Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vita tamen tibi nota mea est: scis artibus illis

Auctoris mores abstinuisse sui.

60

Scis vetus hoc juveni lusum mihi carmen: et istos,

Ut non laudandos, sic tamen esse jocos.

Ergo ut defendi nullo mea posse colore,

Sic excusari crimina posse puto.

Qua potes, excusa: nec amici desere causam.
Quo bene cœpisti, sic pede semper eas.

65

obfuerunt. Vita tamen mea tibi est perspecta: scis mores auctoris sui abstinuisso illis artibus. Scis hoc vetus carmen scriptum a me adolescente; atque istos, ut non probandos, ita tamen esse lusus. Sicut ergo arbitror mea peccata nullo colore posse defendi, ita opinor posse excusari. Excusa quatenus licet ; neque destitue causam amici. Perge semper eodem pede quo bene ingressus es.

not. mei: scis.--60 Duo libri abstin. tui,—63 Serv. mihi pro mea.-65 Multi vett. Quam pot. Mox Heins. malebat amicam...causam; quod et Burm. Sec. invenit in Fr. a pr. man. scriptum. Lov. amici...causas.-66 Satis hæc coharere videntur præcedentibus, si transpositis verbis hæc Elegia in votum de processu et incremento honorum amici desinat; et legatur Sic, bene c. quo p. s. e. vel Sic, pede c. quo bene,s. e. ut Mss. plurími positum τŵv bene et pede variant. Burm.

NOTE

59 Illis] Dissimilibus et impuris, scil. Ceterum non persuadet Naso: namque illud os profert quod cor amat aut odit. Odisse vero nullus credat qui legerit.

61 Juveni] Atque adeo, siquidem illud unum fuisset, vel jam pridem vel nunquam exilio pulsus esset Naso.

64 Excusari] Esto istud, siquidem pœnitet, et vetus crimen, neque aliud.

ELEGIA X.

ARGUMENTUM.

LAUDAT navem Ovidius quam in sinu Corinthiaco accepit; et cum altera navis diu eundem cursum tenuisset, quem navis poëtæ; cumque postea ex Samothracia solverent, utriusque navigationem et loca describit. Optat deinde, ut incolumis Tomum navis eum perferat: quod si contigerit, Mínervæ se agnam immolaturum pollicetur. Postremo Castorem et Pollucem precatur, ut utrique navi adsint.

EST mihi, sitque, precor, flavæ tutela Minervæ

Navis; et a picta casside nomen habet.

Sive opus est velis; minimam bene currit ad auram :

Sive opus est remo; remige carpit iter.

Nec comites volucri contenta est vincere cursu :
Occupat egressas quamlibet ante rates.
Et patitur fluctus, fertque assilientia longe
Equora, nec sævis icta fatiscit aquis.
Illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchris,
Fida manet trepidæ duxque comesque fugæ.
Perque tot eventus, et iniquis concita ventis
Equora, Palladio numine tuta fuit.

5

10

Est mihi navis, sitque, oro, tutela flava Minervæ; et habet nomen a picta galea. Sive opus est carbasis, fertur bene minimo vento; sive opus est remis, impellitur remige. Neque illi satis est superare socias celeri cursu; attingit naves multo ante egressus. Et fert undas, et firma est adversus maria e longinquo irruentia, neque solvitur verberata feris aquis. Illa primum mihi cognita Cenchris Corinthiacis, stat fidelis dux et comes pavidi exilii. Atque per tot casus, et maria turbata ventis

