Abbildungen der Seite
PDF

Fragmentum de colloquio a rectoribus societatis Lombardiae apud Bononiam celebrato, de adventu legatorum et de inopinato imperatoris a Ravenna discessu.

(Inedit. ex codice Biblioth. imper. Paris., anc. fonds latin, n° 4931, foi. 103, recto-verso.)

MCCXXXI, indictione IIII, de mense octubris, societatis Lonbardie rectores in Bononie civitate statuerunt colloquium. Dum autem in ea civitate ipsi rectores convenissent per legatos eorum viros nobiles et prudenles, potestatibus et rectoribus uniuscujusque civitatis societatis ejusdem in mandatis dederunt ut ad illud festinanter deberent accedere colloquium. Cumque in ipsa civitate essent coadunati, de commodo et honore ac utilitate societatis predicte ad invicem tractantes et super negotiis Lonbardie diligenter instantes, omnes unanimiter leto animo et fide pura concorditer statuentes (sic) ipsam confirmandi et reformandi societatem. Quo facto et ita ordinato, die dominico VII kalendas novembris (26 octobris), in plena contione in eadem civitate decenter et magnifice collecta, eamdem juramento reformaverunt et confirmaverunt civitatem (leg. societatem). Inter se vicissim pollicentes et sacramento firmantes succursum pariter et auxilium militum, peditum et balestariorum unicuique civitati societatis ipsius et maxime Bononie et Faentie esse daturos contra omnes homines et personas eos offendere et in terram eorum violenter intrare volentes. In presentia horum similiter proponentes distributionem et designationem tria milium equitum et decem milia peditum et mille quingentorum balestariorum pro unaquaque civitate societatis, prout unicuique competit facere, qui semper sint et esse debeant intenti et parati equis et armis et aliis rebus necessariis equitandi et proficiscendi ubique ad voluntatem rectorum. Iterum pro bono pacis et concordie et ne aliqua sintilla mali inter imperatorem et Lonbardos possit

IV. Par.2. 118

oriri, statuerunt legatos ex eis viros nobiles et prudentes ad summi pontificis magnitudinem dirigere, celsitudinem et excellenliam suam et majestatem humili voce et attentissimis precibus exorantes ipsum et omnimode inducentes ut sic agere[t] et operam efficacem prestare[t] ne imperator ad Lonbardie partes possit nec debeat cum exercitu accedere; significantes ei si hoc facere presumeret, quod incommodum pariter et detrimentum Romane posset inde consequi Ecclesie, [si] cum exercitu suo ad civitatem Ravene accessisset.

Colloquium imperatoris in civitate Ravene.

Eodem tempore et in eadem incarnalione Federicus, Romanorum imperator, statuit colloquium archiepiscoporuru, episcoporum, abbatum, principum, comitum, marchionum, baronum el aliorum virorum nobilium in civitate Ravene in festo Omnium Sanctorum. Cum autem idem imperator percepisset dictum colloquium integre celebrare minime posse propter illorum absenliam qui ipsi colloquio accedere debebant, communicato conscilio prorogavit colloquium usque ad medium martium. Quo facto, idem imperator dedit in mandatis archiepiscopis, episcopis, comitibus, baronibus, principibus et viris nobilibus ut ad predictum terminum ad illud colloquium accedere deberent. In ipsa vero civitate moram fecit per totam yemem.

Colloquium rectorum Lonbardie et cardinalium in civitate Bononie.

Mense vero proximo februarii, cardinales sancte Ecclesie (a) Jacobus Penestrinus episcopus electus et Otto tituli Sancti Nicholai in carcere Tulliano cardinalis, summi ponlificis legati, super concordia inquirenda et componenda inter Federicum, Romanorum imperatorem, et Lonbardos Bononiam accesserunt. Qui cum rectoribus socielatis Lonbardie in kalendis martii colloquium in ipsa statuerunt civitate, dantes in mandatis per nuntios suos rectoribus uniuscujusque civitatis societatis Lonbardie ut in eodem termino ad illud cum viris prudentibus deberent accedere colloquium.Ad quod,prout in mandatis habuerant, festinanter perrexerunt,ibi

(a) In codice cardinalis Scicilie et.

dem ad invicem cum eis de ipsa pace et concordia diligenter tractantes. Responsione vero facta ab ipsis rectoribus, iter eorum festinanter Ravenam ad domini imperatoris presentiam dirigere statuerunt. Cumque essent in itinere, idem dominus imperator de eorum intelligens adventu die dominico VII mensis martii inter nonam et vesperas cum parva turba militum de ipsa privatim exiens civitate, equitando ad maris pervenit littora; deinde cursum navigando per Padi undas Loeretum direxit, ibi moram faciens, et cum ambaxatoribus Venetie fuit locutus, dicens et eis proponens limina beati Marchi visitare proposuisse; postulans ut in eadem civitate ipsum cum turba sua recipere deberent. Cum autem cognovissent oracula Sancti Marchi visitare statuisse,conscilio communicato ad eamdem concesserunt accedere civitalem, moram vero ibi faciens per quatuor vel quinque dies. Deinde de ea exiens civitate, per maris undas sic navigando Aquilegiam accedere festinavit, locuturus cum Alamanie principibus. Verum quia cardinales ipsum invenire minime potuerunt et fide relicta indecenter a Ravene civitate secesserat, quod est contra summi pontificis honorem pariter et excellentiam, valde sunt mesli et plurimum turbati. Qui ad Rononie civitatem redientes rectoribus et ambaxatoribus societatis Lombardie in mandatis dederunt ut quilibet ad sua debebat redire propria.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Bam- A(in*ft bergensis episcopi, monasterio [Sancti Georgii] de Stein telonium *pri" apud Merket et monetam in Steine confirmat.

