Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

qui usque tunc admodum fuerat occultatus, vocavit ad se circiter quatuor de majoribus Syrie eisque intimavit quod adeo pauper erat et quod ibi non poterat moram trahere longiorem quia jam sibi deficiebant expense, ut consilia eorum eo facilius ad suum propositum ac desiderium inclinaret. Cum autem de paupertate prologum perfecisset, aperuit eis quod Soldanus offerebat ei civitatem sanctam, retento sibi templo Domini quod a Sarracenis custodiri debebat ut illud sine tributo intrare possent libere Sarraceni qui illuc vellent causa peregrinationis venire, et quod civitatem poterat firmare Bethleem, et duo minima casalia que sunt inter Bethleem supra stratam et Hierusalem, casalia que sunt inter Hierusalem recto itinere usque Joppen, Nazareth et duo casalia modica que sunt inter Nazareth et Accon recto itinere, Turon (a) cum quibusdam pertinentiis suis quod non debebat firmari, Sydonem cum plano et duo casalia modica que sunt in plano. Et sciendum quod patriarche extra civitatem non restituitur unus passus terre nec domui Sepulcri Dominici nec hospitali sancti Joannis nec de Latina nec de Josaphat nec de templo Domini nec montis Oliveti nec montis Syon abbatibus, et ut brevius dicamus nihil restituitur extra civitatem preter ea que sunt superius nominata: que tamen non sunt de casalibus que ad aliquem pertineant de corpore civitatis nisi domui Templi ad quam aliqua pertinent ex eis que sunt inter Hierusalem et Joppen. Casalia vero que restituta dicuntur pauca sunt numero nec plurimum commendanda valore. Ad hec supradicti nobiles responderunt quod ex quo ita pauper erat quod ulterius remanere non posset, ei factum illud disconsulere non audebant, ita tamen si civitatem retinere poterat et munire. Postmodum vocati fuerunt magistri domorum et super hoc requisiti qui una cum episcopis Anglie responderunt quod sine nostro consilio nihil penitus responderent, dicentes quod nostrum erat consilium potissimum requirendum tunc propter dignitatem patriarchatus, tunc quia in illis partibus ac negotio precipue Jesu Christi legationis officio fungebamur. Ad hec imperator respondit quod nostrum super hoc consilium non requireret nec haberet. Sic igitur imperator clam, nemine de terra presente,

(a) Ap. Raynald., Tyrum, male.

III.

14

presentibus nuntiis Soldani, juravit se servaturum ea que continebantur in quadam carta clausa que nunquam coram aliquo peregrino nec aliquo de terra lecta fuit vel aperta, nec coram nuntiis Soldani ab ipso imperatore baronibus vel magistris recitata, nec ab ipso manifestata Soldano; et Soldanus contentus fuit solo principis juramento nec alterius fuit super hoc securitas requisita, quia bene sciebat imperator quod si contingeret ab alio hanc securitatem requiri, sicut fieri consuevit, ille qui requireretur vellet sibi explanari singula capitula diligenter antea quam juraret. Sed imperator cum male ageret lucem rationis in omnibus declinabat. Tandem vocatis Theutonicis suis qui nihil aliud affectabant nisi quod possent visitare Sepulcrum, allegare cepit imperator et magister Alemannorum post ipsum quomodo per eos fuerat exaltatus et quantum in negotio illo eum Dominus honorabat, non suis meritis, sed orationibus eorumdem. Et si omnes alii id disconsulerent, consilio eorum se reputabat contentus rogans eos ut de honore suo gauderent et cantum in signum exultationis et letitie inchoarent; que sola natio cantum levavit et luminare fecit, omnibus aliis stultitiam reputantibus quod fiebat cum multi ex eis fraudem jam cognoscerent manifestam (1). His peractis magister Alemannorum, comes Thomasius et dominus Sydonis iverunt ad Soldanum Babylonie ut super conventionibus initis reciperent sacramentum ab ipso; quo recepto ivit dominus Sydonis ad Soldanum Damasci ut ab eo similiter reciperet sacramentum. Sed idem Soldanus jam presenserat quod Soldanus Babylonie et Seraphius avunculi ejus eum exheredare penitus intendebant et inter se dividere terram suam. Propter quod se in Damascum recepit et adunatis suis eis viriliter resistere conabatur. Qui treguam jurare noluit ullo modo dicens quod Soldanus Babylonie avunculus suus terram ipsius christianis sine consensu suo reddere de jure non poterat nec debebat. Inter hec magister Alemannorum ad magnificandam vocem, immo ad palliandam principis falsitatem malitiam atque fraudem, mandavit nobis consulens atque rogans ut ad exercitum personaliter veniremus, cum peregrinis

