Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

932

FRIDERICI SECUNDI HISTORIA DIPLOMATICA. [Ann. 1236. bata fiduciam gerimus pleniorem. Deesse tamen propter[ea] vos nobis in hac parte libenter eligimus, indubitanter estimantes quod quid gratiose vobiscum vestris parcendo corporibus agimus, in liberali sustentatione rerum vestrarum gratie nostre premium hilariter repensetis. Denique cum hac vice congregatis undique viribus, cum tanto exercitu Italiam ingredi disponamus (1), ut humiliata simul et semel protervia nostrorum rebellium, quietem nobis et vobis ac posteris etiam preparemus; cumque tam magnum negocium sine magnis expensis nequeat expediri, universitatem vestram tenore presentium exhortamur, firmiter injungentes quatenus ad mansuetudinis nostre gratiam, quam in subministratione rerum pro personarum dispendiis permittimus, nec non ad magnitudinem tante rei, in qua fere totus amoris nostri cumulus aggregatur, habendo respectum, ad requisitionem et ordinationem dilectorum fidelium nostrorum . . . et . . . in subventione pecunie sic honorifice atque magnifice providere curetis, ut vestrorum predecessorum vestigiis inherentes, qui nos et predecessores nostros tenerrime dilexerunt, laudabilis operis experimento probemini, nosque perspicaciter videamus vos bonorum nostrorum sollicitos et attentos esse amatores; et ut nobis absentibus affectionis vestre zelo valeamus ascribere quicquid nobis presentibus nostre persone reverentie conferretur.

(1) Ex hoc loco de secunda in Lombardiam expeditione nunc agi arbitramur, et scriptam fuisse epistolam quum imperator fuerit in Alemannia reversus. Rem vero ad effectum paulo post ductam comperimus, teste Riccardo de S. Germano, quum dicat: « Eodem mense (scil. martio 1237), imperatore mandante, generalis collecta per totum regnum exigitur. >>

FINIS PARTIS QUINTAE.

ADDITAMENTA

AD QUARTAM ET QUINTAM PARTEM

HISTORIAE DIPLOMATICAE

QUIBUS ACCEDUNT SUSPECTA SEU SPURIA DOCUMENTA.

AD QUARTAM ET QUINTAM PARTEM

HISTORIAE DIPLOMATICAE.

septembris

1231.

Gregorius papa Reginensi, Mutinensi, Brixiensi episcopis et Reate, 4 et 27 electo Mantuano scribit quomodo Fridericus, Romanorum imperator, negotium Lombardiae suo arbitrio fiducialiter commiserit; rogans ut cum idem imperator colloquium pacificum celebrare intendat, rectores societatis Lombardiae ad reconciliationem moneant et inducant.

-

(Edit. ap. TIRABOSCHI, Memor. Moden., t. IV, probat., p. 106 et 107. — Cf. SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, p. 113.)

Gregorius, etc., venerabilibus fratribus ... Reginensi,

Mutinensi

et Brixiensi episcopis et . . . electo Mantuano salutem, etc. Ex injuncte nobis servitutis officio hiis qui prope ac hiis qui longe sunt pacis consilia cogitantes, ad sopiendam dissidiorum materiam libenter quantum dat Dominus intendimus cum effectu, dissidentium voluntates pro posse ad concordiam revocando ut quo gratius acceptatur, eo fortius convalescat. Hinc est quod quieti societatis Lombardie tanto studiosius providere volentes quanto ipsam sue fidei et devotionis meritis exigentibus dilectionis affectu complectimur puriori, ad omnem suspicionis scrupulum inter karissimum in Christo filium nostrum F., Romanorum imperatorem illustrem semper augustum, Jerusalem et Sicilie regem, et societatem eamdem penitus amovendum interponentes ex animo partes nostras, preces, monita et consilia eidem imperatori direximus ut nostris beneplacitis acquiescens se nostre super hoc exponeret arbitrio voluntatis, nobis plene ac plane quid [super] id intenderet responsurus. Unde

ipse nostris consiliis obsecundans arbitrio nostro fiducialiter se commisit, sicut ex litteris ejus aurea bulla munitis, quarum tenorem vobis sub bulla nostra transmittimus, potestis plenius intueri. Cum igitur imperator pacifice cujuslibet violentie suspicione summota, cum filio et principibus suis intendat colloquium celebrare ut reconciliatio plena fiat, nec tantum bonum aliquo valeat obice prepediri, discretionem vestram rogamus et monemus attente per Apostolica vobis scripta mandantes quatenus dilectis filiis rectoribus societatis ejusdem hec omnia exponentes et enumerantes pericula que inevitabiliter imminerent, ipsos moneatis prudenter et efficaciter inducatis ut saluti et quieti sue studeant providere. Que autem vobis duxerint respondenda, nobis celeriter per vestras litteras intimare curetis. Quod si non omnes, etc., duo vestrum, etc.

Datum Reate, II nonas septembris, pontificatus nostri anno V.

Sequitur altera epistola eisdem directa et illi quam ex Raynaldo dedimus (cf. supra, p. 268) fere quoad sensum consimilis, nisi quod additur: « Ut autem dubitationis scrupulus de vacillantium cordibus melius auferatur, probate fidei virum dilectum filium magistrum domus hospitalis Sancte Marie Theutonicorum, cujus circumspectionis industria reddit ipsum merito gratiosum, ad partes Lombardie imperator ipse transmittit per quem ea tractari speramus que ad pacis pertinent firmamentum. Ideoque fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatenus in hiis que idem magister ex parte ipsius imperatoris rectoribus prefatis exponet, sibi taliter assistatis quod per ejus et vestre discretionis studium quod de colloquio premissum est ad honorem Dei et Ecclesie ac imperatoris ejusdem necnon pacem et tranquillitatem provincie Lombardie debitum consequatur effectum. Ceterum ut liqueat vobis qualiter eidem imperatori scripserimus in hac parte, transcriptum litterarum nostrarum ecce vobis sub bulla nostra duximus transmittendum. >> Datum Reate, V kalendas octobris, anno V. »

De re eadem et cum notis chronologicis eisdem scriptum est rectoribus societatis Lombardiae et episcopo Ratisponensi, imperialis aulae cancellario.

« ZurückWeiter »