Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

obice justitie reprimatur, ipsius conatibus dignum duximus obviare ne qui in iram provocat exaltetur. De tua itaque sinceritate plenam in Domino fiduciam obtinentes, fraternitatem tuam rogamus monemus et hortamur attente per apostolica scripta in virtute obedientie et sub debito juramenti districte precipiendo mandantes ac in remissionem peccaminum tam tuorum quam eorum qui in obsequium Ecclesie venerint injungentes quatenus, sicut divinam et nostram gratiam caram habes, memor quod in necessitate necessitudo probatur, ad nos personaliter venire cum congruo exfortio bellatorum vel mittere sine dispendio more procures, Ecclesie romane ita ex animo serviturus quod ex debito meritum tibi compares et nos devotionem tuam dignis debeamus prosequi retributionibus gratiarum. Datum Perusii, secundo kalendas octobris, anno tertio (1).

Germanum, 5 octobris.

Encyclica Friderici Romanorum imperatoris fidelibus suis in Apud Sanctum Lombardia directa qua eis nuntiat se de partibus ultramarinis prospere regressum jam fugasse hostes qui regnum suum invaserant, monetque ut ad se cum armis et equis festinanter veniant.

(Edider. RICCARDUS DE S. GERM. Chron. ad ann., ap. GATTULAM, Histor. Cass., t. IV, cujus editio Ughelliana et Muratoriana potior est.- PERTZ, Monum. Hist. Germ., t. IV, p. 265, ex originali in Archiv. Cassin.)

(1) Duobus antea diebus, in eumdem fere modum, paulo tamen longius, scripserat Gregorius archiepiscopo Lugdunensi (ibid. no 64) et verisimiliter caeteris Franciae praelatis, inter quos Belvacensis episcopus hoc anno ad curiam romanam accessit : « Li apostole manda en France >> con le secorust. L'Evesque de Biauvés i ala et grant chevalerie avec.» Contin. Guill. Tyrens. p. 424. Subsidia itidem petiit papa in Anglia quo Stephanum capellanum suum ad colligendas decimas misit, et etiam in Hispania. Superest epistola Petro, infanti Portugaliae, directa sub cujus fine legitur: « Injungimus quatenus juxta quod liberaliter obtulisti cum equitum multitu» dine ad sponse Christi subsidium quantocius properes militaturus Domino sub beato Petro » exercitus ejus duce. Dat. Perusii, II nonas junii, ann. III (4 junii). »

Fridericus, etc., potestatibus, consulibus, et consilio civitatum Lombardie, fidelibus suis, etc. Ut de nostrorum felicitate successuum certa vos nova letificent, vestris duximus desideriis presentibus intimandum quod nos de ultramarinis partibus prospere per Dei gratiam redeuntes, de inimicis nostris qui regnum nostrum invaserant feliciter triumphavimus, dum audientes nos contra eos in manu valida et potenti venturos, non expectatis aut expertis viribus nostris, in Campanie finibus fuge sibi presidium elegerunt, sicque Domino cooperante et nos comitante justitia que de celo prospexit, quod ipsi de regno nostro nobis absentibus per anni dimidium occupaverant nos brevi dierum spatio recuperavimus et revocavimus ad demanium et dominium nostrum. Volentes igitur imperii et regni nostri quietem et pacem cum consilio vestro disponere ac in Theutoniam e vestigio properare, fidelitatem vestram monemus et hortamur attentius firmiter ac districte precipiendo mandantes quatinus, hiis receptis litteris, in equis et armis decenter armati vestrum ad nos festinetis accessum, quoniam nos universis et singulis pro sui qualitate servitii curabimus respondere.

Datum apud Sanctum Germanum, III nonas octobris (1), III indictione.

Versus Aquinum,

21 octobris.

per

Imperator a Sancto Thoma movens castra sua XIV mensis octobris, pluvia ingruente, reversus est ad Sanctum Germanum ibique dies septem moram faciens inde digressus est, iter faciens versus Aquinum; suas orbis principibus dirigens excusatorias super facto Terrae sanctae, super quo ipsum falso detulerat patriarcha Hierosolymitanus ad dominum papam, quod cum Soldano treuguas firmaverit in ignominiam nominis christiani; super quo testimonium

(1) Eodem ipso die, nisi sit aliqua menda in editionibus Riccardi de S. Germ., imperator apud Sanctum Thomam de Strata castra ponens villam Pedemontis, quae dicitur Sanctae Luciae, suis dedit in direptionem et praedam. Ibid. ad ann.

invocat venerabilium Wintoniensis et Cicestrensis (a) episcoporum, magistrorum domus Sancti Johannis et Theutonicorum, marescalchi domus hospitalis et fratris Aymarii, fratrum quoque praedicatorum qui treuguis initis interfuerant. RICC. DE S. GERM., Chronic. ad ann.

Fridericus, Romanorum imperator, Pagano Pactensi episcopo et Ecclesiae ejus omnia quae tenent et possident confirmat.

(Memorat. ap. PIRRUM, Sicil. sacr., tom. II, p. 777, qui tantummodo fragmentum et notas chronologicas exhibet, ut sequitur:)

In castris ante Sorellam, octobri.

