Notum facit quod in judicio coram se Hallis habito super controversia quae inter G. comitem de Loewenstein et con- ventum de Madelberg vertebatur de advocatia curiae in Churemberch, sancitum fuit ut comiti super indebita impe- titione silentium imponeretur. 655
Burgravio de Friedberg et scultetis in Franckfurt, Wezlar et Gelnhausen notum facit se velle ut ab ecclesia de Arns- burg de bonis ejus in quocumque suo oppido constitutis, nulla precaria vel exactio requiratur. 656 -Advocato et burgensibus de Turego mandat ut monaste- rium de Cappel pro domo ejusdem apud Turegum libertate frui permittant neque in steura quam civitas regi praestare debet, idem conferre cogant. 658
Sculteto de Northusen mandat ut quos repererit aliquid de bonis ecclesiarum Sanctae Crucis et beatae Virginis extra muros civitatis injuste detinentes, ea universa restituere co- gat, etc. 661
Johanni abbati Sancti Georgii Nuemburgensis, ad preces Thegenhardi imperialis aulae protonotarii, indulget faculta- tem eligendi advocatum quem voluerit et bannum regium pro eadem ecclesia exercendi. 665
Ecclesiae Goslariensi privilegium a proavo suo Friderico I° imperatore indultum confirmat, eamdem eximit ab omni advocatorum vexatione, diversaque jura ibidem expressa ecclesiae et canonicis renovat vel concedit.
666, 667 Ad petitionem Bernardi abbatis et conventus monasterii de Buch, idem monasterium cum omnibus bonis ejus in pro- tectione sua suscipit, eique bona sua sita in Nidabudowitz et Kogelant pleno jure confert et donat. 669
Ad utilitatem civitatis suae Egrensis, sectionem in ea de vico Schiphgaze ab Henrico de Libenstein comparat, et ei novalia in Gruoene juxta montem Thilcelberg cedit. 670 Comiti Egenoni de Friburg et de Urach pro gratis ejus ser- vitiis confert in feodum flumina quaedam ibidem expressa cum rivis et montanis adjacentibus, jubens ut quidquid auri ibidem invenerit, in ejus utilitatem cedat.
Pro remedio animae suae, domui Sancti Lazari ecclesiam suam Meyringen, sitam in loco Hasilthal, cum jure patrona- tus et omni libertate perpetuo possidendam confert. 673 Abbatem et fratres de Buch Cisterciensis ordinis cum ho- minibus et bonis eorum sub protectione sua suscipit, indul- getque ut quidquid a persona libera sive ministeriali justis modis obtinuerint, hoc libenter non requisito assensu suo recipiant. 674, 675
Petente Bambergensi episcopo, statuit ne cives Bamber- genses ad aliena judicia de caetero evocentur.
Notum facit quod ad imitationem patris sui Romanorum imperatoris, fratres domus Theutonicorum Sanctae Mariae
Conrado episcopo Hildeshemensi scribit quomodo semper mandatis patris sui obedierit et pro ipsius ac imperii honore la- boraverit; nunc autem quum ipse pater erga se durius agat, illum rogat ut una cum caeteris imperii principibus supplicet eidem ne honorem suum diminuat vel immutet.
681, 682 Civibus Erfordiensibus gratiae suae reformatis et a pro- scriptionis sententia absolutis jura, libertates et honores qui- bus hactenus sunt gavisi, innovat et confirmat.
Civibus de Oppenheim libertates et honores quos habet ci- vitas Frankenfort donat, specialiter de conditione eorum qui hic et illic sturas dare vel sturis immunes esse debent. 689 Scultetis et hominibus Leodii, Trajecti, Sancti Trudonis, Hoyii, Tungrorum et Dinantii mandat ut cum episcopus Leodiensis sententiam principum latam de immunitate ec- clesiae Sancti Servatii in Trajecto adimplere non curaverit, ipsi in his quae idem episcopus tenet ab imperio, nullam ei faciant obedientiam. 689, 690 Episcopo et ecclesiae Basiliensi universa jura per privilegia, consuetudines sive constitutiones legitimas introducta, qui- bus hactenus gavisi sunt, confirmat.
Ad requisitionem abbatissae Thuricensis, sententiam a prin- cipibus approbatam promulgat, scilicet quod si quis feudum suum a domino feudi in annum et diem requirere neglexerit, ex tunc feudum ad dominum revertatur.
Clerum, ministeriales et cives Herbipolenses in protectionem specialem recipiens, protestatur quod promissiones et jura- menta ad honorem majestatis regiae et specialiter intuitu personae suae facta, nunquam ultra instantem necessitatem extendet. 697, 698
Ad querelam Hermanni Herbipolensis episcopi, diversis ju- ribus in villis Damphesdorf, Urheim, Bernheim, etc., re- nuncians, Wilhelmo de Wimpina, butiglario de Nurimberg et aliis scultetis ibidem designatis praecipit ut ab omni gra- vamine abstineant. 699, 700 Ecclesiae Sancti Johannis in Houge ordinationem Embricho- nis Wirzburgensis olim episcopi anno 1130 statutam reno- vando confirmat, vi cujus excessus Regenhardi de Ense advo- cati praefatae ecclesiae in villis diversis removentur, etc. 701 21 dec. Ap. Spiram. - Civibus Spirensibus amplissimum Friderici I de anno 1182 27 maii privilegium, quo eisdem libertates et omnia jura ab Henrico V concessa renovantur et ampliantur, renovat de- nuo et confirmat.
Ad preces Margaretae consortis suae, abbati et conventui de Schönthal Cisterciensis ordinis hanc gratiam indulget ut omnia bona quae habent vel adipisci poterunt in locis sibi immediate pertinentibus, ab omnibus servitiis quae sibi dari solent libera sint.
« ZurückWeiter » |