(Extract. potius quam editum ap. Meveb, Die Bracteaten der Schweiz, p. 60, in Mittheilung. der antiquar. gesellsch. in Zurich, t. III, ex apographo Kirchhoferii. Hujus privilegii quod supra memoravimus, p. 329, nunc partem adesse libenter suspicamur, maxime si ad confirmationem Henrici septimi oculos reducamus. Cf. supra, p. 566.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator scmper augustus, Hierosolyme et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod dilectus princeps noster A. (E.) venerabilis Pabinbergensis episcopus nostro culmini supplicavit quatenus telonium apud Merket (?) et monetam in Steine, quemadmodum per dive recordationis augustum Henricnm secundam predecessorem nostrum ipsius monasterii fundatorem dicto monasterio sant concessa, et idem monasterium ex antiquo possedit et nsu (sic) extitit usquemodo, dignaremur de nostra gratia confirmare. [Forma autem confinnationis sequitur.]

Datum apud Aquilegiam, anno dominice incaraationis MCCXXXII, mense aprilis, quinte indictionis.

\i*fa4. Fridericus, Romanoruni imperator, ad supplicationem Vol"" quini magistri militiae Christi in Livonia, eum et fratres ejus cum omnibus bonis eorum in Livonia, Lettia, Osilia et terris ibidem expressis, sub protectione sua et imperii recipit.

(Inedit. ia Lh.-EtiJL-itnd Curlawhsckt Urkmmitnb., 1.1, pars II, p. 164-166 (Re?d 1S53). Cf. supra, p. S7i, not l. Fnerit ne idem privileginm quod Napiersky ad mensem julium ejusdem anni memcrat, an aiterum quod panlo post imperator ordini militiae Christi sub ampbori forma denuo eoncesserit, non plane seimus.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clemenlia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie res. Cum simus christiane fidei zelatores et in eo tota intentione versemur, quod ipsius cultus amplius et perfectius dilatetur, tenemur magistrum et fratres militie Cbristi de Livonia, fideles i, qui fidem eandem non sine multa effusione sanguinis et pagacorum strage in Livonia et terris adjacentibus dilatarunt, solli— citudinis instantia confovere, et petitiones eorum sic clementer admittere, quod presentium sit ad gaudium et posteris gratie in exemplum. Inde est igitnr quod universis imperii fidelibus, tar

quam futuris, volumus esse notum, quod Volquinus, venerabilis magister fratrum militie Christi in Livonia, fidelis noster, celsitudini nostre supplicavit humililer et devote, ut personam suam, fratres et homines suos et successores eorum, cum omnibus bonis eorum stabilibus et mobilibus, tam ecclesiasticis, quam mundanis, sub protectione et defensione nostra et imperii recipere dignaremur; personas eorum, domos cum possessionibus acquisitis ac deinceps justo titulo acquirendis, in manibus nostris et imperii retinentes, nulli alie persone advocatiam ipsorum aliquo advenienti tempore concedere deberemus. Nos igitur supplicationes ipsorum favorabiliter admittentes, prefatum magistrum, fratres et successores eorum, cum domibus, possessionibus et omnibus bonis suis, tam mobilibus, quam stabilibus, ecclesiasticis et mundanis, que in presentiarum juste possident, videlicet in Livonia, Lettia, Osilia, nec non et terras Sackele, Moche, Alenboys, Normekunde, Jerwen, medietatem terre Waygele, cum pertinentiis earum, et partem terre, quam possident in Semigallia et Curlandia, et que in futurum in eisdem terris et alibi justo titulo polerunt adipisci, sub protectione ac defensione nostra et imperii recipientes, de solita benignitatis nostre gratia, qua fideles imperii et specialiter Christi servitiis deputatos, consuevimus prevenire, ipsis clementer duximus concedendum, ut omni modo in nostris et imperii manibus conserventur, et nulli persone advocationis jure eosdem de cetero subjiciamus, universis et singulis imperii fidelibus injungentes quatinus nulla deinceps persona ecclesiastica vel mundana, sublimis vel humilis, prefatum magistrum, fratres et successores eorum, contra presentem divalem paginam protectionis et defensionis ipsorum super premissis impedire vel molestare presumat. Quod qui presumserit, preter indignalionem nostri culminis, penam centum librarum auri se compositurum agnoscat, medietatem curie nostre et reliquam partem passis injuriam soluturum. Ad hujus itaque memoriam rei et robur perpetue firmitatis, presentem divalem paginam fieri et bulla aurea, typario nostre majestatis impressa, jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt: Berardus (a) Panormitanus, Jacobus Capuanus

(a) In impresso Per.

« ZurückWeiter »