[ocr errors]

[Paganus venerabilis Pactensis episcopus] nostre majestati humiliter supplicavit ut villas, casalia, possessiones et omnia que Pactensis Ecclesia a tempore comitis Rogerii, regum Guillelmi primi et secundi, predecessorum nostrorum recolende memorie, usque ad hec tempora felicitatis nostre tenuit et possedit, nunc etiam tenet et possidet, nec non et privilegia ipsi Ecclesie ab eisdem predecessoribus aut a progenitoribus nostris divis augustis indulta sibi et Ecclesie supradicte confirmare de nostra gratia dignaremur; nos.

[merged small][ocr errors]

Datum in castris ante Socellam (b), anno dominice incarnationis MCCXXIX, mense octobris, III indictionis, imperii [domini nostri Friderici, etc.] anno IX, regni Jerusalem anno IV, regni Sicilie anno XXXII.

(a) Legendum autem : Exoniensis (Exeter). Cf. supra p. 77 et p. 109.

(b) Sic in impresso; sed mendose, cum evidenter legendum sit Sorellam. Cf. infra, p. 168, not. 1 in fine.

In castris ante Soram combustam,

31 octobris.

Fridericus, Romanorum imperator, pro fide

quam

abbas et con

ventus Cavensis majestati suae servaverunt, ipsos cum bonis universis sub protectione sua suscipit, mandatque omnibus ne ullus praedictum conventum temere molestare praesumat.

(Ineditum in archiv. monast. Cavens. ex origin. cujus sigillum periit. Servantur autem ejus transumpta authentica in Pergam. ibid. arm. M. 20 et in copiali libro, scilicet Dictionario, fol. 140.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex, justitiariis, camerariis, castellanis, bajulis et universis per regnum Sicilie constitutis, fidelibus suis, gratiam suam et bonam voluntatem. Cum Cavense monasterium reputemus cameram specialem, et venerabilis abbatis ac monachorum vita laudabilis et conversatio sancta ibidem Deo famulantium serenitati nostre grata resideat et accepta, tanquam eorum qui majestati nostre servaverunt illesam sue fidei puritatem, propter quod ipsum abbatem, monachos et homines ipsius monasterii cum possessionibus, animalibus et universis mobilibus eorumdem sub speciali protectione culminis nostri recipimus et habemus, universis et singulis vestrum firmiter precipiendo mandamus quatenus nullus sit qui jam dictum abbatem, monachos et homines monasterii memorati in prenominatis possessionibus, animalibus et aliis rebus suis, morando, eundo et redeundo ubique per regnum nostrum, temere molestare seu perturbare presumat; quod qui presumpserit, indignationem nostram se noverit in

cursurum.

Datum in castris ante Soram combustam (1), ultimo octobris, III indictionis.

(1) Suessanorum deditionem ad interventum judicis Taddei, concesso eis privilegio, Fridericus hoc eodem mense acceperat. Sorani autem comitem Acerrarum ad se missum ut ipsos

Gregorius papa rectoribus societatis Lombardiae scriptum quoddam a Friderico Romanorum imperatore de tractatu pacis ineundo sibi destinatum mittit, ut ipsorum intellecto consilio procedat sicut expedire viderit.

(Inedit. ex Regest. Gregor. IX, ann. III, no 75, in Bibliot. S. T. Phillipps ap. Middlehill. Coll. cum collect. Bibl. Paris.)

Gregorius, etc., rectoribus societatis Lombardie, etc. Sepe a Friderico dicto imperatore cum instantia requisiti ut recipiamus eum ad mandatum Ecclesie redire paratum, quoddam scriptum ex parte sua nobis oblatum inspeximus diligenter; et quia de fide ac devotione vestra indubitatam fiduciam obtinentes, vos intendimus tanquam speciales filios honorare, scriptum ipsum ad vos duximus transmittendum ut vestro intellecto consilio, secundum honorem Dei et Ecclesie pacemque suorum, procedamus in facto sicut viderimus expedire. Ideoque discretionem vestram rogamus et monemus attente per apostolica scripta mandantes quatenus, eo perspicaciter intellecto nobis vestrum consilium intimetis, scituri pro certo quod Ecclesia mater vestra nunquam vos deseret, sed in omni statu quieti et paci vestre, sicut sue, studebit utiliter providere.

Datum Perusii, IV idus novembris, pontificatus nostri anno tercio.

Perusii, 10 novembris.

quoque reciperet admittere noluerunt. Quapropter « Imperator de Aquino Soram se contulit » quam suis, licet imparem, viribus renitentem vi cepit IV stante (sc. exeunte) octobri, in >> festo apostolorum Simonis et Judae (28 octobr.). Et facta est cibus ignis, Campanis militibus >> qui ad civitatis ipsius defensam congregati fuerant in Campaniam fugientibus per montana, >> nonnullis civium igne ferroque peremptis..... Arx tamen Sorellae se ad opus tenet domini papae. » RICC. DE S. GERM., Chron. ad ann.

III.

22

« ZurückWeiter »