Abbildungen der Seite
PDF

et Jacobas Tranensis (a) archiepiscopi, Richerias Melfiensis, Petras Raveluensis episcopi, frater Hermannos magister hospitalis Sancte Marie Thentonicorum in Jherusalem, comes Thomas de Acerris (6), Manfridus marchio Lantza (c), Rickhardus camerarius, Renesmulus (d), et alii quamplures.

Signum domini Frederici secundi, invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo CG° tricesimo secundo, mense septembris, sexte indictionis, imperanle domino nostro Friderico, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus duodecimo, regni Jerusalem septimo, regni vero Sicilie tricesimo quinto, feliciter. Amen.

Datum apud Melfiam, anno, mense et indictione prescriptis.

l»"bii Altera forma privilegii a Friderico Romanorum imperatore mo^ nasterio Sanctae Marinae de Stella concessi.

(Memorat. ap. Pansa, Stor. d'Amalfi, t. II, p. 139, ex Notam. instrwn. inArch. capit. arch. Amalf., n° 346.)

« 1232. Imperator Federicus concedit abbati et conventui Sanctae Marinae de Stella confirmationem omnium immunitatum , videlicet pedagii, passagii, plateatici, dohanatici, herbatici, glannatici, nec non confirmatio[nem] plancae apud Majorum'eis concessae, non obstante quod Amalfitana ecclesia vel alia quaevis persona habeat in dicta terra Majori plancas suas, et ab omnibus collectis libera maneat et exempta. »

(a) In impresso Tramensis.

(b) Ibidem de Aceir.

(c) Ibidem marchio, Lant.

(d) Verisimiliter Bindesmulus. Cf. supra, t. III, p. 232, et passim.

Gregorius papa pacem inter Fridericum, Romanorum imperatorem, et barones regni Hierosolymitani initam confirmat.

(Memorat. in Indice epistol. Gregor. IX, collect. Laporte du Theil, ap. Biblioth. iraper. Paris,, ann. VIII, n° 2.)

Datum Laterani, XI kalendas aprilis, pontificatus anno octavo.

Gregorius papa nobilem virum Johannem de Ibelino arguit quod Fridericum, Romanorum imperatorem, gravissime offen- 7 derit; monens ut eidem per nuntios satisfactionem debitam offerat vel se ordinationi Ecclesiae Romanae committat.

(Cf. supra, p. 481. Nunc epistolam integram damus ex Mas Lateie, Hittoire de Vile de Chypre sous les princes de la maison de Lttsignan, t. III, p. 640, ex regest. Gregor. IX, ann. VIII, epist. 184, in archivo Vaticano.)

Gregorius episcopus, servus servorum Dei, nobili viro Johanni de Bellino spiritum consilii sanioris. Ad aures noslras noveris pervenisse quod tu iniqua suggestione seductus, carissimum in Christo filium nostrum Fridericum illustrem, Romanorum imperatorem semper augustum, Jerusalem et Sicilie regem, gravissime offendisti, celsitudini imperiali non deferens nec precavens tibi ipsi ut hujusmodi difficultatis articulum evitasses. Quia vero congrua est adhibenda vulneri medicina, nobilitatem tuam monemus et horlamur attente et tibi consulimus bona fide quatinus cum consultius esse noscatur ut sibi per se absque coactionis violentia satisfiat, per idoneos nuntios quos ei transmittere non postponas satisfactionem eidem ultroneus offeras de dampnis et injuriis irrogatis. Nos enim de securitate tua et tuorum et te restituendo in gratiam suam

curabimus, proot opportonam faerit, paterna sollicitudine prToder*.
Quod si aliqua dubitatio a consilio nostro te forte retraxerit, saltem sposfr-
taneus le nostre ordinationi committens, offeras satisfacere imperasar^
predicto sicut Ecclesia Romana duxerit disponendum. Alioquin, cum »ar
possimus nec etiam debeamus ipsi deesse in justitia in qua sumus aSas
debitores, exercere in te rigorem justitie juxta commissum a Deo tiorus
officium compellemur, et tu duritie tue poteris discrimina que iado txfci
evenerint imputare.
Datum apud Arronem, Yll idus augusti, anno octavo.

*h Finis encyclicae qua Fridericus, Romanorum imperator, ad ^iz»"" principes imperii scribit de excessibus Henrici Romanorum regis filii sui.

(Cf. p. 524, ubi documenturo, ut melius potuimus, variis codicibus collatis edidimus. Nonc vero a Boehmero moniti qui codicem alium sub manibus habuat, finem et notas chronologicas hujus epistolae ex exemplari archiepiseopo Tre— verensi directo, inserimus. Variantes simul et aptiores lectiones inter cornqmda sedulns lector reqnirat.)