3 Pr. Pol. et duo alii est velo; min. Tum unus liber cito pro bene.— 4 Leid. est remis; rem. captat iter.-5 Tres libri com. celeri cont.-6 Alii quamlibet: Leid. et pr. Ed. quaslibet.-7 Plurimi scripti Et pariter fluct. Tum Mss. Bersm. ferit assilientia.-8 Ex duobus vett. Heins, dedit icta fatiscit; quod etiam in Erfurt. Zinzerling. Promuls. cap. 51. invenerat; vulg. victa madescit; multi etiam alii icta madescit.—9 Cenchris ex emend. Merula; vulg. terris: Heins. legendum putat Cenchreis: alii etiam Teucris.-11 Non placet ille rhythmo proximus sonus, eventus et ventis; neque quid hic per eventus intelligat, satis capio: quare legerem, si codices faverent, Perque tot adversis et iniquis concita ventis Æquora. Adversi venti diversi sunt ab iniquis, qui sunt vehementes, procellam et tempestatem ferentes. Francius, etiam non ferens rhythmicum illum sonum, legebat, perque tot anfractus: non male, si codices juvarent; nam verbi ejus usus in navigationum curvis et fluctuosis ambagibus est frequens. Vid. Barth. ad Stat. Theb. v. 510. Burm.—12 Pr. V.

NOTE

1 Tutela] Jam supra monuimus veteres in puppi sacrarium quoddam habuisse, in quo Dii locati navis præsides atque custodes, qui Tutela dicebantur. Adeoque hic Navis Tutela appellatur per appositionem, quasi dicat Poëta sibi navim esse et Tutelam Minervæ, cum Davis in tutela Minervæ.

2 Casside] Hinc patet non semper a Diis sub cujus tutela essent navi

bus imposita esse nomina: crediderimque in prora insigne sculptum pictumque fuisse ut plurimum ex quo nomen sumeretur: quomodo divus Paulus a Castore et Polluce illam designat, qua in Italiam vectus est. Corbitæ dicebantur communiter naves onerariæ, quæ in summo malo corbes pro signo gerebant. Galeam insigne habebant quæ bello paratæ : Mercurii petasum quæ ad celerita

Nunc quoque tuta, precor, vasti secet ostia Ponti;
Quasque petit, Getici littoris intret aquas.

Quæ simul Æolia mare me deduxit in Helles,

15

Et longum tenui limite fecit iter;

Fleximus in lævum cursus: et ab Hectoris urbe
Venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
Inde levi vento Zerynthia littora nactis,

Threiciam tetigit fessa carina Samon.

20

adversis, evasit secura numine Palladio. Nunc etiam, oro, secura peṛradat aditus vasti Ponti, et subeat aquas littoris Getici, quo contendit. Quæ postquam me deduxit in mare Helles Æoliæ, et superavit longum iter angusto limite, fleximus cursus in sinistram partem; et ab urbe Hectoris venimus ad portus tuos, terra Imbria. Inde navis lassa pervenit ad Samon Thraciam postquam legissemus littora Zerynthia

et quinque alii cum pr. Ed. P. munere tut. Tum pro fuit Heins. ex melioribus suadet fugit: hoc vero, sequentibus 'Nunc quoque' non satis apte congruere videtur, nisi in præsenti [præterito] capiatur, quod versus ratio respuit: quare fuit mihi magis arridet.' Burm.-14 Pol. uterque Quasq. petet, G.-15 Mor. et Leid. Æolida. Deinde Burm. conj. dedux. ad Hell.-16 Gottorph. ten, tramite fec.-17 Alii ab Actoris urb. Merula legendum putat Herculis.-19 Alii Serinthia, vel Cerinthia: quidam etiam Perinthia aut Peparinthia. Deinde pro nactis pr. V. nacti; vulg. nacta; et unus recta: nacti est ex NOTÆ

tem: caduceum pacificatoriæ. Singulis vero etiam suum nomen, ab insigni aliquo extante, ut dixi, quod nomen et illi loco inscribebatur quem dixerunt Oculum.'

Habet] Navis, scilicet; namque perperam ad Minervam retulit Commentator; neque id patitur Poëtæ ingenium.

9 Cenchris] Cenchreæ pagus fuit et navale Corinthiorum ad sinum Saronicum. Per synizesim autem trisyllabum Cenchreis pro dissyllabo positum.

13 Ostia] Thracius Bosphorus, ni fallor, per hæc ostia intelligitur, siquidem per illum aditus est ad Pontum, Pontique insuper aquæ in Propontidem per eundem defluunt. Somniasse mihi videntur qui ‘aditus fluminum in mare' hic meminerunt.

