratione pia conferimus. Inde est quod nos intuitu regis regum et creatoris omnium, cui totius nostre felicitatis incrementa debemus, ob remiesionem animarum parentum nostrorum ac longevam nostri conservationem imperii, necnon ex exuberanti nostre mullí. 3

nificentie gratia presentí nostro privilegio concedimus et perpetuo confirmamus episcopatui Teatino et predicto episcopo fideli nostro et successoribus suis omnia castella, casalia et ecclesias que tempore predecessorum regum Sicilie regis felicis Rogerii, Guillelmi primi et secundi ipsa Ecclesia Teatina tenuit et possedit: scilicet in terra Teatina in demanio civitatem Teatinam, castellum Triviliani, castellum Furce, castellum Villemagne, castellum Scorchose; in servitio castellum Muele, castellum Orni, item in demanio silvam et territorium Sambuceti in pertinentiis Aterni, nee non et Ecclesiam sánete Jerusalem, sancti Leguntiani et Domitiani loci predicti cum capellis juribus et pertinentiis eorumdem. In terra vero de Penna in demanio castellum montis Silvani, Sánete Marie in Rivulo cum casali suo, villam Sculcule cum territoriis et silvis ejus. In servitio autem castellum Lastiniani, salvo mandato et ordinatione nostra et heredum nostrorum; el ut hec liberalitatis nostre concessio et confirmatio in perpetuum eidem Ecclesie Teatine predictoque episcopo et successoribus suis firma stabilisque permaneat et nulli in aliquo liceat contraire, presens inde Privilegium conscribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri, statuentes et imperiali precipientes edicto ut nulla persona humilis vel alta, ecclesiastica vel secularis, hanc nostram concessionem et confirmationem infringere audeat vel aliquibus calumniis perturbare présumât; quod qui fecerit ultra indignationem nostram quam graviter incurreret centum libras auri purissimi componat, medietatem camero nostre, reliquam passo injuriara persolvendam. Hujus autem rei testes sunt Henricus Guarmacensis episcopus, Golvigerius Pataviensis episcopus, Henricus de Calendinis, Robertus de Venna, Conradus dux Spoleti et regni Sicilie vicarius, comes Hugo de Mácela et alii quamplures. — Ego Conradus imperialis aule cancellarius una cum Gualterio Trojano episcopo regni Sicilie et Apulie cancellario recognovimus. — Signum dominiHenrici sexti divina favente dementia Romanorum imperatoris, semper augusti, et regis Sicilie. —Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo nonagésimo quinto, régnante domino nostro Henrico sexto imperatore Romanorum, semper augusto, et rege Sicilie, amen, regni ejus [anno] vicésimo quinto, imperii vero quinto et regni Sicilie primo. — Datum apud Escullíш de Marca (1), per manum Alberti protonotarii imperialis aule, primo die mensis madii, indictione tertiadecima.

Nos igitur prefati episcopi devotionem et fídem quam erga personam nostram habere dignoscitur diligentius attendentes, intuitu etiam beati Thome apostoli in cujus nomine dicata Ecclesia Teatina dicitur et fundata, necnon et pro remedio animarum felicium augustorum patris et matris nostre memorie recolende, pro nostra quoque salute, tarn ipsum Privilegium quamea omnia que continentur in ipso, prout superius sunt expressa, eidem Ecclesie Teatine et dicto episcopo successoribusque suis de nostra gratia innovamus, concedimus et perpetuo confirmamus, salvo servitio quod curie nostre inde debetur, salvo insuper mandato et ordinatione nostra et heredum nostrorum. Ad hujus autem innovationis, concessionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens Privilegium scribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum Brundusii, anno dominice incarnationis millesimo ducentésimo vigésimo séptimo, mense augusti, quintedecime indictionis, imperante domino Friderico invictissimo Dei gratia Romanorum imperatore, semper augusto, Hierusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus séptimo, regni Hierusalem secundo, regni vero Sicilie tricésimo féliciter. Amen.

Fridericus, Romanorum imperator, Conradum Hildensemensem 7°TMj£X'«. episcopum, pro cura quam fideliter gerit circa crucesignatos et pro debitis ecclesiae ejus, ab omni servitio quod sibi et imperio exhibere tenetur, eximit.

