Über das Verhältnis zwischen Lukretius und Empedokles

Cover
Max Steinebach, 1907 - 61 Seiten
 

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 13 - Latinis versibus esse, multa novis verbis praesertim cum sit agendum propter egestatem linguae et rerum novitatem ; sed tua me virtus tamen et sperata voluptas 140 , suavis amicitiae quemvis sufferre laborem suadet et inducit noctes vigilare serenas quaerentem dictis quibus et quo carmine demum clara tuae possim praepandere lumina menti, res quibus occultas penitus convisere possis.
Seite 41 - Tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis Navita, nudus humi iacet, infans, indigus omni Vitali auxilio, cum primum in luminis oras Nixibus ex alvo matris natura profudit, Vagituque locum lugubri complet, ut aecumst Cui tantum in vita restet transire malorum.
Seite 55 - ... siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituit fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem 655 esse deum matrem, dum vera re tamen ipse religione animum turpi contingere parcat.
Seite 29 - ... quos quaeque darent motus pepigere profecto, sed quia multa modis multis primordia rerum ex infinito iam tempore percita plagis ponderibusque suis consuerunt concita ferri omnimodisque coire atque omnia pertemptare...
Seite 52 - Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret aut quibus in rebus multum sumus ante morati atque in ea ratione fuit contenta magis mens, in somnis eadem plerumque videmur obire ; 965 causidici causas agere et componere leges, induperatores pugnare ac proelia obire...
Seite 47 - Illud item non est ut possis credere, sedes esse deum sanctas in mundi partibus ullis. tenvis enim natura deum longeque remota sensibus ab nostris animi vix mente videtur ; quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum, 150 tactile nil nobis quod sit contingere debet. ^tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum, quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse dissimiles debent, tenues de corpore eorum ; •• quae tibi posterius largo sermone probabo.
Seite 38 - Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, 785 arboribusque datumst variis exinde per auras Crescendi magnum inmissis certamen habenis. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur quadripedum membris et corpore pennipotentum, sic nova tum tellus herbas virgultaque primum 790 sustulit, inde loci mortalia saecla creavit multa modis multis varia ratione coorta.
Seite 17 - ... quod si inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolvi conquereretur, sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
Seite 29 - ... haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur, quando alid ex alio reficit natura nec ullam rem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.
Seite 5 - ... carmina quin etiam divini pectoris eius vociferantur et exponunt praeclara reperta, ut vix humana videatur stirpe creatus.

Bibliografische Informationen