14 Getici] Fuerunt Getæ in Scythia ad Ponti Euxini oram occidentalem.

15 Eolia] Fuit Helle Athamantis Thebarum regis et Nepheles filia, quæ novercæ insidias metuens, cum accepto a patre ariete aureo Pontum vellet trajicere, periculi magnitudine perterrita, in mare decidit, quod ab ea Hellespontus dictum est. Illa autem Eolia ab avo Eolo, Athamantis patre, vocata est.

16 Tenui] Quia per Hellesponti angustias coarctatur mare.

17 Hectoris urbe] Troja, scilicet: neque bic quicquam video difficulta tis, quod interpretem tantum morari potuerit.

18 Imbria] Imbros vel Imbrus insula est non longe a Lemno et Samo, Thraciæ oræ fere adjacens.

19 Zerynthia] Fuit Zerynthus oppidum Samothraciæ insula, quæ Poetæ ab Imbro in Thraciam tendenti occurrit.

20 Samon] Plures fuerunt eo nomine insulæ ; quamobrem hæc Thra

Saltus ab hac terra brevis est Tempyra petenti.

Hac dominum tenus est illa secuta suum.
Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos :
Hellespontiacas illa relegit aquas.

Dardaniamque petît auctoris nomen habentem,
Et te ruricola, Lampsace, tuta Deo.

Quaque per angustas vectæ male virginis undas
Seston Abydena separat urbe fretum.
Hincque Propontiacis hærentem Cyzicon oris ;
Cyzicon, Hæmoniæ nobile gentis opus:

25

30

leri aura. Trajectus exiguus est ab hac terra petenti Tempyra. Illa comitata est dominum suum huc usque. Nam mihi placuit iter facere per agros Bistonios: illa repetivit aquas Hellespontiacas. Atque contendit Dardaniam nactam nomen ædificatoris, et te, Lampsace, secura Deo agricola: et qua fretum sejungit Seston ab urbe Abydena per arctas aquas puellæ male recta. Hincque Cyzicon positam ad oras Propontiacas, Cyzicon inclytum opus nationis Hæmoniæ; et qua littora Byzantia

pr. V. Combianus pro var. lect. exhibet natat.-21 Ab hac terra plerique vett. at Heins. mallet ab hac ora. Be. ab hac contra brevis est: alius ab has brevis est contra. Tum Tempyra Comb, exhibet pro var. lect. quomodo et duo alii in vulgatis erat Statyera; pro quo quidam emend. Stentora; nonnullis etiam Astyra placet. Alii Empyra, vel Empira, Temira, Tantira, Tantara, &c. -22 Be. Hac tantum ten.-24 Relegit Burm. reposuit ex Medonian. pro vulg. reliquit: Heins. mallet peregit.—26 Mor. et quatuor alii L. culta D.-27 Serv. et Hamburg. Quodque; Leid. Quique.-29 Pr. Pol. V. et duo alii Inque P.

NOTE

cia dicitur, quam illi regioni adjacere in sinistram partem flexerant, ut ad modo observavimus.

21 Saltus] Trajectus: proxima namque Thracia.

Tempyra] Urbs est Thraciæ, quæ Antonino Timpirum dicitur, non longe a Trajanopoli.

22 Dominum] Nasonem, scilicet. 23 Bistonios] Quibus a Bistone lacu, aut Bistoniis seu Bistonibus populis, illud datum nomen. Illos vero ingressus est Naso, cum primum e navi descendit, deinceps pedes iter facturus.

24 Relegit] Hanc vocem quam in textum retrahendam suspicatus erat Mycillus, atque in Medoniano invenit clariss. Heinsius, non cunctanter arripui, siquidem omnem difficultatem tollit. Ab Hellesponto cursum suum

Bistonia littora Naso appelleret : nunc institutum cursum relegit seu repetit navis.

25 Dardaniam] Quæ urbs est ad Hellesponti angustias non longe ab Ilio, a Dardano condita,

26 Ruricola] Priapus est Bacchi et Veneris filius, hortorum Deus. Lampsaci natum volunt; unde obscœnitatis causa pulsus: quanquam et postea eidem Lampsceni templa pó

suerunt.

