Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nellam, existente ibidem Petro Teupolo pro potestate. Et Paduani miserunt ducentos equites Tervisium, et imperator, dimisso Ezelino Vicentiam, ivit ad Plavim, deinde ad Aquilegiam, per Forum Julii et Carentanam et festinanter in Alemanniam. Chronic. Patav. ap. MURATORI, Antiq. Ital., t. IV, p. 1133. Cf. ROLANDIN. ap. MuRATORI, Scriptor., t. VIII, p. 208. Imperator statim in Alemanniam regressus est, relictis in Marchia [Trevisana) pro negotiis imperii pertractandis comite Geveardo de Saxonia et comite Simone Theatino. Monach. Pad. Chronic., Ibidem, p. 675.

Interampe, 29 novembris.

Gregorius papa Aquilegensi et Gradensi patriarchis, Ravennati zdateremberian et Januensi archiepiscopis eorumque suffraganeis episcopum Ostiensem et Sanctae Sabinae presbyterum cardinalem commendat, quibus in Lombardia, Marchia Tervisina, Romaniola et partibus Venetiarum legationis officium commisit, ut ibi pacem reformare procurent (1).

(Extract. ap. RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1236, § XIII, ex regest. Gre

gor. IX, ann. X, n° 272. Adsunt autem integrae litterae ap. collect. Laporte
du Theil in Biblioth. imper. Parisiensi.)

Datum Interamne, III calendas decembris, pontificatus anno X.

ar

Fridericus, Romanorum imperator, conventum Sancti Lam

Apud Gratz, 7 decembris.

(1) Hanc nullum ad tempus effectum fuisse sortitam legationem credimus, quum imperator contra omnium opinionem properato cursu in Alemanniam remeaverit. Rem vero circa finem maii 1237 resumptam infra videbimus.

berti in Grazzluppa (1) cum hominibus, pertinentiis et bonis ejus sub sua et imperii protectione suscipit.

(Memorat. ap. MUCHAR, Gesch. des Herzogth. Steiermark, t. V, p. 150 et not. 3,

ex St. Lambrechter Saalbuch.; notatio anni 1237 perperam in copia additur.)

Datum apud Gratz, VII decembris, decima indictione.

Apud

Gratz, 25 decembris.

Imperator Natale Domini apud Greze in marchia (Styriae) celebravit et apud Wiennam hiemavit. Chronic. Salisb. ap. Pez, Script., t. I, p. 355. — Imperator profectus est in Austriam, cui ministeriales ducis de marchia Stirensi se tradiderunt. Annal. Argent., ap. Boehmer, Fontes, t. III, p. 110.

Nuremberg,

Conradus, Friderici Romanorum imperatoris filius, donationem, quam Hermannus dictus Anguilla et uxor ejus Bertha fratribus hospitalis Sanctae Mariae domus Theutonicorum in Nurinberc, de possessionibus suis ibidem sitis sub quibusdam conditionibus fecerant, confirmat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars 1“, p. 251, n° 744, ex originali, unde

sigillum nonnihil laesum appendet ex filis sericis viridis et caerulei coloris.)

Conr[adus), Dei gratia rex Jerosolimitanus, gloriosi Romanorum imperatoris natus. Per presens scriptum notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod Hermannus dictus Anguilla et uxor ejus Bertha

(1) Monasterium ordinis Sancti Benedicti in Styria, quinque leucis a Judenburg distans.

pari et gratuita voluntate in remedium animarum suarum de consensu legitimorum heredum suorum contulerunt per manus salmanni fratribus hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum in Nuoerinberc, bona sua, videlicet macellos, curtes, et alia que possidebant, sita infra stratam publicam et ecclesiam Sancti Mauricii pleno jure perpetuo possidenda. Tali addita conditione ut ijdem Hermannus et uxor ejus ambo pariter vel alter ipsorum, post obitum alterius, in vigilia Nativitatis Christi singulis annis quoad vixerint libram unam Nuoerinbergensis monete pomine census de ipsis bonis solvere debeant fratribus memoratis, nullis eorum heredibus, quos nunc habent vel imposterum habuerint, ad dicta bona ullo tempore successuris. Quod si alter eorum post decessum alterius ad secundas nuptias convolaret , extunc prescripta bona nullo medio mediante transire debent ad fratres et idem hospitale, libera et soluta. Hec itaque prout coram nobis acta, conscribi fecimus et sigillo nostre celsitudinis roborari.

Hujus igitur rei testes sunt : Conradus quondam scultetus dictus Bigenot, ... minister de Kuoedorpf, Eberhardus scultetus, Ulricus dictus Turbreche, Bertholdus et Cunradus Scuteloci, Volkoldus filius Volkoldi, et alii quamplures.

Actum apud Nuoerinberc, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense decembris, Xo indictionis, feliciter. Amen.

Nurimborg, decembri.

