Abbildungen der Seite
PDF

datum nostrum nulla interposita condicione venire (a). Ceterum una [cum] omnibus principibus nostris sollempnem et generalem curiam in festo Assumptionis beate Virginis Marie apud Magunciam indiximus cellebrandam, in qua disponetur de tranquillo statu tocius imperii nostri et omnium nostrorum fidelium, et super injuriis et offensionibus que hactenus imperio sunt illate, quas excellentia nostra et omnes imperii principes dissimulare ulterius non debemus, quin ad persequendum et ad

refrenandum jus imperii de cetero potenter et unanimiter intendamus. • Ut ergo zelus fidei vestre super hoc et principum intentiones (b) conveniant, sollenpnes nuncios vestros (c) et ceterorum nostrorum fidelium in cadem curia prefixo termino et loco volumus interesse. Mandantes universitati vestre quatenus honestos et providos nuntios destinetis qui veniant, omnium vestrorum et aliorum nostrorum fidelium comilum, marchionum et vassallorum sub districtu et societate vestra viventium qui venire non poterint, volunlate et devotione plenius informati. Quorum litteras patentes habeant et sigillis pendentibus eorumdem quod omnes vos paratos et promptos in personis et rebus ad honorem nostrum et imperii promovendum et reddente grandia (sic) jura nostra in partibus Lombardie et ad confundendum totis viribus omnes et singulos ipsarum partium qui nobis et imperio adversantur; ita quod in generali curia proponant et animent principes et totam curiam et contra infideles imperii et ad promunitionem omnimodam status nostri et vestri. Licet etiam ad hoc voluntas omnium sit firmata, sicut patebit in eadem curia per effectum, mullum erit utilis et accepta vestrorum (d) presentia nunciorum. Datum, etc.

(o) In codice veniret.

(b) In codice intentionem.

(c) In codice nostros.

(d) In codice nostrorum.

dSbri Fragmentum de prima Friderici secundi, Romanorum impe1236 ratoris, in Lombardos expeditione.

(Inedit. ex codice Harleiano Musaei Britann., n° 3678, fol. 21 recto-verso. Cojns fragmenti copiam nobis liberaliter fecit vir egregius Panizzi, bibliothecae Londinensis primarius custos.)

MCCXXXVI. In proximo mense augusti, imperator Fredericus cum magno Theutonicorum exercitu Veronam accessit, et inde (a) semotas venit cum Yzolino de Romano et Veronensibus (6) ad flumen Mencii et castrametatus est. Cum enim vellet Cremonam accedere, Mantuani rebellabant. Brixienses autem cum Mediolanensibus, militibus quoque Bononie, Ferarie, Mantue, Laude, Vercellarum, Cumarum, Novarie, Alexandrie, et aliis cum carociis apud Montemclarum fixis temptoriis resistebant. Interea Cremonenses et Parmenses cum Reginis et Mutinensibus in partibus de Ysollela super flumine Olii albergati residebant, qui die XI mensis septembris proximi reliclis carris pro majori parte sumptis armis tam populares quam milites ascherati per terras Brixiensium ilerantes ad flumen Gesii pervenerunt, non distantes ab exercitu Brixie et Mediolani ultra duo miliaria, tota nocte armati et ascherati imperatorem expectantes. Intelligens imperator Cremonenses et Parmenses ei obviare, summo mane tubarum sonitu castra movere jubet. Ascendens in equo, elevata (c) voce coram principibus conquestus fuit dicens : « Quum peregrini et viatores ambulant ubique, ego autem non sum ausus agredi per terras imperii. » Deinde statim assumpta aquila manu propria, cum principibus cepit flumen Mencii transire et omnis exercitus cum eo, et equitando ad exercitum Cremonensem pervenit. Altera die imperator

(a) In codice inter.
(6) In codice Veronam.
(c) In codice elevato.

semotus cum exercitu suo et Cremonensibus et Parmensibus et aliis apud Godium (a) et Voltam Mantuanam trans Mantue (sic) castrametatus per duos dies devastavit. Et inde cum exercitu apud Marchariam castrum Mantue pervenit, et habito ipso castro apud Mosium castrum Brixie in quo pedites Mediolani aderant properavit. Qui pedites nocte proxima (b) de castello absentantes illud imperatori relinquerunt (sic). Et inde per episcopatum Mantue usque ad civitatem devastavit moram ibi faciens per XV dies. Et impositis custodiis in ipsis castellis per pontem de Marcharia transiens venit Cremonam. Cum enim vellet Papiam (c) proficisci, Mediolanenses cum carocio, Laudenses, Vercellenses, Novarienses, Cumani (d), Alexandrienses et alii (e) apud Laudam Vegiam fixis temptoriis resistebant. Propterea Paduani, Vicentini, Tervexani, comes Sancti Bonifacii, marchio de Est cum Veneticis, illis de Feltro et Citadella et aliis, castrum Bipalte Verone obsedebant (sic). Unde imperator volens juvamina prestare Yzolino, mense novembris proximi quadam die circa vesperas motus a Cremona cum exercitu Veronam properavit et cum Yzolino juxta exercitum inimicorum sua castra posuit. Intelligentes Paduani et ceteri imperatorem advenisse, statim motis eorum temptoriis ad propria ceperunt remeare. Dum autem sic recederent, Yzolinus cogitavit civitatem Vicentii capere posse. Festinanter cum suis militibus equitans civitatem Vicentii intravit, postquam (f) concives ad ipsam accederent civitatem, [et] ignem magnum in ipsam civitatem apposuit. Cognoscentes vero Vicentini a longe eorum civitatem captam fore, terrore magno perterriti ad alias partes diverterunt. Eodem mense novembris, Salienguerra cum Ferrariensibus paruit mandatis imperatoris. Similiter Ghecius de Camino cum aliis de Camino eorum castra imperatori dederunt, episcopatum Trivixii usque ad civitatem devastantes. In proximo mense