27 Quaque] Angustias designat Hellesponti, ubi Helle ariete vecta in mare decidit.

Virginis] Helles, Athamantis filiæ, 28 Seston] Europæ est arx hodie, urbs olim, e regione Abydi in Asia';

Quaque tenent Ponti Byzantia littora fauces.
(Hic locus est gemini janua vasta maris.)
Hæc, precor, evincat, propulsaque fortibus Austris
Transeat instabiles strenua Cyaneas:

Thynniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem
Acta, sub Anchiali moenia tendat iter.

Inde Mesembriacos portus, et Odesson, et arces
Prætereat dictas nomine, Bacche, tuo:

35

occupant angustias Ponti. Hic locus est vastum ostium duplicis maris. Oro ut ista superet, et acta Austris aspirantibus, fortis pervadut fluctuantes Cyaneas, et sinus Thynniacos, et ab his flectat iter per urbem Apollinis, sub excelsos muros Anchiali. Inde prætereat portus Mesembriacos, et Odesson, et arces appellatas nomine ·

[ocr errors]

duo, et Ed. Bersm. Inde; unus Heins. Hicque. Mox pro hærentem Heins.. mallet surgentem vel vergentem: Burm. nil mutandum censet.-31 Omnes fere Codd. Quæque ; et ita edidit Bersm. unde Burm. conj. Quæque premunt P. &c.-33 Octo libri prec. ut vincat, prop. Tum multi vett. flatibus Austri; et Medonian. flatibus Austris: unde Heins. flantibus Austris. Burm. vulgata satis placet.-35 Merula emend. Thynniacosq. vulg. legebatur Heniochosq. Mss. Bersm. et Leid. Thrinacriosq. alii Codd. Thunateos, Tynacios, Thimaos, Hismarios, Tanarios, et similia.-36 Sic distinguit Burm. recipitque Acta ex plurimis vett. Olim legebatur Alta sub Anchial. &c. Pro Alla pr. Edd. pr. Pol. pr. V. pr. Pal. et tres alii Vecta; septem Apta; unus Antra; alius Arcta: Heins. conj. Lecta, ut legere littus.'-37 Multi Opeson; et alii Epheson:

NOTE

inter quas Hellespontus. Appellantur hodie les Dardanelles.

29 Propontiacis] Propontis dicitur mare quod ab Hellesponto, ubi coarctatur, latius in partem Septemtrionalem diffunditur.

Cyzicon] Ad Propontidem vero oppidum illud fuit arce, mœnibus, portu, turribusque marmoreis Asiaticæ plagæ littora illustrans: ut scripsit Florus.

30 Hæmonic] Quia Cyzicus Rex, Ænei Hæmonii, seu Thessali, ex Ænipe vel Ænete Thracum regis nata, fuit filias; qui Cyzico urbi nomen, cum prius Arctonestis, Dolionis, et Dyndimis diceretur, Plinio teste, mutavit.

31 Byzantia] Quæ a Byzantio, Constantinople, urbe in Europa munitissima atque amplissima ad Thracium Bosphorum, nomen habuerunt.

32 Gemini] Propontidis, qua ad mare Ægæum descenditur, et Ponti Euxini.

34 Cyaneas] Duæ fuerunt insulæ aut scopuli ad ostia Ponti Euxini, quas instabiles et concurrentes etiam, ideo finxerunt, quod ex adverso intrantibus geminæ, mox ex obliquo intuentibus, quasi conjunctæ viderentur.

35 Thynniacos] A Thynia urbe et promontorio, in Ponti ora sinistra, non longe ab Apollonia.

Apollinis] Apollonia est, de qua modo, quæ etiam ad Ponti oram sita est. Hodie Sissopoli dicitur.

36 Anchiali] Urbs fuit Anchialus ab Apolloniatis condita, ad oram Getici littoris; quæ hodieque Anchialo dicitur, et Turcis paret.

37 Mesembriacos] Urbis Mesembriæ, quæ ad Pontum Euxinum sita, `

« ZurückWeiter »