Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

suis universis civibus Wormaciensibus gratiam suam et omne bonum. Significandum duximus [vobis] quod nos inter episcopum vestrum et vos concordiam fecimus et reconciliavimus vos ad plenum, volentes ut consilium vestrum et confraternitates vestras dimittatis super consilium nostrum et juretis banni justiciam super nos et consilium nostrum. Decrevimus itaque in instanti festo Decollationis sancti Johannis Baptiste (1) dilectos familiares nostros venerabilem Maguntinum archiepiscopum, marchionem de Baden, Gerlacum de Butingen et dapiferum de Walpurc ad vos a latere nostro transmittere, quod inter vos auctoritate nostra et imperii statuant et componant ad honorem nostrum et imperii; mandantes vobis et firmissime precipientes quatenus dictis familiaribus nostris credatis in hiis que vobis dixerint et preceperint facienda.

Datum apud Frankenfort, VI idus augusti, indictione V.

Notitia documentorum de quibus non sat bene constat.

1 232. In questi tempi l'imperadore Federico secondo diede in feudo la quarta parte d'Alice, terra nel Monferato, a Bonifazio Guasco [civi Alexandrino]; il quale poscia e i suoi discendenti, acciocche si conossero differenti dagli altri di quella famiglia, furono chiamati Guaschi d'Alice. Guilini, Annal. d'Alessandr., p. 33.

Frédéric II accorde à Pons d'Astoaud, en 1232, un droit de péage sur les terres que lui avait données le comte de Toulouse. Pirhon-Gurt, Hist. de la nobl. du comté Venaissin, t. I, p. 98.

1232. Confirmation impériale en faveur de l'évêque de Gap. Note envoyée par M. Gautier, bibliothécaire de la ville de Gap. (Le privilége paraît perda.)

(1) Scilicet 29 augusti.

1234. Fridericus II jus succedendi masculis gentis dictae della Marra, exclusis feminis, usque ad decimum gradum concedit, « ne antiquitas status sive statuum ipsorum per mulierum successionem diminueretur. » Quod privilegium rex Robertus et Johanna I' confirmaverunt. L'originale di questi stanno nel processo tra Giov. Domenico della Marra et il principe di Stigliano sopra il contado d’Altano, et in summaria nella banca di Florio o del suo successore. MAZELLA, Famigl. nobili, p. 635. Valde dubium.

1235. Imperator hospitali Sanctae Mariae Theutonicorum quasdam ecclesias ab imperio dotatas in vicinia Magdeburgi positas concedit. Cf. Voigt, Gesch. von Preussen, t. II, p. 269.

[ocr errors]

Privilegium Friderici II de anno Domini MCCXXXVI pro communitate Brenzoni (Porto Brenzoni ad lacum Gardae), per quod aliud privilegium Friderici I confirmatur. Memoratur in privilegio Caroli quinti de anno 1543. MeillER, Notizenblatt, ann. 1853, n° 7, p. 102.

DOCUMENTA SPURIA.

[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, Guglielmo de Burgio pro suis et suorum antecessorum devotis servitiis, castrum Calatajeronense et totam vallem Neti ipsius vita durante gubernandam committit.

(Edid. SEB. PAULI, Cod. diplomat. del sacro ord. di Malta, t. I, p. 82, ex exem

plari quod sibi a Fr. Giuseppe de' Nobili transmissum fuisse dicit. Cf. Opuscoli degl. aut. Sicil., t. VII, p. 99. Inspecto tamen privilegio, falsum, imo falsissimum esse ex uno oculorum ictu nemo non fatebitur.)

Fridericus, imperator Romanorum, rex utriusque Siciliae et dux Sueviae, tibi dilecto et fideli militi nostro Guglielmo de Burgio de terra

[ocr errors]

nostra Xaccae salutem. Cum non laudabilis res erit in serenitate nostra augustissima tua multa et tuorum quamplurima antenatorum servitia non recognoscere, ideo habita consideratione ad merita tuorum Burgentium antenatorum acquisita pro tot servitiis prestitis Northmannis nostris invictissimis antecessoribus regibus, et presertim a Ruberto et Guglielmo tuo patre et avo, quorum Guglielmus, utpote unus ex nostris regni baronibus, in coronatione nostri santecessoris] regis Guglielmi secundi interfuit Panormum anno 1166 et inter eos ripartitus qui purpureum palJium super regios humeros imposuerunt, ut in rollo legitur, et de Ruberto qui mihi oblatus est quamvis in decrepita etate mecum in bello Hierosolymitano sese transferre, veluti sequens vestigia Ferrandini et Nicasii dicti Guglielmi fratrum , in supradicto hospitali crucesignati in eorumque consortio aggregati, ut in literis rectoris et magistri ejusdem dicto regi Guglielmo scriptis in laudem dictorum fratrum legitur, qui in humanae et divinae majestatis servitium sanguinem effunderunt; de tuis postea augustissimo culmini nostro praestitis superfluum erit loquere, dum mei ipsi oculi testes esse possunt de tuis prodigiis, cum tuo extremo valore cum periculo vitae castrum Calataieronense a rubellis (a) invasum expugnasti. Ideo nos recognoscentes tua tuorumque egregia servitia, tibi nostro dilecto et extrenuo militi Guglielmo de Burgiorum familia castrum a te expugnatum Calataieronense donamus ejusdemque terrae gubernium concedimus tua vita durante tuis laboribus debitum, cum omnibus illis juribus et pertinentiis quibus gaudere usus fuit noster miles de Landolina ; et ut magis nostrae gratitudinis largitudinem nostramque munificentiam agnoscas, tibi dilecto nostro militi Guglielmo non solum gubernium castri et terrae Calataieronis tua vita durante concedimus, verum etiam et totius vallis Neti in nostro Siciliae ultra Farum regno vicegerentem volumus, creamus et recognoscimus, per quod nostras vices durante nostra absentia gerere valeas et debeas. Propterea officialibus omnibus nostris cujuscumque gradus in nostro Siciliae ultra Farum regno constitutis tam supremis quam infimis dicimus, precipimus, ordinamus