(a) In codice Gudim.

(b) In codice proximo.

(c) In codice Papia.

(d) In codice Cumanis.

(e) In codice aliit.

(f) Sic. Bectius tamen antequam.

decembris imperator cum majori parte exercitus sui in Alemaniam properavit (a) propter ducem Austrie qui ei (6) rebellabat.

gu»um. Ilenricus, Romanorum rex, ad supplicationem Theoderici Treia3?.bri* verensis archiepiscopi, monaslerio de Hemmenrod ecclesiam Altruppe confert cum omnibus pertinentiis ejus et jure patronatus.

(Cf. supra, p. 537. Privilegium ineditum nunc integrum damus ex exemplari cujus nobis liberaliter copiam fecit Boehmerus. Adest in Chartular. Hemmenr. de ann. 1345, vol. III, fol. 50, ap. biblioth. Treverensem.)

Heinricus septimus, divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus, universis imperpetuum. Quia desiderium nostrum est dilatare redditus ecclesiarum, pre ceteris tamen ecclesiam Hemminrod speciali amplectimur dilectione ob religiositatem ejusdem ecclesie personarum. Meminuerint igitur presentes et futuri, quod nos, ad petitionem dilecli principis nostri Th. Treverensis archiepiscopi, ecclesie Hymmerodensi contulimus ecclesiam Allruppe (1) cum omni jure libere tenendam et quiete possidendam, tam in pratis quam in silvis et in aquis, et ipsam ecclesiam cum jure palronatus ipsi ecclesie ex providentia consilii nostri duximus confirmandam. Ut autem hec nostra donatio rata permaneat, nec alicojus dolositate cavilletur, mandamus et precipimus sub interminatione gratie nostre, ut nullus sit qui huic nostre donationi audeat malitiose obviare. Quod qui fecerit, Omnipotentis indignationem et nostram se noverit incurrisse.

Datum apud Augustam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo primo, nonis novembris, indictione V.

(o) In codice preparavit.
(b) In codice eis.

(I) Scilicet Altripp, ad sinistram Rheni ripam intcr Spiram et Mannheim.

Henricus, Romanorum rex, universis civibus de Gelnhausen gjjj* promittit quod nunquam ab aliquo eorum exiget ut sibi accedat 20 fm vel excipiat sumptus quos faceret ibidem, sed quod ejusdem loci scultetus hoc idem facere debeat.

(Cf. supra, p. 562. Privilegium ineditum nunc integrum damus ex exemplari
cujus nobis Iiberaliter copiam fecit Boehmerus. Adest in regesto civitalis Geln-
hausen sub seculo XIV exarato.)

Heinricus, Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, quibus presens litera fuerit ostensa, graciam suam et omne bonum. Cum nos ratas esse volumus gracias et Hbertates quas fecerimus benigno animo fidelibus nostris, significamus universitati vestre, et tenore presentium profitemur, quod nos promisimus fidelibus nostris civibus universis deGeilenhusen, quod nunquam angariemus vel compellamus maliciose aliquem ipsorum, ut nobis accedat vel excipiat sumptus quos faceremus ibidem; sed volumus ut quisque nostrorum scultelorum in ipsa civitate constitutus nobis accedat et excipiat sumptus nostros; ct nolumus ut ipsi postmodum de ipsis sumptibus et expensis solvant, quemadmodum duximus ipsis injungendum. Mandantes per gratiam nostram firmiter precipimus, ut nullus sit qui veniat contra premissam graciam et libertatem ipsis a nostra serenitale provisam et indultam, quia minime nobis conferet quod novas consuetudines crearemus (a) in ipsa civitate, cum nobis sit per omnia fidelis et devota; unde censemus quod talia nobis conferant servitia, qualia a reliquis civitatibus nostris nobis ministrantur. Qui ergo contra premissum venerit, gravem nostram offensam se noverit incurrisse.

Datum apud Geylnbusen, anno dominice incarnationis millesimo CC° tricesimo secundo, X calendas marcii, indictione V.

(a) In regesto caremus sive curemus, male.

[graphic]
« ZurückWeiter »