Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15

Aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod

Sub nulla positum cernere possit humo:
Sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis,

In bona venturus, si paterere, fuit.
Hunc tua per fortes virtus submovit amicos,

Nulla quibus reddi gratia digna potest.
Ergo quam misero, tam vero, teste probaris :

Hic aliquod pondus si modo testis habet. Nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,

Aut comes extincto Laodamia viro.
Tu si Mæonium vatem sortita fuisses;

Penelopes esset fama secunda tuæ.
Sive tibi hoc debes, nulla pia facta magistra ;

Cumque nova mores sunt tibi luce dati:

20

tur rapax circumspicit num possit videre aliquod corpus insepultum : ita nescio quis perfidus fuit incolaturus in mea bona, rebus adversis, si sineres. Tua virtus hunc depulit per cordatos amicos, quibus nulla par gratia potest referri. Adeoque quam infelici, tam certo laudaris teste, si modo hic testis habet aliquam dignitatem. `Ne. que vel conjux Hectoris, vel Laodamia prosecuta maritum mortuum, tibi præcellit probitate. Si tu nacta esses Poëtam Mæonium, laus Penelopes esset minor tua. Seu tibi istud debes facta pia nulla docente, et virtus tibi est concessa cum prima

cruoris.—12 Francius volebat In nuda pos. Scaliger et quædam Edd. Sub nuda.—13 An non rectius, male fisus: credens et confidens se ideo facilius invadere posse mea bona, quia acerbam fortunam experior : sed et vulgata servari potest, ut sit in rebus meis acerbis, quibus fides ejus debebat se ostendere, infidus. Burm.-17 Quinque Codd. tam...quam ordine mutato.-19 Francins mallet Nec pietate t.-22 Be. Tibi pro tua.--23 P. et alii hæc pro hoc. Meliores, teste Heins. nullu...magistra ; alii nullo...magistro.

NOTÆ lenire posset.

sime, ut quidem videtur, bic halluciQui petiere) Nullibi non sunt,fre- nati sunt. De se, inquam, loquitur qnentes hujuscemodi corvi, qui vivo. Poëta. rum etiam corpora distringunt.

19 Hectoris] Andromache, quæ 12 Sub nulla) Insepultum.

maritum ardentissime amavit. 17 Vero] Quia afflictis succurrere 20 Comes] Namqae Laodamia, cum veræ est virtutis. De se loquitur Protesilaum suum ab Hectore inter. Poëta, qui uxoris virtuti testimonium fectum didicisset, superstes ei esse perhibet.

noluit. Verum plenius illam ex epis. Probaris] Bona et proba a me di- tola sua cognoveris. ceris.

21 Mæonium) Homerum, scilicet, 18 Hic] Ubi rerum vero testimo. Poëtarum Græcorum principem. bia adsunt, nihil opus est verbis. 22 Penelopes] Quæ Ulyssis uxor Cave interpretes audias, qui ineptis. Homerico carmine aliisque notissima.

25

30

Foemina seu princeps, omnes tibi culta per annos,

Te docet exemplum conjugis esse bonæ :
Assimilemque sui longa assuetudine fecit:

Grandia si parvis assimilare licet.
Hei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,

Nostraque sunt meritis ora minora tuis !
Si quid et in nobis vivi fuit ante vigoris,

Extinctum longis occidit omne malis : Prima locum sanctas heroidas inter haberes :

Prima bonis animi conspicerere tui. Quantumcumque tamen præconia nostra valebunt;

Carminibus vives tempus in omne meis.

35

vita; sive foemina Princeps, a te obserrata per totam ritam, te docet esse in exemplum piæ uxoris, et reddidit te sibi similem longo usu; siquidem conceditur componere magna cum parvis. Hei mihi quod mei versus non sunt magni ponderis ; et nostrum eloquium est minus tuis beneficiis. Si etiam aliquid fuit olim acris vigoris in nobis, oppressum diutinis ærumnis totum interiit : obtineres pri. mum locum inter pias heroidas: prima conspicua esses laude pictatis tuæ. Quan. tumcumque tamen celebratio nostra poterit, vives in omne ævum meis carminibus.

NOTÆ 24 Nova luce] Die patali peculiari 33 Haberes) Pendet ex eo quod qnodam cæli dono exornato.

dixit, *Hei mihi non magnus :' quasi 25 Princeps] Liviæ Augusti uxori dicat: Siquidem id præstaret eloadblanditur : neque persuadet Amer. quentia mea quo digna est tua fides bachius, ut de Marcia intelligamus. et in maritum pietas, prima locum, 30 Ora) Eloquentia.

&c.

ELEGIA VII.

ARGUMENTUM.