Fredericus, Dei gratia, etc. Ecce facimus universale verbum, etc., u$que ad fidei tue titulus extollatur. Preterea sollicitamus et hortamur attente circumspectionem tuam quatenus juxla tenorem aliarum litterarum te prepares, nobis in proximo venientibus ad partes Fori Jolii occursurus, de felici adventu noslro nullatenus dubitando.

Datum apud Barolum, XXVIII januarii, VIII indictione.

Foggi», Fridericus, Romanorum imperator, Gregorio papae scribit se 12351 semper ad defensionem Ecclesiae paratum esse, hortaturque ne pacem minus commodam propler suam absentiam concludat.

(Cf. supra, p. 535. Initium et caudam hujus epistolae, quum apud Raynaldum desint, nunc ex collectione Laporte du Theil ad ornamentum documenti addimus.)

Reverentissimo in Christo patri domino Gregorio, Dei gratia summo pontifici, Fredericus eadem gratia Romanorum imperator, etc, salutem et reverentiam filialem. Intelleximus per Aposlolicas lilteras nobis nuper transmissas et quas honorificentia recepimus consueta, qualiter pax tractetur inter Ecclesiam et Romanos. Nos autem licet materiam non habuimus Romanorum dissidium prosequendi, ob honorem tamen Romane Ecclesie matris nostre, ad vestra et fratrum vestrorum monita inducti fuimus et votis ardentibus incitati graviter offendere qui vos et Ecclesiam offendebant. Et licet multa, etc, usque ad Ecclesiam indefensam, sicut magister domus Theutonicorum fidelis noster, qui proximo festo Pasche ad presentiam vestram a nobis missus accedet, super his et aliis in conspectu vestro nostrum propositum plenarie reserabit. Cujus verbis indubitatam fidem poteritis adhibere.

Datum Fogie, ut supra.

Frklericus, Romanorum imperator, fidelibus suis in partibus Lombardiae constitutis nuntiat quomodo omnia sibi in Alemannia prospere cedunt, filio suo nulla interposita conditione ad mandatum suum redeunte. Cum autem solemnem curiam apud Maguntiam indixerit, illos monet ut ad curiam eamdem providos et honestos nuntios mittere procurent.

(Inedit. ex codice Musaei Britann. Harleiano 3678, fol. 18 verso, 19 recto; unde documenti exemplar vir egregius M. Amari, nuper ab Anglia reversus, ad nos detulit. In codice vero ad mensem junium haec epistola maximi momenti exaratur, notatione tamen anni 1236 per oscitantiam superinducta.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator, Jerusalem et Sicilie

IV. P*n 2. 119

rex, et cetera. Cum de felici processu nostro devota sitis afifectione solicili et ad eorum que circa nos aguntur noticiam aspiretis, universitati vestre presentibus intimamus (a), occurrentibus nobis undique principibus nostris qui erant in regione Utini (b), tam ipsis quam magnatibus et populis civitatis presenciam nostram recipientibus summo voto; et cum mandatum nostrum per litteras nostras et nuncios emanasset ad multos ut abjurantes omni juramento si quid alicui fecerant, nobis et imperio specialiter fidelitatis juramenta prestarent, tam illi qui jussi fuerant quam ceteri ad quos eventus nostri fama pervenit, zelo fidelilatis accensi, abjuratis quibuslibet juramentis, statuta persona pro parte nostra in receptione (c) juramentorum, nobis et imperio sollenpniter juraverunt. Sed ubi pervenimus Ratisponiam, conveniente ibidem nobiscum egregia principum comitiva, nobilibus et ministerialibus (d) multis ex diversis Alemanie partibus et de ducatu nostro Suevie concurrentibus ad noslram presenciam, de tranquillilate circumjacentis (e) provincie plene tractavimus, recipientes ibi nuncios de prospero statu future consortis nostre, sororis illustris regis Anglorum, que post accessum suum in Alemaniam quocumque transivit omni honorificentia principum, nobilium [et] populorum devocione magnifice duximus procedendum (sic), prout tanti federis exigit magnitudo. Preterea quia rex filius noster, recedenlibus omnibus ab eo post adventum nostrum quos invitos ad se traxerat, de singulis dubitando, incertus utrum ad pedes nostros accederet utrum quod oporteret eum in aliquo castro recipi, cum de (sic) quasi de gratia nostra defldens se cum suis in castro Trevelli receptare proponeret, tandem ad cor reversus nuncios suos venientibus nobis apud Nuoremberc (f) destinavit, per quos devocionem suam plene nobis exponens et indulgentiam postulans obtulit se paratum ad nos juxta man

(a) Sub hoc loco quaedam deesse videntur.

(b) In codice vicini, male.

(c) In codice recipiant, pessirae.

(d) In codice ministrantibus.

(e) In codice circunducenlis.

(f) In codice Rouretnbert.

« ZurückWeiter »