Abbildungen der Seite
PDF

nostra Xaccae salutem. Cum non laudabilis res erit in serenitate nostra augustissima tua multa et tuorum quamplurima antenatorum servitia non recognoscere, ideo habita consideratione ad merita tuorum Burgentium antenatorum acquisita pro tot servitiis prestitis Northmannis nostris invictissimis antecessoribus regibus, et presertim a Ruberto et Guglielmo tuo patre et avo, quorum Guglielmus, utpote unus ex nostris regni baronibus, in coronatione nostri [antecessoris] regis Guglielmi secundi interfuit Panormum anno W 66 et inter eos ripartitus qui purpureum pallium super regios humeros imposuerunt, ut in rollo legitur, et de Ruberto qui mihi oblatus est quamvis in decrepita etate mecum in bello Hierosolymitano sese transferre, veluti sequens vestigia Ferrandini et Nicasii dicti Guglielmi fralrum, in supradicto hospitali crucesignati in eorumque consortio aggregati, ut in literis rectoris et magistri ejusdem dicto regi Guglielmo scriptis in laudem dictorum fratrum legitur, qui in humanae et divinae majestatis servitium sanguinem effunderunt; de tuis postea augustissimo culmini nostro praestitissuperfluum erit Ioquere, dum mei ipsi oculi testes esse possunt de tuis prodigiis, cum tuo extremo valore cum periculo vitae castrum Calataieroneuse a rubellis (a) invasum expugnasti. Ideo nos recognoscentes tua tuorumque egregia servitia, tibi nostro dilecto et extrenuo militi Guglielmo de Burgiorum familia castrum a te expugnatum Calataieronense donamus ejusdemque terrae gubernium concedimus tua vita durante tuis laboribus debitum, cum omnibus illis juribus et pertinentiis quibus gaudere usus fuit noster miles de Landolina; et ut magis nostrae gratitudinis largitudinem nostramque munificentiam agnoscas, tibi dilecto nostro militi Guglielmo non solum gubernium castri et terrae Calataieronis tua vita durante concedimus, verum etiam et totius vallis Neti in nostro Siciliae ultra Farum regno vicegerentem volumus, creamus et recognoscimus, per quod nostras vices durante nostra absentia gerere valeas et debeas. Propterea officialibus omnibus nostris cujuscumque gradus in nostro Siciliae ultra Farum regno constitutis tam supremis quam infimis dicimus, precipimus, ordinamus

(a) Sic, verisimiliter pro rebellibus.

atque mandamus ut tibi diclo nostro militi Guglielmohabeant, teneant, obediant et honorent utpote nostram ipsamque personam, tanquam nostrum vicegerentem et vicarium, et hoc sub pena nostrae indignationis et punitionis ipsi Guglielmo noslro vicario benevisa. In cujus certitudinis veritatem presentem diplomatem fieri jussimus nostro imperiali sigillo impendenti munitum.

Datum in nostra civitate Neapolis, die vigesimo quarto augusti, 1232 (1).

De mandalo augustissimi regis Friderici vidit de Caraffa Rinaldus Bona vicecancellarius.

veropnam Fridericus, Romanorum imperator, Ugutioni et Zuffredo de .priiume. jrjssmo fidelibus suis privilegia a praedecessoribus suis eorum majoribus indulta confirmat, novasque concessiones adjicit, inter quas jus ornandi scutum armorum imperialis aquilae effigie.

(Edider. Ughelli, Ital. sacr., t. V, p. t051, ex Pauli Benii Trissina historia.—
Lunig, Cod. Ital. diplomat., t. II, p. 655. Hoc privilegium nisi omnino spu-

(I) Aliud quoque gentilitium privilegium omnino falsum et spurium invenisse meminimus ap. SciiuFFiNO, Annal. eccles. della Liguria, MSS. in bibl. Berii apud Januam, a Friderico nostro rcge Romanorum et Siciliae anno 4244, ut dicunt, Ottoni Belmosto, Rubaldi filio, Januensi concessum. Cujus fragmenta exhibere nunc satis erit, ut fusius expliccmus qua arte, quo dolo ad suam gcntem exornandam quidam nobiles uterentur: « ... Considerantes presertim in presenti bcllo quo pacto te gesseris hic et cum diu in ro militari peritiam [tuam] optime conspeximus, jure etiam ipso incitati atque advecti sumus ut teipsum egregiasque virtutes luas honoribus exornemus et titulis illustremus. Quanquam autem ampliora insignioraque in teipsum conferenda voluntas nostra intendat meritaque tua postulent,... de certa nostra scienlia propriique animi motu, meritis quidem tuis hoc exposcentibus, in familiarem et familiam nostram [te] adscimus, adscribimus et annumeramus in civitate nostra Neapolis, ac volentes quod pro nunc ob testimonium et memoriam bone voluntatis nostre insignibus tuis effigiem nostram cincto atque coronato capite figuratam valeas [adjungere], etc.—Datum in castro Capuano (! I), die XIII mensis augusti. »

rium, rescriptum tamen et adulteratum fuisse, tum ex ipsius tenoris forma, tum ex notis chronologicis asserimus. Ex Verci (Slor. degl. Ecelin, t. II, p. 108), tantummodo comperimus dominos de Dressino, dum marchionem Estensem sibi offensum haberent, a civitate Vicentia secessisse, anno 1236 ineunte.)

