Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

In Sicilia,

junio,

Mense junii (Gregorius] Urbem exiens venit Anagniam et suos tunc ad imperatorem nuntios dirigit ut sibi fodrum faciat ab hominibus regni deferri (1); qui Henrico de Morra magistro justitiario hoc faciendum delegat. Imperator ipse justitiarios omnes regni sui ad se in Siciliam vocat, reddituros sibi de acceptis omnibus rationem. Interea per totum regnum pro felici transitu suo generalem collectam imponit , et tunc collectæ sunt de terra monasterii (Cassinensis) unciæ ccccL. Imperator ipse de Sicilia in Apuliam venit qui ad papam Reginum archiepiscopum et magistrum domus Theutonicorum legatos mittit. RICCARDI DE S. Germ. Chronic. ad ann.

Gravinae,

julio.

Fridericus, Romanorum imperator, renovat et confirmat privilegium ab avo suo Friderico primo, Romanorum imperatore, Rambaldo Ravaschieræ comiti de Lavagna concessum, sub dato : Landriani, 1° septembris 1158.

(Memorat, a ZAZZERA, Famigl. nobil. dItal., p. 105, qui hos indicat fontes : Si

vede registrato negli atti di Pietro Sanguineto a 16 di Luglio del 1319 e nel 1446 a 30 di giugno. Si dice estratto dal registro vecchio del commune di Genova per Tomasso di Credenza, custode de privileggi.)

Dalum Gravine, anno dominice incarnationis M. CC. XXVII, mense julii.

tura est, cum superiores posterioresque in Regesto pontificio exaratae in ea urbe legantur. RAYNALD. Ibid.

(1) Vide in tomo præcedenti de frumenti caritate in urbe Roma epist. Honorii papæ mense januarii vel februarii anni ejusdem.

Fridericus, Romanorum imperator, ad preces Sifridi Ratispo- Melfae, julio. nensis episcopi et ex consilio principum sibi tunc adstantium , revocat omnes alienationes, per Gotfridum præpositum, quondam in episcopatum Ratisponensem intrusum, in præjudicium ejusdem ecclesiæ factas; non obstante aliqua concessione per regem Heinricum VII, filium suum , dolose obtenta.

(Edit. in MAYER., Cod. statutor. in edit. II, 39. — RIED, Cod. diplom. Ratisb.

I, 351, num. 369. — Monum. Boic., tom. XXX, p. 146-147, n° DCLXXXII,
cx originali unde sigillum illæsum appendet ex filis sericis rubri coloris.)

Fr., Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod, accedens ad presentiam nostram, S. venerabilis Ratisponensis episcopus dilectus princeps noster exposuit celsitudini nostre qualiter (1)... prepositus quondam in Ratisponensem episcopatum intrusus, bona ipsius ecclesie enormiter et juxta motum proprie voluntatis infeudavit obligavit et multis aliis modis distribuit et distraxit in evidens ipsius ecclesie detrimentum, alias redditus et proventus ejusdem Ratisponensis ecclesie in usus proprios consumendo (2). Et supplicavit nobis idem episcopus ut indempnitati sue ecclesie nostra super hoc dignaretur serenitas providere. Nos autem, quia tenemur juri et indempnitati ecclesiarum imperii nostri salubriter et clementer adesse,

(1) Scilicet Gotfridus. De Gotfrido isto cf. RIED, ibid., num. 367, 371, 372; et MAYER, I, C. 82, in catalogo præposit. Ratisb.

(2) Extant de re eadem in Regest. nis 114-115 litteræ Gregorii Episcopo Pataviensi et conjudicibus ejus directæ, quibus eos monet ut omnes alienationes ab isto intruso factas revocent et beneficia injuste ablata possessoribus restituant. Datum Anagnie XII kal. julii anno primo (20 junij (227). De Sifridi electione vid. ibid. no 106. IV idus junij (10 junii).

en.

habito super hoc diligenti consilio cum venerabili Babinbergensi episcopo, dilecto principe nostro, et aliis fidelibus nostris imperii tunc in curia nostra presentibus et nobiscum assidentibus in negotio supradicto, de consilio et provisione ipsorum, quicquid per supradictum intrusum factum esse dignoscitur, duximus sententialiter irritandum revocantes omnino infeudationes, obligationes, distributiones et distractiones quaslibel factas per intrusum de bonis ecclesie memorate ut omnia libere cedere et redire debeant in usus et potestatem Ratisponensis ecclesie et episcopi supradicti cum fructibus medio tempore perceptis et percipiendis, et ut etiam prefatus intrusus memorato episcopo restituat quicquid de proventibus Ratisponensis ecclesie in usus proprios noscitur expendisse. Non obstante concessione aliqua per regem Henricum, karissimum filium nostrum, predicto intruso exinde facta, cum idem Romanus rex filius noster dolose in hoc circumventus fuisse noscatur et appellatio ad audientiam nostre majestatis precesserit qua pendente nichil de jure poterat innovari. Mandamus igitur et firmiter inhibemus quatenus nullus sit qui contra hanc irritationis et revocationis nostre sententiam presumat temere obviare; quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad cujus rei memoriam presens scriptum fieri fecimus, sigillo majestatis nostre munitum.