(a) Sic, verisimiliter pro rebellibus.

atque mandamus ut tibi dicto nostro militi Guglielmo babeant, teneant, obediant et honorent utpote nostram ipsamque personam, tanquam nostrum vicegerentem et vicarium, et hoc sub pena nostrae indignationis et punitionis ipsi Guglielmo nostro vicario benevisa. In cujus certitudinis veritatem presentem diplomatem fieri jussimus nostro imperiali sigillo impendenti munitum.

Datum in nostra civitate Neapolis, die vigesimo quarto augusti, 1232 (1).

De mandato augustissimi regis Friderici vidit de Caraffa Rinaldus Bona vicecancellarius.

Veronam,

yaapad Fridericus, Romanorum imperator, Ugutioni et Zuffredo de 1 aprilis 1236. Trissino fidelibus suis privilegia a praedecessoribus suis eorum

majoribus indulta confirmat , novasque concessiones adjicit, inter quas jus ornandi scutum armorum imperialis aquilae effigie.

(Edider. UGHELLI, Ital. sacr., t. V, p. 1051, ex Pauli Benii Trissina historia.

LUNIG, God. Ital. diplomat., t. II, p. 655. Hoc privilegium nisi omnino spu

(1) Aliud quoque gentilitium privilegium omnino falsum et spurium invenisse meminimus ap. SCHAFFINO, Annal. eccles. della Liguria, MSS. in bibl. Berii apud Januam, a Friderico nostro rege Romanorum et Siciliae anno 1214, ut dicunt, Ottoni Belmosto, Rubaldi filio, Januensi concessum. Cujus fragmenta exhibere nunc satis erit, ut fusius explicemus qua arte, quo dolo ad suam gentem exornandam quidam nobiles uterentur : « ... Considerantes preserlim in presenti bello quo pacto te gesseris hic et cum diu in re militari peritiam tuam] optime conspeximus, jure etiam ipso incitati atque advecti sumus ut teipsum egregiasque virtutes tuas honoribus exornemus et titulis illustremus. Quanquam autem ampliora insignioraque in teipsum conferenda voluntas nostra intendat meritaque tua postulent,... de certa nostra scientia propriique animi motu, meritis quidem tuis hoc exposcentibus, in familiarem et familiam nostram (te] adscimus, adscribimus et annumeramus in civitate nostra Neapolis, ac volentes quod pro nunc ob testimonium et memoriam bone voluntatis nostre insignibus tuis effigiem nostram cincto atque coronato capite figuratam valeas (adjungere), etc. — Datum in castro Capuano (!!), die XIII mensis augusti. »

rium, rescriptum tamen et adulteratum fuisse, tum ex ipsius tenoris forma, tum ex notis chronologicis asserimus. Ex Verci (Stor. degl. Ecelin, t. II, p. 108), tantummodo comperimus dominos de Dressino, dum marchionem Estensem sibi offensum haberent, a civitate Vicentia secessisse, anno 1236 ineunte.)

Federicus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, et rex Sicilie. Majestatis imperialis precipuum est officium fideles suos privilegiis decorare et beneficiis afficere munificentissime. Quamobrem cum nobis dilecti et fideles Ugutio et Zuffredus de Trissino, omnibus periculis contemptis, nostris litteris obedientes ad nos venerint et egregia servitia diversis temporibus tam predicti quam majores sui pro majestate Romani imperii preliando strenue et egregio exhibuerint, eorum insignem devotionem erga imperialem nostram majestatem compensare convenit. Cum igitur multa privilegia coram nobis produxerint que a predecessoribus nostris Romani regni imperatoribus concessa fuerunt nobili familie de Trissino a qua originem suam habent, et presertim strenuo et nobili viro Nicolao de Trissino qui quondam Vicentini oppidi cum amplissima potestate dominorum Henrici et Conradi Romanorum imperatorum predecessorum nostrorum vicarius fuit, illa omnia de novo confirmamus et auctoritate nostra renovamus. Castra etiam omnia vallis que dicitur de Agno ditionis Vicentine, que sub jurisdictione fuerunt strenui quondam Meliorantie de Trissino, in perpetuum predicto Ugutioni et Zuffredo et suis descendentibus concedimus et donamus, presertim castrum Trissinum cum tota sylva adjacente, Quargnentam, Cornetum et Arcignanum que a majoribus suis constructa et edificata fuisse cum multis aliis ejusdem vallis de Agno notissima res est, obligantes predictos et successores suos ad solvendum in anno quolibet pro feudo imperiali camere nostre marcas viginti. Declaramus etiam predictos Ugutionem et Zuffredum cum suis descendentibus comites et scutum armorum familie sue aquila imperiali ornatum esse volumus; authoritatem etiam illis concedentes notarios creandi et illegitimos ad omnes et quascumque dignitates habilitandi. Insuper fidelem predictum Ugutionem de Trissino capitaneum volumus esse equitum omnium qui ad imperialis majestatis nostre custodiam designati sunt. Nulla igitur persona alta vel infima,

« ZurückWeiter »