Federicus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, et rex Sicilie. Majestatis imperialis precipuum est officium fideles suos privilegiis decorare et beneficiis afficere rruinificentissime. Quamobrem cum nobis dilecti et fideles Ugutio et Zuffredus de Trissino, omnibus periculis contemptis, noslris litteris obedientes ad nos venerint et egregia servitia diversis temporibus tam predicti quam majores sui pro majestate Romani imperii preliando strenue et egregie exhibuerint, eorum insignem devotionem erga imperialem nostram majestatem compensare convenit. Cum igitur multa privilegia coram nobis produxerint que a predecessoribus nostris Romani regni imperatoribus concessa fuerunt nobili familie de Trissino a qua originem suam habent, et preserlim strenuo et nobili viro Nicolao de Trissino qui quondam Vicenlini oppidi cum amplissima potestate dominorum Henrici et Conradi Romanorum imperatorum predecessorum nostrorum vicarius fuit, illa omnia de novo confirmamus et auctoritate nostra renovamus. Castra etiam omnia vallis que dicitur de Agno ditionis Vicentine, que sub jurisdictione fuerunt strenui quondam Meliorantie de Trissino, in perpetuum predicto Ugutioni et Zuffredo et suis descendentibus concedimus et donamus, presertim castrum Trissinum cum tota sylva adjacente, Quargnentam, Cornetum et Arcignanum que a majoribus suis constructa et edificata fuisse cum multis aliis ejusdem vallis de Agno notissima res est, obligantes predictos et successores suos ad solvendum in anno quolibet pro feudo imperiali camere nostre marcas viginti. Declaramus etiam predictos Ugutionem et Zuffredum cum suis descendentibus comites et scutum armorum familie sue aquila imperiali ornatum esse volumus; aulhoritatem etiam illis concedentes notarios creandi et illegitimos ad omnes et quascumque dignitates habilitandi. Insuper fidelem predictum Ugutionem de Trissino capitaneum volumus esse equilum omnium qui ad imperialis majestatis nostre custodiam designati sunt. Nulla igitur persona alta vel infima, ecclesiaslica vel secularis, huic nostre concessioni contravenire vel aliquid in contrarium atlemptare presumat sub pena mille marcharum. Ad hujus itaque concessionis nostre perpetuam memoriam et roboris firmitatem, presens privilegium per manus Tomaxii de Caldetio notarii et fidelis nostri scribi et bulla aurea typario nostro impressa jussimus communiri, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum apud Veronam, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, IV die mensis aprilis, indictione IX, domini nostri Federici, Dei gratia invictissimi Romanorum imperaloris semper augusti et regis Sicilie anno XXVI, Sicilie XXXVIII.

INDEX DOCUMENTORUM

QUAE IN HOC VOLUMINE EXHIBENTUR SIVE MEMORANTUR.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Fridericus II, Romanorum imperator, Jerusalem et Siciliae rex:

— Constitutiones regni Siciliae in quibus leges tam a suis praedecessoribus quam ab ipso antea publicatae concluduntur, in solemni consistorio suo promulgat Pag. 1-177

— Jauuensibus mandat ut nuncios cum potestate transmittant ad curiam, quam Ravennae celebrandam primo die novembris de consilio summi pontiiicis indixit. 266

— Ottoni comiti Gelriae omnia quae comes Gerardus pater ejus ab imperio tenuit, concedit et conflrmat, mandans ipsum personaliter per Trajectensem episcopum, recepto prius fidelitatis et hominii juramento, investiri. 268, 269

— Johanni marchioni Brandenburgensi et Oddoni fratri ejus, si Johannem praemori contigerit, marchiam Brandenburgensem cum ducatu Pomeraniae concedit et conflrmat. 270

• A Conrado abbate Sancti Johannis in Thurthal in sua praesentia constituto advocatiam ecclesiae ejusdem rccipit nunquam ab imperio alienandam. 272

— Ad preces Henrici abbatis de Tegernsee, statuit ut nulli abbatum hujus monasterii liceat bona ejus in ducatu Austriae quibusdam in dctrimentum monasterii collata, postquam ad demanium ejus redierint, ullo modo alienare. 274 - Abbatem et fratres ecclesiae Cisterciensis ordinis quae dicitur Buch supra Muldam, in sua protectione suscipit, eisdemque bona ab Henrico de Chorun quondam oblata confirmat. 275 ■ Monasterium de Ahusen cum omnibus possessionibus ejus sub speciali sua et imperii recipit protectione. 278

• Hermanno magistro hospitalis Theutonicorum et fratribus ejus terram quamdam incultam confert, de orto cpiscopi Acconensis usque ad terminos terrae Januensium et alio latere de via quae ducit ad Saphat usque ad fiuvium. 278-279

121

« ZurückWeiter »