Abbildungen der Seite
PDF

habito super hoc diligenti consilio cum venerabili Babinbergensi episcopo, dilecto principe nostro, et alus fídelibus nostris imperii tunc in curia nostra presentibus et nobiscum assidentibus in negotio supradicto, de consilio et provisione ipsorum, quicquid per supradictum intrusum factum esse dignoscitur, duximus sententialiter irritandum revocantes omnino infeudationes, obligationes, distributiones et distractiones quaslibet factas per intrusum de bonis ecclesie memórate ut omnia libere cederé et redire debeant in usus et potestatem Ratisponensis ecclesie et episcopi supradicti cum fructibus medio tempore perceptis et percipiendis, et ut etiam prefatus intrusus memorato episcopo restituât quicquid de proventibus Ratisponensis ecclesie in usus proprios noscitur expendiese. Non obstante concessione aliqua per regem Henricum, karissimum filium nostrum, predicto intruso exinde facta, cum idem Romanus rex filius noster dolose in hoc circumventus fuisse noscatur et appellatio ad audientiam nostre majestatis precesserit qua pendente nichil de jure poterat innovari. Mandamus igitur et firmiter inhibemus qualenus nullus sit qui contra hanc irritationis et revocationis nostre sententiam présumât temeré obviare; quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad cujus rei memoriam presens scriptum fieri fecimus, siguió majestatis nostre munitum.

Datum Melfie. Anno dominice incarnationis millesimo ducentésimo vicésimo séptimo. Mense julii. Quinte décime indictionis.

"gî.'V. Fridericus, Romanorum imperator, quatuor monasteria cisterciensis ordinis in Austria sita, scilicet Sanctam Crucem (Heilige— kreutz), Lilienfeld, Zweit et Baumgartenberg in sua speciali protectione recipit, eis possessiones et bona confirmât eaque ab omni advocatia libera et exempta denuntiat.

(Edidit Hanthaler, Fasti Campililienses, decas III, § III, p. 768 et seqq. è transuropto authentico anni 1604, apud Lilienfeld asservato.)

la nomine sánete et individué Trinitatis, amen. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator, semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Desiderium quod ad religionis propositum et quietem noscitur pertinere animo nos decet libenti concederé et petentium votis imperiale suffragium irapertiri. Ea propter notum esse volumus universis fidelibus nostris et imperii tarn presentibus quam futuris quod nos ad supplicationem tuam devotam, frater Wernhere, venerabilis abbas monasterii Sánete Crucis in Austria, fidelis noster, personam tuam et monasterium tuum; neenon et te fratrem Gebhardum, venerabilem abbatem monasterii in Lilienveld ejusdemordinis Cisterciensis, et monasterium tuum; te fratrem Heinricum, venerabilem abbatem monasterii in Zwetel ejusdem ordinis, et ipsum monasterium tuum; te fratrem Rudgerum, venerabilem abbatem monasterii in Boumgartenberg ejusdem ordinis, et ipsum monasterium tuum, quorum tria monasteria subsequentia post monasterium Sánete Crucis ab eodem monasterio derivata fuisse noscuntur, sub imperiali protectione et defensione recipimus speciali, firmiter in perpetuum statuentes ut quecumque bona, quascumque possessiones predicta monasteria vestra, a temporibus fundationis eorum usque ad hec felicia témpora nostra, rationabiliter tenuerunt et vos juste similiter possidetis aut in futurum prestante Domino justis modis poteritis adipisci, eisdem monasteriis vestris, vobis etiam et successoribus vestris firma semper et tranquilla permaneant. Quecumque etiam jura, quecumque exemtiones et libertates a felicibus imperatoribus predecessoribus nostris vel ab aliis imperii principibus rationabiliter eisdem monasteriis vestris sunt collata vel juste de cetero conferentur, vobis predictis abbatibus et successoribus vestris ac ipsis monasteriis rata omni tempore integraque serventur. Quibus illud adjicimus et imperiali sanctione statuimus quod sicut ordo Cisterciensis ab exordio sue institutionis nullis unquam fuit obnoxius advocatis, ita predicta monasteria vestra et possessiones vestre ab omni advocatorum ratione atque exactione sint libere, tam communi ordinis libértate quam presentí nostra constitutione exemte; paci insuper et immunitati vestre vestrorumque successorum de imperiali clementia providentes, inhibemus omnino ne quisquam monasterii aut ullius predii vestri advocatiam in feudo quoquam habeat vel habere ulla ratione aut jure valeat, nee donationis alicujus predii ratione seu commisse aut expelite defensionis occasione vel quasi a progenitoribus hereditaria successione nomen et jus advocati in vos aut vestra sibi quispiam vendicet aut assumât , sed quodcumque predium vestris monasteriis et vobis est hactenus vel amodo fueril in helemosinam datum aut aliis justis modis acquisitum imperiali tuitioni eo ipso subjacebit quia vestrum esse cepit. Verum quia remoti a nobis majestalis nostre presentiam adire quotiens expedit non valetis, ne quid juri aut utilitatibus vestris exinde valeat deperire, defensorem vobis eum duntaxat quem vos ipsi ad hoc elegeritis deputamus et habere concedimus, cui in vestra defensione in contractibus, in causis civilibus et in aliis civilium negotiorum transactionibus nostre vicis executionem non in feudo habendani, non perpetuo obtinendam, ñeque heredibus relinquendam, damns et salva vestra libértate committimus. Ita ut liberum vobis esse debeat recusare eum et alterius defensión! vos et vestra committere, si sub nomine defensoris se vobis exhibuerit offensorem, si immunitatis vestre Privilegium ullo vexationum et exactionum genere infringere et evacuare voluerit. Volumus enim nostre potestatis executores nostre pietatis habere sectatores, firmiter statuentes ut qui nostra jussione vel ex vestra petitione seu quacumque occasione vos et vestra defendunt, liberaliter, sincere ac pro sola Dei retributione defendant. Ita ut neque banna, neque petitiones que steure vocantur, neque pernoctationes, neque operarios, nee ulla omnino servitia ab invitis vobis vel colonis vestris sub obtentu defensionis exigant aut extorqueant; colloquia in locis vestris, placita cum colonis vestris nulla prorsus habeant. De vestris placitis que cum colonis vestris habere volueritis, nisi a vobis rogati se nullatenus intromittant et indulta vobis exemptionum privilegia nulla vi vel fraude convellant. Decernimus insuper ut nulli omnino hominum fas sit vos, abbates predictos et successors vestros, super hac confirmatione et constitutione nostra perturbare, bona ас possessiones vestras et monasteriorum vestrorum auferre vel ablata injuste detinere aut temerariis vexationibus fatigare. Sed omnia vobis et successoribus vestris integre conserventur usibus vestris et paiiperum Christi de cetero profutura. Si quis autem in posterum huic nostre confirmation! et constitutioni temeré contraire presumpserit, indignationem imperialis culminis graviter se noverit incursurum et pro tante temeritatis excessu centum libras auri puri pro pena componat, medietatem camere nostre, reliquam medietatem passis injuriam persolvendam. Ad hujus ¡taque confirmât ion is et constitutions nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium per manus Jacobi de Cathania, notarii et fidelis nostri, scribi jussimus sigillo majestatis nostre munitum.