( Edidit H. Sudendobf, Merkwürdige Urkunden für die Deuts. Gesch., Erster theil, p. 102, n' LI ex Diplomatario Hildeshem. manuscr. hactenus inédito; sed minus recte ad ann. 1228 instrumentum collocavit. J

(I) Scilicet Ascoli ita dictus de Marca (Uarchia), ut distinguatur ab Ascoli de Capitanata.

Fridericus, Dei gratia [Romanorum] imperator, semper augustus, Jherusalem et Sicilie rex. Dignum esse decrevimus et piolas persuadet ut hii qui dignis insistunt obsequiis ex munificentia nostra premia digna reportent. Inde est quod per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus quod nos attendentes fidem et devotionem С venerabilis Hildensemensis episcopi, dilecti principis nostri, pro cura etiam et sollicitudine quam fideliter gerit circa crucesignalos pro subsidio terre sánele (1), et quia ecclesia sua propter guerrarum discrimina nonnullis tenetur debitis obligata, eumdem episcopum ab omni servitio quod nobis vel imperio exhibere tenetur, donee curam et sollicitudinem crucesignatorum geret, divine retributionis intuitu duximus absolvendum. Quare universitati vestre mandamus et precipimus quatinus nullus vestrum servitium aliquod exigat a prefato episcopo, quamdiu crucesignatorum [curam] gesserit pro subsidio dicte terre.

Datum Brundusii, VII septembris, indictionis prime.

к "A* Fridericus, Romanorum imperator, episcopi et capituli Gurckensis, in Karinthia, subjectionem confirmât erga Metropolitanam ecclesiam Salzburgensem (2).

(Memorat. tantummodo ap. Kleinmayb, Nachrichten von Juvavia, p. 250.)

(1) De re isla cf. documentum (ibidem, p. 86, n° XL relatum) quo Conradus Portuensis et Sanctae Rtilïnac episcopus, apostolicae Sedis legatus, Magdeburgensi et Bremensi archiepiscopis commendat Hildenaemensem episcopum cui tam a domino papa quam a se predicationis officium pro terre sánete subsidio fuit commissum. Dat. apud Halberstad, pridie kalendas septembris [122 i vel 1226]; nec non et litteras Friderici imperatoris H. duci Saxoniae directas; quae supra. Dat. Parme [mense junio 1226].

(2) Adsunt in Regest, n1" 25 et 26 litterae Gregorii episcopo Concordiensi, abbati Moracensi et praeposito de Garnech, Aquilegensis dioecesis, neenon et archiepiscopo Salzburgensi

Datum Brundusii, anno dominice incarnationis M. CC. XXVII, mense septembris, indictione I.

Interea pars crucesignatorum non módica, in Apulia superve- в«Р*А. niente infirmitate, cecidit per mortis occasum. Imperator tarnen cum Lantgravio et reliquis crucesignatis se parat ad transitum, ita quod in die Nativitatis beatae Virginis, a Brundusio transfretans venit Hydrontum, et spem faciens iis quos praemiserat (1) de transitu suo, morari apud Hydrontum ex causa necessaria voluit, ubi casu accidente dictus Lantgravius obiit, et ipse tunc etiani imperator sicut disposuerat, superveniente aegritudine, non transivit. Quamobrem papa motus contra eum apud Anagniam penúltimo mensis septembris... sine causae cognitione denuntiavit ipsum imperatorem in.... excommunicationis sententiam incidiese. Riccardi De S. Germ. Chronic, ad ann.

Fridericus, Romanorum imperator, Hermanno filio Ludowici SpuSbíí. lantgravii Thuringiae et Saxoniae comitis Palatini, jam defuncti,

missae, quibus eos monet ut causam Gurcensis episcopi contra archiepiscopum Salzburgensem regalia sibi vendicantem audiant et, si fieri poterit, terminent. Alioquin rem ad Sedem apostolicam remittant. Datum Laterani, VIII idusaprilis, anno primo (6 aprilis 1227). — Cf. Privilegium confirmationis hoc ipso anno 29 martii archiepiscopo Salzburgensi ab Henrico (VII), Romanorum rege, indultum.

(<) Scilicet quadraginta millia hominum in festo Assumptionis Mariac jam e portu Rrundusino solverant; qui audito imperatoris reditu, protinus e terra sancta in eisdem navibusquibus vénérant cum confusione regressi sunt, exceptis militibus octingentis quibus dux de Limburg prseerat. Cf. Matt. Paris. Hist. maj. Anglor., ad ann. p. 234.

« ZurückWeiter »