Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Gregorius papa rectoribus societatis Lombardiae nuntiat Johannem regem Hierosolymitanum et cardinalem sanctae Praxedis, audito quod Fridericus imperator e partibus transmarinis redierit, contra eum procedere velle: unde cum sua et ipsorum causa contra communem hostem sit communis, monet ut milites quos ad auxilium Ecclesiae romanae miserunt nec ultra servire volentes, perseverare faciant, stipendiaque et omnia oportuna eis ministrent.

(Inedit. ex Regest. Gregor. IX, in Bibl. S. T. Phillipps ap. Middlehill, ann. III, epist. 31, coll. cum collect. Bibl. Paris.)

Gregorius, etc., rectoribus societatis Lombardie, etc. Scitis et sicut credimus tanquam viri prudentes frequenti meditatione revolvitis nos ex summo desiderio et deliberato consilio vestro contra F. dictum imperatorem negotium inchoasse, cum idem totis mentis affectibus aspiraret ad exterminium Lombardie. Unde cum ad prestandum nobis auxilium contra eum vos certis obligationibus astrinxeritis, quia nunquam alias instanti periculo vestro poteratis efficacius obviare nec utilitati communi consultius providere, speravimus et speramus ut veritatem in omni puritate servantes nobis vel vobis verius et promissum impendatis auxilium et adjiciatis prompta voluntate promisso, sicut vestrum irreprehensibiliter prosequi cupitis interesse. Sane sicut jam pluries vobis jam intimasse meminimus (4), milites quos in Ecclesie romane servitium citra promissum numerum destinastis

Perusii, 26 junii.

(1) Inter quas una epistola idibus maii (15 maii) data in eodem Regesto invenitur; sicut et duae aliae III idus julii (13 julii) et VII idus octobris (9 octobr.), quibus Lombardorum segnitiem acriter incusat. Hujus autem ultimae archiepiscopo Mediolanensi et fratri Gualoni sive Gualae directae fragmentum legitur ap. RAYNALD. Annal. eccles. ad ann. § 33.

III.

19

voluntaria ne malitiosa dixerimus lentitudine (a) retardati adeo morose venerunt quod ne tempus veniendi et redeundi volentes continuum computare nihil aut modicum Ecclesie servierunt; et [cum] nunc per gratiam suam Dominus Ecclesie sue misericorditer prosperetur ita quod jam civitatibus et castris quampluribus ad manum Ecclesie revocatis, carissimus in Christo filius noster J. rex Ierosolimitanus illustris et dilectus filius J. tituli sancte Praxedis presbiter cardinalis, audito sed nondum plene scito quod dictus Fredericus redierit de partibus transmarinis, contra eum proponunt procedere in nomine Jesu Christi ut arctantes eumdem omnem ei nocendi potentiam interdicant, dicti milites vestri dicentes se non teneri ultra servire nimis reprehensibiliter exercitum deserere comminantur ut tunc retro respiciant cum procedere ac proficere sperarentur; in quo et nos et vos proderent manifeste. Que namque nequior posset esse perfidia, queque proditio notior quam promissum auxilium in ipso necessitatis articulo subtrahi confidenti, presertim in quem promissionis fiducia eum noscitur induxisse? et quidem gravia exinde universitati vestre discrimina inevitabiliter imminerent, sed infamie macula et confusionis opprobrium vos et filios filiorum vestrorum perpetuo sequerentur, prout ipsi melius intueri potestis quam possit per aliquem de facili enarrari. Ne igitur manus vestras videamini mittere sub ascellas quas nunc mittere debetis ad fortia, tanquam propria capita viriliter defendentes, universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente per apostolica vobis scripta sub debito juramento firmiter precipiendo mandantes quatenus faciatis omnino ut predicti milites in Ecclesie servitio et vestro per consequens fideliter perseverent, ministrantes eis abunde stipendia et alia oportuna, nec vos ad presens talium tedeat expensarum que a multis et gravibus damnis et injuriis vos preservant, cum utiliter denarius expendatur quo libre parcitur sine nota. Ecce autem transcriptum litterarum predictorum regis et cardinalis vobis sub bulla nostra mittimus interclusum ut exinde urgentis necessitatis articulo intellecto impleatis et celerius et liberius quod mandamus, adjiciendo prompto affectu et effectu omnimode subven

(a) In duobus codic., Lenitudine male.

tionis auxilium sicut liberaliter promisistis, quia cum per Dei gratiam Ecclesia romana multis modis possit sibi consulere, nequaquam imputaretur eidem si assistentibus sibi libenter assistens adesse nolentibus non adesset. Datum Perusii, VI kalendas julii, pontificatus nostri anno tertio.

Gregorius papa regi Franciae scribit quomodo Fridericus imperator pactum execrabile in Terra sancta cum Saracenis inierit, et postmodum Accon reversus se gesserit, eum exhortans ad vendicandam injuriam Salvatoris.

(Inedit. saltem sub hac forma ex collect. Bibl. Paris., ann. III, no 38. Hanc eam

dem duci Austriae directam edidit RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. § XXIII.)

