Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Apud Augustam,

10 aprilis 1232.

Henricus, Romanorum rex, Gregorio papae scribit se spontanee juravisse quod quidquid et quoties imperator pater suus ore vel litteris mandaverit faciendum, id voluntarie et bona fide complebit, ita ut si contra venerit, praeter poenam perjurii, ipsum excommunicatum ipso facto denuntiare papae liceat.

(Cf. supra, p. 565, ubi documentum quod deperditum putabamus, fuisse datum paulo post, scilicet apud Sibidatum in Foro Julii, sat probabili conjectura monuimus. Nunc vero illud tanti pretii instrumentum integerrimum exhibere possumus, cujus nobis summa humanitate sua copiam fecit Boehmerus. Qui quidem hanc epistolam invenit ap. PLATINA, Liber privileg. Eccles. Roman., t. I, fol. 16, MSS. in fol. membr. sec. XVI ineunt., in archivo Vaticano. Breviter quoque extract. in litteris Gregorii papae, ap. WURDTWEIN, Nov. subsid. diplomat., t. I, p. 57.)

Sanctissimo in Christo patri et domino Gregorio, Dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifici, Henricus, eadem gratia Romanorum rex et semper augustus, salutem et reverentiam filialem. Notum sit paternitati vestre quod nos diligentius attendentes paternam erga nos divi augusti patris nostri domini Friderici Romanorum imperatoris, Hierusalem et Sicilie regis illustris, benivolentiam et favorem, ut in nobis ei bene complaceat, et principes et fideles imperii nostra unanimitate letentur, et omnis materies tergiversationis nequitie de medio penitus auferatur, motu proprio et spontanea voluntate juravimus quod quicquid et quotiens idem felix et inclytus pater noster nobiscum disponet, aut ore suo vel litteris suis mandaverit faciendum, voluntarie et bona fide conplebimus, nec erimus in dicto, facto, consilio seu consensu, vel litteris publicis vel occultis aliquid procurabimus aut quicquam faciemus, quod ad incommodum et damnum persone seu terre, honoris et dignitatis seu detrimentum eidem patri nostro cedat. Si quis autem vel si que verbis vel factis privatis vel manifestis aliquid suggesserit vel persuaserit, quod sit contra eundem patrem nostrum: statim per litteras vel

per nuntium eidem domino nostro patri studebimus suggerentium intimare personas, et nullatenus verba illa vel facta patiemur contra eum habere processum. Ad majorem quoque cautelam, ut preter jurisjurandi penam, que triumphantis Ecclesie judicio irrogatur, si contra veniremus censure subjaceamus Ecclesie militantis, super hoc nos mandato et jurisditioni sancte Romane Ecclesie de expressa et gratuita voluntate nostra subicimus. Ita videlicet, ut nobis contravenientibus in aliquo vel in totum, liceat vobis et successoribus vestris ad requisitionem dicti patris nostri, nulla admonitione premissa vel strepitu judicii observato, ratione perjurii excommunicatos nos denuntiare, et sic pro excommunicatos habere, quousque proinde Deo et predicto domino patri nostro satisfaciamus ad plenum, ac si contra nos sollemnis excommunicationis sententia lata foret. Ad cujus rei memoriam, presens scriptum fieri et bulla aurea typario nostre majestatis impressa jussimus communiri.

Datum apud Augustam, anno dominice incarnationis M.CC.XXX.II, quarto idus aprilis, indictione quinta (1).

Aoud Franchenfurt,

Henricus, Romanorum rex, confirmat donationem a praeposito Aquensi canonicis Aquensibus factam; scilicet ut pro hospitali- augusti. tatis incommodis quinque de centum marcis de oblationibus ecclesiae percipiant.

(Cf. supra, p. 577. Privilegium ineditum nunc integrum damus ex exemplari cujus nobis liberaliter copiam fecit Boehmerus. Adest originale cum sigillo in archivo Düsseldorfensi.)

H., Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, quibus presens scriptum exhibitum fuerit, graciam suam et

(1) Legitur autem in libro Platinae : « Ann. dom. incarn. MCCXXXIII, quarto id. april., indictione secunda. » Quas notas evidenter mendosas correximus, dum neque ad ann. 1233 neque multo minus ad 1229 cui secunda respondet indictio, documentum referri possit.

IV. Pars 2.

120

omne bonum. Ad noticiam universorum cupimus pervenire, quod cum dilectus consanguineus et capellanus noster, prepositus Aquensis, concanonicis suis pro multiplicibus laboris (sic) et expensis et aliis incomodis, que sustinere dinoscuntur propter peregrinos de diversis mundi partibus venientibus, de oblationibus ecclesie Aquensis concesserit sub hac forma, ut semper de centum marcis quinque marcas percipiant; ceterum si in majori vel in minori summa proveniat sicut de centum quinque, ita proporcionaliter percipere debent de habitis, et tantum presentes canonici sollempne (sic) festivitati Dedicationis ecclesie prenotate et de oblacionibus ejusdem festivitatis percipere debent; ad instanciam et peticionem memoratorum capellanorum nostrorum prenominatam concessionem duximus confirmandam. Et ad majorem certitudinem presens scriptum sigillo nostre celsitudinis communitum ipsis precipimus exhiberi; prenotata vero duximus confirmanda illis qui intersunt horis sepefate festivitatis.