(4) Cf. supra p. 104, notam 4, huic loco adversantem.

civitatem sanctam solemniter intraturi, et quod deinceps ordinari deberent nostro consilio universa, nostrumque adventum imperator plurimum affectabat; circa id idem magister valde sollicitus erga amicos et familiares nostros de exercitu ut nos ad veniendum inducerent suis precibus cum effectu....(a); quorum omnium receptis litteris et perlectis caute considerandum duximus et notandum quod imperator sue intendens dilatare fimbrias falsitatis et attendens quod tregue et conventiones quas cum Soldano inierat fraudulenter et malitiose omni fundamento veritatis et stabilitatis carerent, nec tam vesanum scelus posset diutius occultari, cum ipse esset de terra recessurus instanter nec terra quam se acquisivisse jactitabat posset retineri per ipsum, se exoneratum crederet immo honoratum omnino, sed nos post recessum suum quacumque occasione dimitteret in acquisitione quam se fecisse fingebat vel operis continuatione Joppen, et si postmodum de Hierusalem aliqua necessitate contingeret nos exire vel opus relinquere imperfectum, diceret : « Ego acquisivi civitatem sanctam quam perdidit patriarcha et Ecclesie romane legatus; incepi munire Joppen et est perdita per eumdem, » et non solum nobis, verum etiam Ecclesie imputaret. Ad hec, pater sancte, licet malitiam imperatoris ac fraudem et circumventionem magistri in hac parte perpenderemus expresse, tamen ad intellecta tunc pretermisimus ex industria respondere rescribentes magistro ut transcriptum tregue et omnium conventionum nobis transmitteret de verbo ad verbum, ut habita deliberatione debita quod mandabat possemus confidentius ac securius adimplere. Non enim tutum erat nobis immo admodum indiscretum quod nos in manu committeremus Soldani de cujus forma tregue non constabat. Quo intellecto, magister incontinenti per fratrem W (1)... de ordine Predicatorum, peni(a) Deest aliquid.

(4) « Scilicet Walterum, de quo Matt. Paris. ad ann., p. 246, ita dicit : « Magister Walterus >> frater quidam de ordine Praedicatorum vir religiosus providus ac discretus et in divina pagina eleganter eruditus, Anglicus natione, qui a domino Papa officium praedicationis... in exercitu >> Christi susceperat... celebravit divina in ecclesiis suburbanis; unde devotionem fidelium... ad obsequium crucifixi arctius animavit. » Legitur autem ibidem in fragmento epistolae papalis,

[ocr errors]

