Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

comitatu, districtu et jurisdictione manutenere promittimus et in suo bono statu et libertate firmiter conservare cum castris predictis Sirolo, Massignano et Camurano, dum tamen Humana et castrum Fidardi debita regalia, videlicet viginti sex denarios [pro foco] annuatim persolvant, alio datio non exacto.

Datum apud Ripam Trasonis, anno dominice incarnationis MCCXXIX, mense martii, indictionis secunde, imperante domino Friderico Dei gratia gloriosissimo Romanorum imperatore, semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii ejus nono, regni Jerusalem quarto et regni Sicilie trigesimo primo feliciter. Amen.

Acta sunt autem omnia predicta in presentia comitis Symonis Theatini, comitis Berardi de Manupello (a), Taddei comitis Montisferetri et Urbini et Anselmi de Justingen marescalci, Corradi de Luzinardo et aliorum quamplurium (1).

anno 1229,

Gregorius pontifex modis quibus poterat elaborabat imperatorem [In Alemannia, ab imperio perturbare filiumque suum Henricum regem, concitatis circiter.] ad hoc principibus Alemanniae, quibusdam praecipuis ac majoribus episcopis, archiepiscopis ac baronibus in hoc assentientibus. Horum praecipue dux Bavariae praebuit assensum (2). Hujus consilio (a) In impressis Monopello male.

(1) Ex isto fere unico monumento rerum quas in Marchia Raynaldus jure legationis gessit, saltem ediscimus eorum nomina qui exercitui imperiali in his partibus praeerant. Unde etiam liquet mense martio Raynaldum apud Ripam Transonem castrametatum cum Johanne de Brienna de ingressu regni et transitu fluminis Tronti viriliter adhuc disceptasse. Cf. P. COLLENUCCIUM, Istor. Neapolit. ad ann. 1229.

(2) Hoc concordat cum epistola Henrici regis episcopo Hildensemensi directa, 2 septembris 1234, in qua legitur : « Cum Ludewicus olim dux Bawarie domino et patri nostro opposuisset

et aliorum, ut creditur, .....cardinalem misit ad machinationem

discordiae...... qui excommunicationem imperatoris..... manifestaret, intendens quia levius ad electionem regis novi consentiretur. CONR. DE FABARIA, ap. PERTZ, Monum., II, 181. Otto cardinalis de carcere Tulliano legatione accepta in Teutoniam et Daciam mittitur (1), cujus intentio erat imperatoris gravamen procurare et super hoc consilium expetere Ottonis dicti ducis de Lunimburg; sed idem Otto contra imperatorem renuit aliquid attentare (2). GODEFR. MON. COLON., Annal. ap. STRUVE, I, 397, ad ann. Cf.. ALBERIC., ap. LEIBNITZ, access. Histor., tom. II, p. 555, ad ann. 1230.

1228.

» se cum suis fautoribus manifeste, nos collecto exercitu... terram suam hostiliter ingrediendo, » coegimus eum quod a vexatione et resistentia patris nostri destitit et cessavit. » Huic expeditioni de qua omnia chronica silent, tempus aestivum ann. 1229 definiendum esse videtur.

(1) De hac legatione cujus pauciora supersunt admodum monumenta, fusius agimus in historia diplomatica Henrici VII, sub fine voluminis annexa.