Conradus, Friderici Romanorum imperatoris filius, testatur Nurimbors , Conradum butegelarium de Nurinberc, auctoritate patris sui Friderici et sua, quasdam areas hospitali Sanctae Mariae Theutonicorum in Nuremberg olim donatas, super quibus Ulricus de Lintha et Reinmarus de Crumbach nomine suarum uxorum quaestionem movebant, eisdem fratribus sententialiter adjudicasse.

(Edit. ap. Monum. Boic., t. XXX, pars 1', p. 253, n° 745, ex originali cujus

sigillum periit, remanente tantum parte superiore filorum sericorum viridis ac caerulei coloris.)

Conr[adus), Dei gratia rex Jerosolymitanus, gloriosi Romanorum imperatoris natus. Tenore presentium notum fieri cupimus tam presentibus quam futuris, quod cum coram Conrado butegelario de Nuoerinberc, auctoritate domini et patris nostri et nostra judicio presidente (a), super bonis que Heinricus et Hermannus filii quondam Hersmanni] Ambergarii fratribus hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum in Nuoerinberc per manus salmanni libere contulerunt, inter eosdem fratres ac hospitale ipsorum ex una parte et Ulricum de Lintha et Reinmarum de Crumbach agentium (sic) nomine Kunegundis et Mahtbildis uxorum suarum ex altera , diu hinc inde questio verteretur; tandem iidem fratres per vivum testimonium et verum salmanpum comprobabant quod dicte sorores tempore donationis eisdem bonis, videlicet duabus areis sitis a latere domus lapidee monachorum, uni curti apud Monetam, quinque macellis, duobus scamnis panis, uni cubiculo in quo ferrum venditur, publice cesserint ac eis renunciaverint juxta morem. Unde eisdem Ulrico et Reinmario a causa cadentibus, dicti fratres ejusdem hospitalis optinuerunt sententialiter ipsa bona ad se legitime pertinere. Igitur cum per eundem butegelarium premissa nobis plenius constitissent, in protestationem eorumdem presentes litteras fieri fecimus, et sigilli nostri munimine roborari.

Testes sunt hii : Conradus quondam scultetus dictus Bigenot, ... minister de Ckuedorpf, Hermannus quondam scultetus dictus Anguilla, Eberhardus scultetus, Ulricus dictus Tuirbreche, Bertholdus Scutelocus, Conradus Scutelocus, Volkoldus filius Volkoldi, et alii quam plures.

Actum apud Nuoerinberc, anno dominice incarnationis millesimo CCXXXVI, mense decembris, decime indictionis, feliciter. Amen.

(a) Ap. Monum. Boic., presidentis.

[ocr errors][merged small]

Fridericus, Romanorum imperator, cum magno praeconio scribit Panormitanis sibi de nova consorte sua natam esse filiam; quae quidem masculae sobolis spem certissimam promittit.

(Edit. in Petr. de Vin. epist., lib. III, c. 71, et ap. InvEGES, Annal. di Palermo,

t. III, p. 589. — FRANC. BARONE, de Panorm. majest., lib. IV, c. I, ap. BUR-
MANN, Scriptor., t. XIII, p. 409.)

Fridericus secundus, etc., Panormitanis fidelibus suis, etc. Communem et debitam omnium populorum regiminis nostri letitiam expectationum vestrarum votis specialiter deducentes, ad vos imperialium apicum certa descriptione deferimus quod ad aliorum notitiam fama tantummodo veritatis aliquando nescia nunciante defertur. Singularis tamen et purus nostre familiaritatis affectus quem ad vos velut ad nostrum populum specialem et peculiarem habemus, non injustam ceteris causam invidie de nobis vel admirationis adducit. Vos etenim, clarissima predecessorum nostrorum hereditas, successorum indubitata patria aula regum, vos exaltationis nostre fidele principium et sublimationis processus egregius, precipuam gratiam meruistis. Propter quod sicut de manu Domini continuantur nobis bona continue, sic prospera prosperis successive succedunt, sicque desideria vestra provide merito recreamus, de carissima consorte nostra natam nobis nuperrime filiam votivis expectationibus vestris hilariter nuntiantes : utpote qui felicitatis nostre nec minus vestre leticiam vobiscum volumus domestica participatione sortiri. Inter cetera namque de quibus Dei potentia gratificari se nobis communiter eodem beneficio posset, et vobis nullum munus communi voto communius, nullum nostris ac vestris profectibus efficacius arbitramur quam cum nostre fecunditatis gremium prolis nove feta multiplicat[ur), cum qua tranquillitas vestri status secundiori robore nostri dominii roboratur, et petita pax vobis et posteris confirmatur. Hinc quippe est regnorum omnium salus, binc vita pacifica populorum, cum regalis mense circuitus legitima sobole circumdatur. Hec IV. Pars 2.

117

« ZurückWeiter »