tentiarium nostrum, nobis misit supradictum transcriptum. Quo retento ac diligenter notato vidimus in eo inter cetera quedam mirabilia contineri que sanctitati vestre de verbo ad verbum duximus transmittenda (1), beate circumspectionis vestre relinquentes judicio principis hujus malitiam evidentem. Nos igitur ex forma treguarum instrumenti, utpote qui nihil aliud querebamus, ex tunc incepimus nostrum consilium ordinare qualiter in toto negotio procedere deberemus. Cum igitur inprimis nobis constaret quod Soldanus civitatem sanctam imperatori ac suis bajulis ad muniendam et habendam dedisset, nulla de Ecclesia vel christianis habita mentione, non fuit nostrum consilium quod de munitione illa intromittere nos vellemus, quia post recessum imperatoris dicere posset Soldanus : <«< Exite, nullam habeo conventionem vobiscum, » et Soldanus Damasci cum quo treguam non habemus posset nos graviter infestare, et quia tregue forma continebat expresse quod Sarraceni in manu sua templum Domini sicut antea detinerent et quod ibi lex eorum deberet modo solito proclamari, cum civitas omnino cultui christiano restituta non esset, precipue cum Soldanus Damasci cui super dicta restitutione inferebatur violentia treguam non jurasset, propter quod videbatur minime-duratura, de consilio peritorum inhibuimus reconciliari inibi loca sacra ac celebrari divina quousque super hoc sanctitatis vestre requireretur consilium et assensus. Cumque videremus quod in omnibus his malitiose ac fraudulenter procederet imperator, peregrinis indifferenter denegavimus licentiam intrandi Hierusalem et visitandi Sepulchrum, dicentes quod a sanctitate vestra et a vestris predecessoribus fuerat super hoc lata sententia, et cum ex tali ingressu et visitatione jam dicta damnum sequeretur non modicum ac periculum personarum, non credebamus quod a beatitudine vestra factum illud acceptari deberet nec memorata sententia propter hoc revocari, et cum ad nos illius sententie absolutio non spectaret, eis id denuntiari per predicatores fecimus evidenter quod a sanctitate vestra requiri

quod infra, Fridericum Jerusalem ingressum ab eodem fratre Waltero fuisse excommunicatum: quae parum inter se concordant.

(1) Vid. supr. p. 86 et not. 4.

ejusdem absolutionis beneficium oporteret. Et ecce unanimiter sabbato dominice qua cantatur Oculi mei, sunt cum principe civitatem ingressi, qui summo mane ipso die dominico Sepulchrum intravit vestibusque indutus regalibus capiti suo imposuit diadema. Quo facto magister Alemannorum surrexit et sermonem longum et prolixum primo in theutonico et postea in gallico ad nobiles et populum inchoavit, et, sicut nobis relatum fuit, exonerando immo exaltando principem, et Ecclesiam salva gratia sua multipliciter onerando. In fine sermonis nobiles pro munienda civitate ad subsidium operis invitavit. Imperator oblationes Sepulchri Dominici et aliarum ecclesiarum, invitis canonicis et expulsis, recipi faciebat per seculares milites operis occasione predicti; post prandium civitatem exivit ad se venire faciens venerabiles viros... Wintoniensem et... Exoniensem episcopos et... magistrum hospitalis sancti Joannis et... preceptorem domus militie Templi, magistro Templi absente; habito cum magistro Alemannorum consilio per eumdem magistrum primo ab eis pro facienda munitione adjutorium requisivit. Qui responderunt quod super hoc habere spatium deliberandi volebant. Secundo habito consilio cum magistro quesivit ab eis consilium per eumdem magistrum utrum sibi expediret facere munitionem predictam, et quod super hoc ei in crastino illius dominice responderent. Adveniente autem crastino, summo diluculo, civitatem exivit cum tota familia sua, mirantibus omnibus, constitutus in itinere recedendi: quod audientes illi qui super predicto verbo ei die illa respondere debebant, festinanter accesserunt ad ipsum, unanimiter respondentes fratres Templi quod si vellet munire, sicut promiserat, civitatem, ipsi eum ad id faciendum taliter adjuvare curarent quod domus Templi apud Deum et homines redderetur super hoc merito commendanda. Qui respondit quod volebat de hoc habere tractatum alias pleniorem. Sicque recedens ab eis, in civitate nemine salutato, ipso die versus Joppen ita celeriter festinavit quod vix qui eum sequi valeret invenit. Quod videntes peregrini sese cum ipso pariter reputantes confusos, audientes inter cetera proclamationem legis Machometi alte et solemniter frequentari, fuerunt velut diploide duplici confusione turbati, jamque ipsius malitiam cognoscentes civitatem exibant omnes unanimiter, ipsumque sequebantur

« ZurückWeiter »