Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

decembris imperator cum majori parte exercitus sui in Alemaniam properavit (a) propter ducem Austrie qui ei (6) rebellabat.

Apud

Augustam, 5 novembris

1231.

Henricus, Romanorum rex, ad supplicationem Theoderici Treis verensis archiepiscopi, monasterio de Hemmenrod ecclesiam Al

truppe confert cum omnibus pertinentiis ejus et jure patronatus.

(Cf. supra, p. 537. Privilegium ineditum nunc integrum damus ex exemplari

cujus nobis liberaliter copiam fecit Boehmerus. Adest in Chartular. Hemmenr. de ann. 1345, vol. III, fol. 50, ap. biblioth. Treverensem.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis imperpetuum. Quia desiderium nostrum est dilatare redditus ecclesiarum, pro ceteris tamen ecclesiam Hemminrod speciali amplectimur dilectione ob religiositatem ejusdem ecclesie personarum. Meminuerint igitur presentes et futuri, quod nos, ad petitionem dilecti principis nostri Th. Treverensis archiepiscopi, ecclesie Hymmerodensi contulimus ecclesiam Altruppe (1) cum omni jure libere tenendam et quiete possidendam, tam in pratis quam in silvis et in aquis, et ipsam ecclesiam cum jure patronatus ipsi ecclesie ex providentia consilii nostri duximus confirmandam. Ut autem hec nostra donatio rata permaneat, nec alicajus dolositate cavilletur, mandamus et precipimus sub interminatione gratie nostre, ut nullas sit qui huic nostre donationi audeat malitiose obviare. Quod qui fecerit, Omnipotentis indignationem et nostram se noverit incurrisse.

Datum apud Augustam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo primo, nonis novembris, indictione V.

(a) In codice preparavit.
(6) In codice eis.

(1) Scilicet Altripp, ad sinistram Rheni ripam inter Spiram et Mannheim.

Geilnhusen, 20 februarii

1232.

Henricus, Romanorum rex, universis civibus de Gelnhausen Gel Apuden. promittit quod nunquam ab aliquo eorum exiget ut sibi accedat 20 feszari i vel excipiat sumptus quos faceret ibidem, sed quod ejusdem loci scultetus hoc idem facere debeat.

(Cf. supra, p. 562. Privilegium ineditum nunc integrum damus ex exemplari

cujus nobis liberaliter copiam fecit Boehmerus. Adest in regesto civitatis Geln-
hausen sub seculo XIV exarato.)

Heinricus, Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, quibus presens litera fuerit ostensa, graciam suam et omne bonum. Cum nos ratas esse volumus gracias et libertates quas fecerimus benigno animo fidelibus nostris, significamus universitati vestre, et tenore presentium profitemur, quod nos promisimus fidelibus nostris civibus universis de Geilenhusen, quod nunquam angariemus vel compellamus maliciose aliquem ipsorum, ut nobis accedat vel excipiat sumptus quos faceremus ibidem; sed volumus ut quisque nostrorum scultetorum in ipsa civitate constitutus nobis accedat et excipiat sumptus nostros; et nolumus ut ipsi postmodum de ipsis sumptibus et expensis solvant, quemadmodum duximus ipsis injungendum. Mandantes per gratiam nostram firmiter precipimus, ut nullus sit qui veniat contra premissam graciam et libertatem ipsis a nostra serenitate provisam et indultam, quia minime nobis conferet quod novas consuetudines crearemus (a) in ipsa civitate, cum nobis sit per omnia fidelis et devota; unde censemus quod talia nobis conferant servitia , qualia a reliquis civitatibus nostris nobis ministrantur. Qui ergo contra premissum venerit, gravem nostram offensam se noverit incurrisse.

Datum apud Geylnbusen, anno dominice incarnationis millesimo CC° tricesimo secundo, X calendas marcii, indictione V.

(a) In regesto caremus sive curemus, male.

Apud Augustam, 10 aprilis 1232.

Henricus, Romanorum rex, Gregorio papae scribit se sponAugustam in tanee juravisse quod quidquid et quoties imperator pater suus

ore vel litteris mandaverit faciendum, id voluntarie et bona fide complebit, ita ut si contra venerit, praeter poenam perjurii, ipsum excommunicatum ipso facto denuntiare papae liceat.

(Cf. supra, p. 565, ubi documentum quod deperditum putabamus, fuisse datum

paulo post, scilicet apud Sibidatum in Foro Julii, sat probabili conjectura monuimus. Nunc vero illud tanti pretii instrumentum integerrimum exhibere possumus, cujus nobis summa humanitate sua copiam fecit Boehmerus. Qui quidem hanc epistolam invenit ap. PLATINA, Liber privileg. Eccles. Roman., t. I, fol. 16, MSS. in fol. membr. sec. XVI ineunt., in archivo Vaticano. Breviter quoque extract. in litteris Gregorii papae, ap. WURDTWEIN, Nov. subsid.

