Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Thomas comes Accerranus, balvius regni Ierosolimitani (1), Ricardus
Filanger, marescalcus noster, Garnerius Alamannus.

Acta sunt hec anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo nono, mense aprili, secunda indictione, imperante domino nostro Frederico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore et semper augusto, Ierosolime et Sicilie rege, anno Romani imperii eius nono, regni Ierosolimitani quarto, regni vero Sicilie tricesimo primo, feliciter. Amen. Datum apud Accon, anno, mense, indictione prescriptis.

Accon, aprili.

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat commutationem factam inter Hermannum magistrum domus Theutonicorum et Jacobum de Amigdala, videlicet de casali Mebeliae quod idem magister et domus dederunt eidem Jacobo in excambium pro casali Trefilae et Castro novo quod dicitur Montfort cum omnibus eorum pertinentiis.

(Inedit. in archiv. Berolin., e libro copiali ordin. Theuton.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Jerosolime et Sicilie rex. Notum sit universis tam presentibus quam futuris, quod venientes in curia nostra, presentibus hominibus regni nostri Ierosolimitani, frater Hermannus venerabilis magister domus Sancte Marie Theotonicorum in Jerosolima et Jacobus de Amigdala, fideles nostri, majestati nostre humiliter supplicarunt, ut commutationem inter eos factam in

cum bellum intestinum inter Templarios et Fridericum exarsit, tempus vindictae suae oportunius reputans in partem vertit adversam, et cum auxilio Januensium multum se imperatori incommodum exhibuit. Ibidem, passim. Quomodo se in Cypro gesserit post ejusdem discessum, vide infra p. 299, not. 4.

(4) Cf. supra, p. 79, not. 2, p. 111, not. 4, et infra secundam epistolam Geroldi patriarchæ, ubi de eodem quoque mentio fit, p. 138.

curia nostra, videlicet de casale Mebelie quod idem magister et eadem domus sua dederunt in excambium prefato Jacobo pro casale Trefile et castro novo quod dicitur Montfort quod domus ipsa firmavit, et jardino, et molendino que sunt de pertinenciis Trefile que dicto Jacobo cesserunt in partem de divisione bonorum facta sibi a prefato magistro et prememorata domo sua, que sibi ex successione quondam matris sue filie olim comitis Jozcelini rationabiliter pertinebant, ita quod dictus Jacobus et heredes sui predictum casale Mebelie cum omnibus pertinenciis suis perpetuo habeant et teneant et antedicta domus Theotonicorum jamdictum casale Trefile cum omnibus pertinenciis suis et castrum novum quod dicitur Montfort quod domus ipsa firmavit cum omnibus pertinenciis suis et cum jardino et molendino que sunt de pertinenciis ejusdem casalis Trefile, tenere debeant et in perpetuum habere, commutationem ipsam habere ratam et eam privilegio nostro concedere et confirmare de nostra gratia dignaremur. Nos autem predictorum magistri et Jacobi fidelium nostrorum devotis supplicationibus benignius inclinati, predictam commutationem que facta est inter eos in curia nostra sicut supradictum est ratam habemus, et eam de speciali gratia nostra concedimus et perpetuo confirmamus. Ad cujus ratihabitionis, concessionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Balyanus dominus Sydonis, Oddo de Montebeliardo, comestabulus regni Ierosolimitani, Johannes de Ybelino, Guarnerius Alamannus, Aymo nepos ejusdem Guarnerii, Aymarus nepos fratris Aymari, de domo hospitali sancti Johannis, et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo nono, mense aprilis, secunde indictionis, imperante domino nostro Frederico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Ierosolime et Sicilie rege, anno romani imperii eius nono, regni Ierosolimitani quarto, regni vero Sicilie tricesimo primo feliciter. Amen. Datum apud Accon, anno, mense et indictione prescriptis.

III.

16

Accon, aprili.

Fridericus, Romanorum imperator, Hermanno magistro et fratribus domus sanctae Mariae Theutonicorum dat et concedit in perpetuum sex millia et quadringentos bisancios sarracenatos recipiendos annuatim in redditibus cathenae et fundae Acconis.

(Inedit. in archiv. Berolin., e libro copiali ord. Theuton.)

Fredericus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerosolime et Sicilie rex. Imperialis excellencie redundat ad gloriam sacrosanctas ecclesias et loca religiosa diligere et ea dignis beneficiis ampliare, per que Deo dicate persone jugiter in laudibus ejus persistant, a quo tam animarum quam corporum cuncta beneficia naciscuntur. Notum igitur esse volumus universis tam presentibus quam futuris quod nos meditatione piissima attendentes qualiter sacra domus hospitalis sancte Marie Theotonicorum in Ierosolima a predecessoribus nostris Romanorum imperatoribus felicibus incohata principiis, per progenitores nostros divos augustos, inclite recordationis, susceperit incrementum et per eos nonnullis extiterit beneficiis ampliata; considerantes insuper quod exibemus obsequium Deo gratum, si eorumdem predecessorum nostrorum vestigia prosequentes, circa profectum ipsius domus tam liberaliter intendimus quam libenter, de innata benignitatis nostre gratia, et intuitu retributionis eterne ac pro remedio animarum divorum augustorum parentum et predecessorum nostrorum Ierosolimitanorum regum memorie recolende, pro salute quoque nostra et exaltationis ac glorie incremento, damus et concedimus fratri Hermanno venerabili magistro et fratribus domus sancte Marie Theotonicorum et successoribus suis, ac eorum domui nominate in perpetuum sex milia et quadringentos bisancios sarracenatos, recipiendos annuatim in redditibus cathene et funde nostre Acconis, videlicet in redditibus cathene tria milia et ducentos bisancios sarracenatos, et alia tria milia bisancios sarracenatos in redditibus funde, vel omnes in redditibus