Datum Melfie. Anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo septimo. Mense julii. Quinte decime indictionis.

Melfiae, augusto,

Fridericus, Romanorum imperator, quatuor monasteria cisterciensis ordinis in Austria sita, scilicet Sanctam Crucem (Heiligekreutz), Lilienfeld, Zwelt et Baumgartenberg in sua speciali protectione recipit, eis possessiones et bona confirmat eaque ab omni advocatia libera et exempta denuntiat. (Edidit HANTHALER, Fasti Campililienses, decas III, S III, p. 768 et seqq. è

transumpto authentico anni 1604, apud Lilienfeld asservato.)

In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Desiderium quod ad religionis propositum et quietem noscitur pertinere animo nos decet libenti concedere et petentium votis imperiale suffragium impertiri. Ea propter notum esse volumus universis fidelibus nostris et imperii tam presentibus quam futuris quod nos ad supplicationem tuam devotam, frater Wernhere, venerabilis abbas monasterii Sancte Crucis in Austria, fidelis noster, personam tuam et monasterium tuum; necnon et te fratrem Gebhardum, venerabilem abbatem monasterii in Lilienveld ejusdem ordinis Cisterciensis, et monasterium tuum; te fratrem Heinricum, venerabilem abbatem monasterii in Zwetel ejusdem ordinis, et ipsum monasterium tuum; te fratrem Rudgerum, venerabilem abbatem monasterii in Boumgartenberg ejusdem ordinis, et ipsum monasterium tuum, quorum tria monasteria subsequentia post monasterium Sancte Crucis ab eodem monasterio derivata fuisse noscuntur, sub im periali protectione et defensione recipimus speciali, firmiter in perpetuum statuentes ut quecumque bona, quascumque possessiones predicta monasteria vestra, a temporibus fundationis eorum usque ad hec felicia tempora nostra, rationabiliter tenuerunt et vos juste similiter possidetis aut in futurum prestante Domino justis modis poteritis adipisci, eisdem monasteriis vestris, vobis etiam et successoribus vestris firma semper et tranquilla permaneant. Quecumque etiam jura, quecumque exemtiones et libertates a felicibus imperatoribus predecessoribus nostris vel ab aliis imperii principibus rationabiliter eisdem monasteriis vestris sunt collata vel juste de cetero conferentur, vobis predictis abbatibus et successoribus vestris ac ipsis monasteriis rata omni tempore integraque serventur. Quibus illud adjicimus et imperiali sanctione statuimus quod sicut ordo Cisterciensis ab exordio sue institutionis nullis unquam fuit obnoxius advocatis, ita predicta monasteria vestra et possessiones vestre ab omni advocatorum ratione atque exactione sint libere, tam communi ordinis libertate quam presenti nostra constitutione exemte; paci insuper et immupitati vestre vestrorumque successorum de imperiali clementia providentes, inhibemus omnino ne quisquam monasterii aut ullius predii vestri advocatiam in feudo quoquam habeat vel habere ulla ratione aut jure valeat, nec donationis alicujus predii ratione seu commisse aut ex petite defensionis occasione vel quasi a progenitoribus hereditaria successione nomen et jus advocati in vos aut vestra sibi quispiam vendicet aut assumat , sed quodcumque predium vestris monasteriis et vobis est hactenus vel amodo fuerit in helemosinam datum aut aliis justis modis acquisitum imperiali tuitioni eo ipso subjacebit quia vestrum esse cepit. Verum quia remoti a nobis majestatis nostre presentiam adire quotiens expedit non valetis, ne quid juri aut utilitatibus vestris exinde valeat deperire, defensorem vobis eum duntaxat quem vos ipsi ad hoc elegeritis deputamus et habere concedimus, cui in vestra defensione in contractibus, in causis civilibus et in aliis civilium negotiorum transactionibus nostre vicis executionem non in feudo habendam, non perpetuo obtinendam, neque heredibus relinquendam, damus et salva vestra libertate committimus. Ita ut liberum vobis esse debeat recusare eum et alterius defensioni vos et vestra committere, si sub nomine defensoris se vobis exhibuerit offensorem, si immunitatis vestre privilegium ullo vexationum et exactionum genere infringere et evacuare voluerit. Volumus enim nostre potestatis executores nostre pietatis habere sectatores, firmiter statuentes ut qui nostra jussione vel ex vestra petitione seu quacumque occasione vos et vestra defendunt , liberaliter, sincere ac pro sola Dei retributione defendant. Ita ut neque banna, neque petitiones que steure vocantur, neque pernoctationes, neque operarios, nec ulla omnino servitia ab invitis vobis vel colonis vestris sub obtentu defensionis exigant aut extorqueant; colloquia in locis vestris, placita cum colonis vestris nulla prorsus habeant. De vestris placitis que cum colonis vestris habere volueritis, nisi a vobis rogati se nullatenus intromittant et indulta vobis exemptionum privilegia nulla vi vel fraude convellant. Decernimus insuper ut nulli omnino hominum fas sit vos, abbates predictos et successores vestros, super hac confirmatione et constitutione nostra perturbare, bona ac possessiones vestras et monasteriorum vestrorum auferre vel ablata injuste detinere aut temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia vobis et successoribus vestris integre conserventur usibus vestris et

« ZurückWeiter »