diplomat., t. I, p. 57.) Sanctissimo in Christo patri et domino Gregorio, Dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifici, Henricus, eadem gratia Romanorum rex et semper augustus, salutem et reverentiam filialem. Notum sit palernitati vestre quod nos diligentius attendentes paternam erga nos divi augusti patris nostri domini Friderici Romanorum imperatoris, Hierusalem et Sicilie regis illustris, benivolentiam et favorem, ut in nobis ei bene complaceat, et principes et fideles imperii nostra unanimitate letentur, et omnis materies tergiversationis nequitie de medio penitus auferatur, motu proprio et spontanea voluntate juravimus quod quicquid et quotiens idem felix et inclytus pater noster nobiscum disponet, aut ore suo vel litteris suis mandaverit faciendum, voluntarie et bona fide conplebimus, nec erimus in dicto, facto, consilio seu consensu, vel litteris publicis vel occultis aliquid procurabimus aut quicquam faciemus, quod ad incommodum et damnum persone seu terre, honoris et dignitatis seu detrimentum eidem patri nostro cedat. Si quis autem vel si que verbis vel factis privatis vel manifestis aliquid suggesserit vel persuaserit, quod sit contra eundem patrem nostrum : statim per litteras vel per nuntium eidem domino nostro patri studebimus suggerentium intimare personas, et nullatenus verba illa vel facta patiemur contra eum habere processum. Ad majorem quoque cautelam , ut preter jurisjurandi penam, que triumphantis Ecclesie judicio irrogatur, si contra veniremus censure subjaceamus Ecclesie militantis, super hoc nos mandato et jurisditioni sancte Romane Ecclesie de expressa et gratuita voluntate nostra subicimus. Ita videlicet, ut nobis contravenientibus in aliquo vel in totum , liceat vobis et successoribus vestris ad requisitionem dicti patris nostri, nulla admonitione premissa vel strepitu judicii observato, ratione perjurii excommunicatos nos denuntiare, et sic pro excommunicatos habere, quousque proinde Deo et predicto domino patri nostro satisfaciamus ad plenum, ac si contra nos sollemnis excommunicationis sententia lata foret. Ad cujus rei memoriam , presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Datum apud Augustam, anno dominice incarnationis M.CC.XXX.II, quarto idus aprilis, indictione quinta (1).

[ocr errors]

.

Aond Franchenfurt,

Henricus, Romanorum rex, confirmat donationem a praeposito Apud Aquensi canonicis Aquensibus factam ; scilicet ut pro hospitali- l'augusti. tatis incommodis quinque de centum marcis de oblationibus ecclesiae percipiant.

(Cf. supra, p. 577. Privilegium ineditum nunc integrum damus ex exemplari

cujus nobis liberaliter copiam fecit Boehmerus. Adest originale cum sigillo in
archivo Düsseldorfensi.)

| nu

is ex e

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, quibus presens scriptum exhibitum fuerit, graciam suam et

(1) Legitur autem in libro Platinae : « Ann. dom. incarn. MCCXXXIII, quarto id. april.; indictione secunda. » Quas notas evidenter mendosas correximus, dum neque ad ann. 1233 neque multo minus ad 1229 cui secunda respondet indictio, documentum referri possit. IV. Pars 2.

120

omne bonum. Ad noticiam universorum cupimus pervenire, quod cum dilectus consanguineus et capellanus noster, prepositus Aquensis, concanonicis suis pro multiplicibus laboris (sic) et expensis et aliis incomodis, que sustinere dinoscuntur propter peregrinos de diversis mundi partibus venientibus, de oblationibus ecclesie Aquensis concesserit sub hac forma, ut semper de centum marcis quinque marcas percipiant; ceterum si in majori vel in minori summa proveniat sicut de centum quinque, ita proporcionaliter percipere debent de habitis, et tantum presentes canonici sollempne (sic) festivitati Dedicationis ecclesie prenotate et de oblacionibus ejusdem festivitatis percipere debent; ad instanciam et peticionem memoratorum capellanorum nostrorum prenominatam concessionem duximus confirmandam. Et ad majorem certitudinem presens scriptum sigillo nostre celsitudinis communitum ipsis precipimus exhiberi; prenotata vero duximus confirmanda illis qui intersunt horis sepefate festivitatis.

Datum apud Franchenfurt, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, kalendis augusti, indictione quinta.

Apud Frankenfort, 8 augusti 1232.

Henricus, Romanorum rex, Wormatiensibus civibus mandat se inter eos et episcopum eorum concordiam fecisse, hoc pacto ut consilium et confraternitates dimittant, mandatque ut archiepiscopo Maguntino, marchioni Badensi, Gerlaco de Budingen et dapifero de Walpurg quos in proximo ad eos mittet , credant et intendant.

(Inedit. ex exemplari in archivo civit. Wormatiae , unde transcripsit vir doctus

Arnold, luculenti hujus auctor operis cui titulus : Verfassungs-Geschichte der

Deutschen Freistädte. Cum hoc documento cujus Arnoldus Boehmero et · Boehmerus ipse nobis copiam fecit, cf. quid supra notavimus, p. 581, not. 1.)

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus

« ZurückWeiter »