Datum apud Franchenfurt, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo, kalendis augusti, indictione quinta.

Apud Frankenfort,

8 augusti 1232.

Henricus, Romanorum rex, Wormatiensibus civibus mandat se inter eos et episcopum eorum concordiam fecisse, hoc pacto ut consilium et confraternitates dimittant, mandatque ut archiepiscopo Maguntino, marchioni Badensi, Gerlaco de Budingen et dapifero de Walpurg quos in proximo ad eos mittet, credant et intendant.

(Inedit. ex exemplari in archivo civit. Wormatiae, unde transcripsit vir doctus
Arnold, luculenti hujus auctor operis cui titulus: Verfassungs-Geschichte der
Deutschen Freistädte. Cum hoc documento cujus Arnoldus Boehmero et
Boehmerus ipse nobis copiam fecit, cf. quid supra notavimus, p. 581, not. 1.)

"

Heinricus, Dei gratia Romanorum rex et semper augustus, fidelibus

suis universis civibus Wormaciensibus gratiam suam et omne bonum. Significandum duximus [vobis] quod nos inter episcopum vestrum et vos concordiam fecimus et reconciliavimus vos ad plenum, volentes ut consilium vestrum et confraternitates vestras dimittatis super consilium nostrum et juretis banni justiciam super nos et consilium nostrum. Decrevimus itaque in instanti festo Decollationis sancti Johannis Baptiste (1) dilectos familiares nostros venerabilem Maguntinum archiepiscopum, marchionem de Baden, Gerlacum de Butingen et dapiferum de Walpurc ad vos a latere nostro transmittere, quod inter vos auctoritate nostra et imperii statuant et componant ad honorem nostrum et imperii; mandantes vobis et firmissime precipientes quatenus dictis familiaribus nostris credatis in hiis que vobis dixerint et preceperint facienda. Datum apud Frankenfort, VI idus augusti, indictione V.

Notitia documentorum de quibus non sat bene constat.

1232. In questi tempi l'imperadore Federico secondo diede in feudo la quarta parte d'Alice, terra nel Monferato, a Bonifazio Guasco [civi Alexandrino]; il quale poscia e i suoi discendenti, acciocche si conossero differenti dagli altri di quella famiglia, furono chiamati Guaschi d'Alice. GHILINI, Annal. d'Alessandr., p. 33.

Frédéric II accorde à Pons d'Astoaud, en 1232, un droit de péage sur les terres que lui avait données le comte de Toulouse. PITHON-CURT, Hist. de la nobl. du comté Venaissin, t. I, p. 98.

1232. Confirmation impériale en faveur de l'évêque de Gap. Note envoyée par M. Gautier, bibliothécaire de la ville de Gap. (Le privilége paraît perdu.)

(1) Scilicet 29 augusti.

1234. Fridericus II jus succedendi masculis gentis dictae della Marra, exclusis feminis, usque ad decimum gradum concedit, « ne antiquitas status sive statuum ipsorum per mulierum successionem diminueretur. » Quod privilegium rex Robertus et Johanna Ia confirmaverunt. L'originale di questi stanno nel processo tra Giov. Domenico della Marra et il principe di Stigliano sopra il contado d'Altano, et in summaria nella banca di Florio o del suo successore. MAZELLA, Famigl. nobili, p. 635. Valde dubium.

1235. Imperator hospitali Sanctae Mariae Theutonicorum quasdam ecclesias ab imperio dotatas in vicinia Magdeburgi positas concedit. Cf. VOIGT, Gesch. von Preussen, t. II, p. 269.

Privilegium Friderici II de anno Domini MCCXXXVI pro communitate Brenzoni (Porto Brenzoni ad lacum Gardae), per quod aliud privilegium Friderici I confirmatur. Memoratur in privilegio Caroli quinti de anno 1543. MEILLER, Notizenblatt, ann. 1853, n° 7, p. 102.

Neapoli, 24 augusti

1232.

DOCUMENTA SPURIA.

Fridericus, Romanorum imperator, Guglielmo de Burgio pro suis et suorum antecessorum devotis servitiis, castrum Calatajeronense et totam vallem Neti ipsius vita durante gubernandam committit.

(Edid. SEB. PAULI, Cod. diplomat. del sacro ord. di Malta, t. I, p. 82, ex exemplari quod sibi a Fr. Giuseppe de' Nobili transmissum fuisse dicit. Cf. Opuscoli degl. aut. Sicil., t. VII, p. 99. Inspecto tamen privilegio, falsum, imo falsissimum esse ex uno oculorum ictu nemo non fatebitur.)

Fridericus, imperator Romanorum, rex utriusque Siciliae et dux Sueviae, tibi dilecto et fideli militi nostro Guglielmo de Burgio de terra

« ZurückWeiter »