Amicum admonet Poëta, ut gemma faciem suam insculptam intuens, ejus

exilii recordetur, dematque illi coronam ex hedera : siquidem hujusmodi insignia conveniunt felicibus poëtis. Mandat tamen insculptæ imaginis loco legatur opus Metamorphoseon in quindecim libellos digestum : quios quamvis ipse in exilium proficiscens, in ignem conjecerit, tamen eosdem pluribus exemplis conscriptos extare intelligit. Postremo sex versus man

dat conscribi in prima libelli fronte: quo lector admoneatur, illud opus inemendatum subita ejus consternatione circumferri.

[ocr errors][merged small]

5

Si quis habes nostri similes in imagine vultus ;

Deme meis hederas, Bacchia serta, comis.
Ista decent lætos felicia signa poëtas.

Temporibus non est apta corona meis.
Hæc tibi dissimulas, sentis tamen, optime, dici,

In digito qui me fersque refersque tuo.
Effigiemque meam fulvo complexus in auro

Cara relegati, qua potes, ora vides.
Quæ quoties spectas, subeat tibi dicere forsan,

Quam procul a nobis Naso sodalis abest!
Grata tua est pietas : sed carmina major imago

Sunt mea; quæ mando qualiacumque legas.

10

[ocr errors]

Si quis habes faciem similem nostra in effigie, tolle ex meis capillis hederas, et coronas Bacchicas. Ista indicia conveniunt felicibus poëtis : serta non sunt idonea meis temporibus. Dissimulas optime, qui fers atque refers me in digito tuo, adrertis tamen hæc tibi dici. Atque complexus meam imaginem in favo auro, intueris, quatenus licet, vultus dilectos profugi. Quos quoties intueris, forte succurrat dicere, Quam longe a nobis abest Naso socius ! Acceptus est tuus amor ; verum mei versus sunt præstantior effigies, quos qualescumque jubeo ut legas. Versus docentes figuras

I Nostri ex sex melioribus : vulg. nostris.-2 Meliores Bacchia ; alii Bac. chica.—-5 Iu veterrimo V. Hoc tibi dissimula, senti t. opt. d. et in aliis omnia pro opt. Dan. Heins. putat legendum et distinguendum Hæc t. (dissimula) sentis tamen omnia d. Nostram lect. probat Heins. In multis scriptis erat Hæc tibi dissimula, senti tamen, optime dici.--6 Pro refersq. Heins. videtur ferasq. reponendum.—8 Clara rel. quatuor scripti : et tres exhibent qua; alii qua. -9 Pro forsan P. Be. et septem alii sallem.—10 In Francof. erat, abes, ele. ganter, ut verba hæc sint ad ipsam imaginem, quam contemplans amicus ita alloquitur, Tu, Naso, quam procul abes! Burm.—12 Servii Cod. Dent mea:

NOTÆ 2 Hederas] Quæ Baccho etiam sa omnes. Generosi qnippe est non cræ, quibusque Poëtæ coronari ges. minus amicum adversis quam prospetiebant. Neque vero Bacchus dolia- ris rebus colere. At certe, læso ris quidam fuit nebulo apud veteres, Principe, cautione maxima est opus. qualem fingunt ineptissimi pictores, Cum ergo palam ad amicos scribere et cum illis popinones hodierni. Il. non auderet Naso, ne et illos perde. lum in remotis rupibus carmina do ret, notis atque indiciis quibusdam centem vidit olim Flaccus, Nymphas- illos designabat, ex quibus quidam que discentes. Verum legas ipse illi essent facile ipsi intelligebant. Carm. 11. 19.

6 Digito] Poëtæ effigiem ex annuli 5 Dissimulas] Non profiteris apud gemwa aliquis ejus amicus habebat,

15

Carmina mutatas hominum dicentia formas:

Infelix domini quod fuga rupit opus.
Hæc ego discedens, sicut bene multa meorum,

Ipse mea posui mostus in igne manu.
Utque cremasse suum fertur sub stipite natum

Thestias, et melior matre fuisse soror;
Sic ego non meritos, mecum peritura, libellos

Imposui rapidis, viscera nostra, rogis.
Vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus:

Vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
Quæ quoniam non sunt penitus sublata, sed extant;

Pluribus exemplis scripta fuisse reor.

20

hominum versas ; quod opus lamentabile exilium domini coëgit deserere. Ipse ego tristis profecturus illud injeci in ignem mea manu, sicut bene multa meorum. Et ut Thestias dicitur cremasse suum filium sub torre, atque fuisse melior soror matre ; ita ego immisi in asperum focum nostra præcordia, libellos indignos mecum occidere : vel quia odio habebam Musas, ut nostra flagitia ; vel quia carmen erat adhuc imper. fectum et rude. Quæ quandoquidem non sunt omnino deleta, sed supersunt ; arbi.