(2) Discimus tamen ex litteris apud Rymer (Foeder. et convent., I, 308) editis rem serio fuisse tractatam, regemque Angliae ad curiam Romanam institisse ut ipse hunc Ottonem, sicut Johannes pater suus priorem Ottonem promoverat, Stauficae domui opponeret; unde haec excerpta ad majorem lucem exhibemus : « Henricus Dei gratia rex Anglie, etc. dilecto consan» guineo suo et amico speciali O. duci de Bruneswic salutem et sincere dilectionis integritatem. >> Audito nuper ex relatione devoti vestri magistri G. clerici vestri quod a carcere et vinculis > quibus detenti fuistis prospere et sine corporis vestri dampno et dispendio soluti estis per Dei gratiam et liberi... grates retulimus copiosas... Super predictis juxta petitionem vestram do>> mino Pape scripsimus regratiantes eidem... necnon et personam vestram propensius duxi>> mus ei commendare et pro vobis tanquam pro nobis ipsis effectuose supplicantes rogare quod >> gratiam et favorem quem erga personam vestram gessit, ex interventu nostro circa vos au>> gere velit et continuare, honori vestro et sublimationi vestre intendendo et principibus Ale>> mannie pro amore nostro vos commendando. Et ut negotium istud felicius effectum mancipa>> retur, dilectum nostrum et devotum vestrum predictum magistrum G. de cujus diligentia et >> fidelitate certam fiduciam obtinemus quod studiosius quolibet alio pro vobis laborabit, ad cu>> riam Romanam destinavimus, etc.... Teste me ipso apud Merleberg, quarto die aprilis, anno » regni XIII (1229). » Sequitur autem epistola regis Papae missa cum notis chronologicis eisdem.

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat commutationem Accon, apríli. factam inter domum Sanctae Mariae Theutonicorum et Jacobum de Amigdala de tota terra quam iste tenebat in feudo ab eadem domo in pertinentiis Acconis ex successione matris suae, scilicet Mebelia, Jalim et casalibus aliis ibidem expressis, pro sex millibus et quadringentis bisantiis Sarracenatis in redditibus cathenae et fundae Acconis quos ipse imperator eidem domui concesserat.

(Inedit. in archiv. Berolin., e libr. copiali ord. Theuton. saeculi XIII.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, Ierosolime et Sicilie rex. Justis fidelium supplicationibus tanto debet imperialis benignitatis favor adesse, quanto ea que postulant a justicie tramite non discordant. Notum igitur esse volumus universis tam presentibus quam futuris quod residentibus nobis in palatio nostro Acconensi, venerunt in curiam nostram, presentibus hominibus regni nostri lerosolimitani, frater Hermannus venerabilis magister domus Sancte Marie Theutonicorum in lerosolima et Jacobus de Amigdala, fideles nostri, exponentes celsitudini nostre qualiter in eadem curia nostra idem Jacobus commutationem fecit cum eodem magistro et domo sua, de tota terra quam tenebat in feudo ab eadem domo in pertinentiis civitatis nostre Acconensis ex successione matris sue filie quondam comitis Jozcelini, pro sex milibus et quadringentis bisanciis Sarracenatis ; quos dicto magistro et prefate domui sue serenitas nostra concesserat in reditibus cathene nostre Acconensis vel in reditibus funde, si de reditibus cathene deessent, vel in aliis reditibus ejusdem civitatis melius apparentibus, si de reditibus cathene et funde deesset, prout in alio privilegio nostro domui prefate concesso plenius continetur. Et tam dictus magister et fratres sui omnes quam et Jacobus memoratus excellencie nostre devote satis et humiliter supplicarunt, ut commutationem hujusmodi ratam habere et eam concedere et confirmare, et ad utriusque partis securitatem privilegio nostro, sicut inter eos acta est in