Hujus rei testes sunt hi Eckibertus, Babinbergensisepiscopus; Siffridus, Ratisponensis episcopus; Lodoicus, Landgravius Thuringie; Raynaldus, dux Spoleti, Tuscie legatus (1); Hermannus et Lodoicus, corniles de Froburc, Siffridus de Runckel et alii quam plures.

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia illustrissimi Romanorum imperatoris, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentésimo vicésimo séptimo, mense augusti, quinte décime indictionis, régnante domino nostro Friderico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, imperii ejus anno

(1) Raynaldi vices in Tuscia Bertholdum fratrem ejus tunc agere, quum anno praecedenti (cf. docum. 20 maii 4226) ad recipiendas imperii rationes fuisset ab imperatore transmissus, discimus ex instrumento inédito reperto in archivo comm. Senar. Caleffo Vecchio fol. 171 verso: quod ita sonat: «In Christi nomine amen, anno ejusdem millesimo CCXXVII, indictione XV, »intrante junio, tempore domini Friderici, Romanorum imperatoris, semper augusti. Nos Ber» toldus, quondam ducis Spoleti (ilius, domini Raineri (Raynaldi) ducis fratris nostri in Tuscia » vicarius, a majestate imperiali transmissus, facimus et constituimus te Matheum de Biviano, » dilectum sotium et camerarium nostrum, procuratorem nostrum ad recipiendas marcas ar» genti quas comunitas Senarum imperio annuatim solvere tenetur et ad faciendam cartam finis » et refutationis nostro nomine et ad ea omnia facienda que nos ipsi in hoc facto faceré posse» mus. Prominentes firmum et ratum habere quidquid tu exinde duxeris faciendum. Actum » apud Forcapetura (sic), coram domino Matheo de Biviano, domino Cataldo Sugnanense, do» mino Bay Gcntili, domino Palmerio Mainardi, et aliis pluribus ad hoc vocatis testibus. — » Ego Johannes, imperialis aule notarius, hiis interfui et rogatus scripsi et subscripsi. »

séptimo, regni Jerusalem secundo, regni vero Sicilie tricésimo féliciter. Amen.

Datum Melfie, anno, menseet indictione prescriptis.

"gîta. Fridericus, Romanorum imperator, confœderationem cum Ludovico, Francorum rege, apud Cataniam initam iterum cum Ludovico ejusdem regis filio et successore rénovât.

(Inédit, ex regist. Phil. Aug., Cod. Bibl. Reg. Paris. 8408, fol. 168 verso, in margine, n° IV. — Memorat. ap. Mabtewk, Ampliss. Coll., 1.1,1195, nota.)

Eamdem confederationem fecit idem Fridericus (1) cum Ludovico dicti regis Ludovici filio, ubi ita dicit de rege Anglie: « De rege Anglie sic erit quod nos amicitiam et confederationem cum eo nullam faciemus sine volúntate dicti regis Francorum. Hanc autem confederationem precepimus et injunximus jurandam pro nobis et in anima nostra a dilecto fideli nostro Raynaldo, duce Spoleti.

Datum Melfie, anno dominice incarnationis M° CC° XXVIIo, mense augusti, XV indictione.

вЙЙГ Imperator cum impératrice consorte sua mense augusto Hydron

augusto. tum ya(jjt^ ujjj relict impératrice... vadit Brundusium ubi totus convenerat crucesignatorum exercitus et ubi omnia vascella ad transfretandum fecerat congregan. Rice, De S. Germ. Chron. ad ami.

(1) Vid. supra docum. sub dato : Catanie, mense novembris 1224.

« ZurückWeiter »