Burm. Sec. vult Sint m.-13 Tres scripti hom, narrantia form—15 Bene est ex conj. Heins. quod pr. V. Hamburg. et tres alii confirmant: ceteri bona. Pontanus etiam legebat bene.-19 Pr. V. Sic non mentitos, mec.---25 Legentum

NOTÆ

quam in digito domi forisque ferebat: 13 Mutatas] De Metamorphosi lo. 'nainque illud, ni fallor, his verbis quitur; quæ procul dubio serio me'fersque refersque' significatur. ditanti opus est et excellentissimum

11 Major] Namque certe illud su et jucundissimum. mus maxime quod animo sentimus. 18 Thestius] Althea est, Thestii fi. Quæ res si otiosis nebulonibus, qui lia, Meleagri mater, quæ interemtonihil vident neque sciunt, vel in transi rum ab eo fratrum dolore, stipitem tu occurreret, sese forte tam tur- fatalem quo filii fata continebantur piter in malam rem ruere non sine. in ignem injecit. Verum de his in rent.

Met. Vill. Fab, 4. 12 Mando] Ut, scilicet, et ex car. Soror! Melior soror fuit, siquidem minibus suavitatem, aliaque quæ in fratrum causa filium perdidit. Poëta amore digna erant, animo sub 20 Viscera] Perinde, neque te. jiceret amicus ille, ne fomite suo de mere, solent auctores de suis libris stituta amicitia langnesceret; et ea loqui ac si filii essent, qui, ut notum dem opera, ex præceptorum gravi. est, parentum etiam viscera appel. tate quæ passim in Nasonis scriptis lantur. occurrupt suum pararet commodum.

25

Nunc precor ut vivant, et non ignava legentum

Otia delectent, admoneantque mei.
Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo ;

Nesciet his summam si quis abesse manum.
Ablatum mediis opus est incudibus illud :

Defuit et scriptis ultima lima meis.
Et veniam pro laude peto : laudatus abunde,

Non fastiditus si tibi, Lector, ero.
Hos quoque sex versus, in prima fronte libelli

Si præponendos esse putabis, habe:

30

tror fuisse exarata multis exemplis. Nunc oro ut extent, et otia non inertia oblectent legentem, et revocent me in memoriam. Neque tamen illa poterunt legi æquo animo ab ullo, si quis ignoret ultimam manum non esse illis adhibitam. Illud opus est abreptum mediis incudibus ; et novissima lima desideratur meis scriptis. Atque posco veniam pro laude : ero satis laudatus, Lector, si non contemtus a te. Habe etiam hos sex versus ab initio primi voluminis, si credideris esse præfigendos : Quis

ex emendatione Scaligeri : alii legentem: P. et V. legentes. Ex vett. Heins. dedit Nec: alii Non. P. pr. Ed. et Gryph. ab illo -28 Nesciet vett. alii nesciat. —30 Gottorph. et certis ult. Heins. suadet ceris.--33 Scribe, primi libelli. In. epte enim Metamorphoses libellus vocentur, quas ipse lib. Jl. 64. majus opus? sit appellaturus. Sic alibi: 'Sex ego Fastorum scripsi totidemque libellos.' Et Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, Tres sumus, de Amorum libris : atque ita passim alibi. Malim præterea, proponendos : in primi fronte libelli Si proponendos esse putabis. nam alterum minus Latinum : sic ædes proponi venales' dicuntur ; quarum fronti titulus id designans affigitur. Heins. Ego prima fronte non moverem contra libros scriptos : nam cum singuli libri volumen facerent, libellum vocat primum volumen : ita

ter quinque volumina' Metamorphoseon lib. 1. Trist. 14. 19. postea vs. 25. vocat • libellos,' ut omnia sua opera. Sic posset, et hic, libellis si præponendos legi: at distinguatur : Hos quoq. 8. v. i. p. f. libellis Si preponendos e. &c. et ita velle virum doctum, qui in usum Scholæ Etonensis edi. dit electa ex Poëtis, nunc deprehendo : prima vero frons solenpis est lo.

NOTÆ 27 Patienter] Quia plura culpabit, miorem atque exquisitiorem, quam ut sentit Naso : quæ tamen magno nondum attigit, veritatem suspicit. non sunt numero. Sed enim docto, Quamobrem, utcumque abusus sit, accurato, et politioris literaturæ aut sapienter tamen Terentianus ille se. majoris boni studioso, facile non est nex, qui homine imperito nihil qnicin cogitationibus suis acquiescere. quam injustius esse pronuntiavit. StoVulgus illos credit superbos, quia lidus namque, qui nihil videt, sese illud quod sciunt, ut et alii discant, omnia videre autumat: atque supersese scire profitentur. Ceterum nul bit. lus revera modestior perito; quippe 29 Incudibus) Metaphora a re fer. qui veritatis quam assecutus est il. raria, cujus artifices sub incnde fer. lustratus lumine, tenuitatem et cæci. rum diducunt donec formam ex voto tatem suam magis perspicit; subli. sumserit.

« ZurückWeiter »