funde, si de redditibus cathene deesset, vel omnes in redditibus cathene, si de redditibus funde deesset; vel in aliis redditibus nostris melius apparentibus, si de redditibus cathene et funde deesset, per quatuor anni terminos, de tribus in tribus mensibus, videlicet per quoslibet tres menses bisancios mille et sexcentos, ab omni tamen servicio et conditione liberos et exemptos. Ut autem hec nostra donatio et concessio rata semper et inconvulsa permaneat, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Oddo de Montebeliardo, comestabulus regni Ierosolimitani, Balianus dominus Sydonis, Johannes de Ybelino, Guarnerius Alemannus, Aymo nepos ejus, Aymarus nepos fratris Aymari.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo nono, mense aprilis, secunde indictionis, imperante domino nostro Frederico, Dei gratia Romanorum imperatore, semper augusto, Ierosolime et Sicilie rege, anno romani imperii eius nono, regni Ierosolime quarto, regni vero Sicilie tricesimo primo, feliciter. Amen.

Datum apud Accon, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, Hermanno magistro domus Accon, aprili. Theutonicorum et fratribus ejus pro terra Turonis quam Alysae nepti quondam Henfridi Juvenis restitui fecit, in cambium secundum privilegium quondam Guidonis regis concedit Maronum cum omnibus pertinentiis ejus, aliaque loca et septem millia bisantiorum ad fundam et ad cathenam Acconis vel alibi in regno Ierosolymitano, si de funda et cathena non potuerint solvi.

(Inedit. in archiv. Berolin., e libro copiali ordin. Theuton.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, semper augustus, Ierosolime et Sicilie rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod frater Hermannus venerabilis magister domus sancte Marie

Theotonicorum in Ierosolima et fratres ejus, devoti fideles nostri, olim coram celsitudinis nostre presencia venientes majestati nostre humiliter supplicarunt quod cum terra Turonis que nobis per Sarracenos a quibus detinebatur extitit restituta, fuerit quondam comitis Jozcelini, cujus bona omnia tam ea que in dominio nostro quam que in manibus Sarracenorum erant, una cum assensu et voluntate quondam consortis nostre, Ysabelle imperatricis memorie recolende, sibi et domui sue duximus concedenda, juxta nostre concessionis privilegium inde factum, sibi et domui eorum restitui mandaremus. Nos autem videntes quod supplicationes eorum justiciam continebant, predictam terram Turonis eis fecimus assignari; sed Alysa neptis quondam Henfridi Juvenis, fidelis nostra, veniens coram nobis, celsitudini nostre supplicavit humiliter et devote, ut terram eamdem que ad ipsam pleno jure spectabat, sibi restitui juberemus. Nam parata erat hoc in curia nostra ostendere coram nobis; et dato sibi termino ad probandum, et in eo comparens coram nobis sufficienter probavit quod antedicta terra Turonis ad eam rationabiliter pertinebat, sicque juxta exguardum curie nostre, sibi restitui fecimus terram ipsam. Demum vero magister et fratres sui predicti quoddam privilegium olim Guidonis regis Jerosolimitani predecessoris nostri memorie recolende, assensu et voluntate quondam consortis sue Sibille, predicto comiti Jozcelino concessum nostro culmini presentarunt, in quo continebatur qualiter idem rex dedit et concessit et confirmavit eidem comiti et suis heredibus Turonum et Castrum novum cum omnibus pertinenciis suis et omni jure suo, et concessit et confirmavit ei et suis heredibus Marun cum omnibus pertinenciis suis, Quabrinquen, Belide, Cades, Lahare, Mees et duo Megeras; tali quidem conditione quod si Turonum et Castrum novum judicio curie sue ammittere aut pactiones que inter Balduinum regem Jerosolime sextum et Henfridum Juvenem facte fuerunt, solvere contigerit, Maronum cum omnibus pertinenciis suis prenotatis et illud cambium quod Henfridus Juvenis pro Turono et Castro novo tenebat, ipse et heredes sui tenerent perpetuo et haberent. Sicque magister et fratres sui predicti cambium ipsum pro Turono et Castro novo petierant sibi a nobis humiliter assignari. Videntes igitur quod eorum peticio justiciam continebat, et inquisito ac

« ZurückWeiter »