curia nostra, specificate exprimere de nostra gratia dignaremur. Cujus commutationis forma talis est, videlicet: quod dictus Jacobus bona et spontanea voluntate sua non coactus dederit in excambium predicto magistro et prefate domui sue Theutonicorum totam supradictam terram suam pro sex millibus et quadringentis bisanciis supradictis. Cujus casalia et loca propriis duximus vocabulis exprimenda, videlicet Mebelie que data fuit in excambio dicto Jacobo a prefato magistro et domo sua pro Trefila et Castro novo, quod dicitur Montfort, quod castrum domus ipsa firmavit in territorio Trefile, et pro jardino et molendino de pertinenciis Trefile, nec non Jalim et Tarbuca, Terbasta, Sura, Beaucer, Camessera, Tertramme, Fenes, Tercia, Gianot, Get, Cabbera, et una gastina que vocatur Camelie, Junite, Blutun, et una alia gastina que vocatur Hamelie, que est de pertinenciis Gianot, et Castellum regis, salvis tamen teneutis quas dictus magister et domus habent et tenent in domibus, terris et vineis, priusquam habuissent dominium terrae ipsius, et salvis hiis omnibus que postmodo emerunt et datum in elemosina fuerit eis, scilicet tam in vineis quam in terris. Hec autem omnia dictus Jacobus in excambium dedit prefato magistro et antedicte domui sue Theutonicorum pro sex mil libus et quadringentis bisanciis Sarracenatis, sicut superius est expressum. Quos bisancios ipse Jacobus et heredes sui annuatim recipere debent in locis et reditibus predictis, de tribus in tribus mensibus, videlicet per quoslibet tres menses bisancios mille et sexcentos. Et si forte per dominum regni aut quocumque alio modo contigerit quod dictus Jacobus vel ejus heredes non receperint bisancios antedictos, memoratus magister et fratres sui ac predicta domus eorum tenentur eis solvere infra sex menses medietatem predictorum bisanciorum, scilicet bisanciorum Sarracenatorum tria millia et ducenti. Quibus vero sex mensibus transactis, si dicti magister et fratres ac domus eorum infra viginti dies jam dicto Jacobo vel ejus heredibus non solverint ipsos bisancios, ut est dictum; nos vel heredes nostri una cum fidelibus nostris et regno nostro Ierosolimitano, vel ille qui loco nostro erit in eodem regno simul cum eis teneatur ipsum Jacobum vel heredes suos ponere in saisinam et investire eos de tota terra superius nominata, quam dictus Jacobus dedit

in excambium prefatis magistro et fratribus suis et eorum domui supradicte pro suprafatis sex millibus et quadringentis bisanciis Sarracenatis, sicut superius denotatur, excambio illo penitus annullato. Ita quod dictus Jacobus vel ejus heredes totam terram habeant supradictam, et prefata domus Theutonicorum habeat bisancios antedictos, sic quod utraque pars restituatur in statum pristinum quo antequam predicta commutatio facta esset. Pro tribus millibus et ducentis bisantiis supradictis, dicti magister et fratres ejus ac prefata domus eorum tenentur assignare supradicto Jacobo vel heredibus suis infra viginti dies sequentes nomine pignoris tria casalia ejusdem domus, scilicet Arnet, Saffet, et Encre. Et si infra dimidium annum, postquam idem Jacobus vel ejus heredes casalia ipsa habuerint, jam dicti tria millia et ducenti bisancii Sarracenati sibi vel suis heredibus a jam dicto magistro et domo sua predicta soluti non fuerint, idem Jacobus vel ejus heredes jam dicta casalia sine alicujus contradictione vendere poterunt veluti suum pignus; salvo tamen quod ipse Jacobus et ejus heredes sive terram sive bisancios tenuerint antedictos, debent dicto magistro et prefate domui sue Theutonicorum servicium pro eorum altero facere, quod fieri de jam dicta terra debebatur. Nos igitur tam dictorum magistri et fratrum suorum quam Jacobi de Amigdala, fidelium nostrorum, devotis supplicationibus benignius inclinati, predictam commutationem, sicut in curia nostra presentibus fidelibus nostris inter eos acta est, prout superius continetur, ratam habemus, et de speciali gratia celsitudinis nostre concedimus et perpetuo confirmamus. Ad cojus ratihabitionis, concessionis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Hujus autem rei testes sunt Balianus dominus Sydonis, Odo de Monte Beliardo, comestabulus regni Ierosolimitani, Johannes de Ybelino (1),

(1) Iste et familia sua, post pactum in Cypro cum Friderico initum, promiserant « seguitar >> l'imperatore in Suria a spese loro. » FL. BUSTRON, Comment. di Cipro, MSS., f. 112, et infra: « Al quale sempre tenne compagnia et lo seguito il signor di Baruto. » Johannes etenim, Accon cum imperatore reversus, in isto et sequentibus documentis inter testes memoratur. Sed mox

III.

15*

« ZurückWeiter »