Gregorius, etc., carissimo in Christo filio regi Francie illustri salutem et apostolicam benedictionem. Inter alia flagitia quibus F. dictus imperator fidem nominis christiani confudit et prodidit, quatuor precipue notare debes alphabeto quadruplici deploranda que per litteras venerabilis fratris nostri... Patriarche Ierosolymitani apostolice sedis legati nobis sunt fideliter intimata et in forma treuge inite cum paganis perpenduntur manifeste. Primum quod arma christiane militie, gladii potestatem de altare beati Petri sumpti, ad vindictam malefactorum laudemque bonorum sibi a Christo per suum vicarium assignati, quo pacem Christi, fidem Ecclesie defenderet et muniret, Soldano Babylonie inimico fidei, adversario Jesu Christi, cultori perditi Machometi, impudentissime resignavit, denuntians ei ut de ipso faceret quidquid vellet et affirmans se nolle arma de cetero assumere contra ipsum, quem ut impugnatorem fidei fideliter impugnaret, acceperat imperialis culminis dignitatem. Per quod patenter arguitur quod dignitati imperii ejusque spontaneus renuntiavit honori, cum executionem gladii contra hostes fidei pacto execrabili et inaudita presumptione remittens, potestatis et dignitatis sue se spoliavit officio, causa se privatum insinuans cujus effectu promisit et juravit se de cetero

Perusii,

18 julii.

cariturum privilegium enim meruit amittere dignitatis qui concessa sibi abusus est potestate. Secundum magis execrabile et inauditi admiratione stuporis horrendum quod de templo Dei in quo Christus oblatus est et sedem sibi primam cathedralem constituit quando in medio doctorum sedit, audiens et respondens, ipsum impudenter et irreverenter ejecit et in sede sua Machometum perditum collocavit, cum doctrinam nefandam et legem ipsius in templo Dei predicari et clamari concedens silentium preconio evangelice veritatis imposuit (1), ejusdemque templi custodiam et septi ejus claves Sarracenis committens, nullum intrare statuit christianum nisi de altitudine templi primo examinatus suam pagano credulitatem (a) exponat. Per quod datur intelligi manifeste quod judicio Sarraceni relinquitur utrum debeat Dei templum ingredi christianus. Tertium est quod Antiochiam et Antiochenam provinciam, Tripolitanam etiam cum adjacentibus suis, castrum quod dicitur Crach, castellum Album et Margatum occupanda paganis exposuit quando ipsa a confederatione treguarum excepit. Immo si ea invadi contingeret a paganis non solum omne subsidium se denegaturum assensit, sed universos ferentes auxilium impedire et cohibere nefandissimo juramenti vinculo se astrinxit quasi non sufficiat inaudite tyrannidi et infidelitati damnate templum Dei hostium fidei subdere potestati et prophanari immunditiis paganorum ac Christum de sede sua turpiter ejecisse, nisi etiam primam sedem apostolorum principis, ejus vicarii, juramentum ei prestitum male servans exposuerit inimicis fidei christiane, manifeste protestans quod infidelis capiti non solum uni membro, sed toti corpori sit infidus. Quarto autem contra totum populum christianum apparet ipsius et paganorum confederatio manifesta ubi ita se damnabiliter obligavit quod omnes qui predictis inter se initis factionibus vellent quomodolibet obviare juramento tenetur suis expensis et exercitu (a) Ap. Raynald., Crudelitatem male.

(1) Refert enim Ibn-Djouzy, ex unius imani testis relatione, imperatorem, die quo mesquitam Omari inspiciendam voluit, prohibuisse ne sacerdos quidam huc cum Evangelio in manu intrare paratus ostium ultra transiret, cum nullus christianus templum moslemicae legi dicatum speciali sine licentia deberet ingredi. Vid. REINAUD, Biblioth. des Croisad. t. IV, p. 432.

suo pro suis viribus debellare; ex quo constat quod si christianus exercitus ulcisci sui vellet injuriam Redemptoris et a templo Dei et a Terra sancta eliminare spurcitias paganorum, patenter tenetur se opponere christianis. Numquid super hiis non indignabitur zelus tuus aut impune Christus de regno suo et sede repellitur, et transactionem principis solo nomine christiani qua templum Dei conceditur Machometo religio christiana conniventibus oculis approbabit? Absit ut illius qui lese majestatis reus est particeps vel consors existas. Si reus est criminis hujus cujus ope vel dolo civitas hostibus vel provincia traditur, quanto magis ejusdem criminis reus est qui cum inimicis fidei christiane contra Regem celi et Imperatorem eternum ut thronus ejus ad adversarium transferatur, nefarias iniit factiones. Si secundum leges principum secularium hoc piaculare flagitium tam dura diraque pena mulctatur ut feratur ultio tam in actores sceleris quam in progeniem damnatorum, et ejusdem criminis noxius non solum honore sed vita privetur filiosque perpetua comitetur infamia ut ad nullum honorem nullaque prorsus perveniant sacramenta, ut mors sit eis solatium et vita in supplicium convertatur, quanta qualive pena est dignus qui in tot et tantis impie Dominum Dei filium Jesum Christum offendit, cum longe sit gravius eternam quam temporalem offendere majestatem. Quocirca serenitatem tuam rogamus et monemus in Domino per effusionem Christi sanguinis obsecrantes quatenus ad vindicandam injuriam Salvatoris nostri Dei taliter assurgas ut cum a nobis fueris requisitus paratum te inveniat Ecclesia mater tua ad exprobrandum opprobrium inimicorum crucis Christi et abolendam maculam tante infamie a gloria nominis christiani. Cum nuper die dominica post festum Apostolorum (1) super premissis recepissemus litteras patriarche, sequenti die sabbati alias ejusdem accepimus litteras in quibus inter alia perspeximus contineri quod postquam reversus est dictus F. a civitate Jerusalem, dictum patriarcham et fratres militie Templi obsidens in Accon quinque diebus cum hiis qui secum erant graviter impugnavit, intendens domos eorum bonis om

(1) Festum scilicet apostolorum Petri et Pauli, 29 junii, die Veneris. Unde patet primam patriarchae epistolam Perusium advenisse 4o julii et secundam 7o ejusdem mensis.

« ZurückWeiter »