Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

plum qui absorbens fluvium non miratur et sperans quod Jordanis influat in os ejus, suo est voto fraudatus, necnon et imperium cure perpetuo tradidit, et nefarium reputans ut ubi caput totius christiane religionis ab imperatore celesti disponitur, ibidem terrenus imperator potestate aliqua fungeretur, Italiam Apostolice dispositioni relinquens, sibi novam in Grecia mansionem elegit; de qua postmodum in persona prefati magnifici Caroli qui jugum a Romana Ecclesia vix ferendum impositum pia debere docuit devotione portari, Sedes Apostolica transferens in Germanos, predecessoribus tuis sicut et in tua persona recolis esse factum in consecrationis et inunctionis munere, nihil de substantia sue jurisdictionis imminuens, imperii tribunal supposuit et gladii potestatem in subsecuta coronatione concessit, ex quo juri Apostolice Sedis et non minus fidei ac honori tuo derogare convinceris, dum factorem proprium non agnoscis. Ex eo autem non modicam notam indevotionis incurris quod nobis et fratribus nostris sacrilegii maculam conaris impingere, quia eos quibus a te ecclesie ac ecclesiastica beneficia conferuntur reputantes indignos, de tuo videmur judicio disputare; non attendens quod sacerdotes Christi regum et principum omnium fidelium patres et magistri censentur. Nonne miserabilis insanie esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum conetur arguere, a quibus non solum in terris, sed in celis sese ligari posse institutione divina docetur? Omnes enim, nisi quorum oculus aliquo erroris pulvere obturatur, agnoscunt quod cum tu ipse Apostolice examinationi, sicut testantur premissa, subjaceas, multo fortius de illorum possumus indignitate cognoscere qui de manu tua noscuntur dignitatem aliquam suscepisse, eo quod quidquid speciei subjicitur, de illo genus necessario predicatur. Hoc in personis ecclesiasticis negari non potest quibus nos ex constitutione divina preficimur; imperialis vero potentia ex sola usurpatione in hujusmodi in injuriam divini nominis aliquoties dominatur, in eo rhetorico fucata colore quod apud reges terrarum et principes de Ecclesia que usque modo non modicum imperiali pepercit honori, te depositurum querelas, quibusdam apud eos jam depositis, comminaris. Premissa quoque quantumcumque sint gravia, quantumcumque a juris tramite sint remota, minora tamen in oculis

nostris respectu illius injurie reputantur que Creatori nostro in hoc evidentius irrogatur, quod turbis undicumque collectis crucifixi fidem et nomen publice predicari ne qua ex hoc tuo contingant regno dispendia non permittens, recuperationem Terre Sancte et crucis negotium impedis; ad cujus consummationem contra consilium tuum de bonis tuorum conferri fidelium interdicis. Quocirca celsitudinem tuam rogandam duximus et monendam quatenus sub potenti manu Dei cui clara sunt abscondita tenebrarum, sic humiliari procures, sic omnes sponse sue injurias studeas emendare quod te taliter exaltasse eum nequaquam peniteat et sue majestatis oculos a tuis processibus non avertat, nosque de imperialibus profectibus possimus non immerito in Domino gloriari.

Datum Reate, X kalendas novembris, pontificatus nostri anno X.

[Imperator] ivit Brixiam per Mantuanam omnia devastando, et deinde Cremonam, et ibi mansit per totum mensem octobris (1). Chronic. Patav. ap. MURATORI, Antiq. Ital. med. aevi, t. IV, p. 1133. Imperator procedens ultra Brixiam pertransivit et se cum sua gente locavit et posuit in Cremona, ubi mansit usque per mensem octobris sequentis. ROLANDIN., lib. III, ap. MURATOR. Scriptor., t. VIII, p. 207. Legati Urbis et totius Lombardiae et Tusciae ad imperatorem vadunt. Mense octobris ex parte Casinensis conventus ad eum quoque duo vadunt... Qui tamen cum aliarum nuntiis civitatum usque Cremonam procedentes et ultra, ipsum videre non potuerunt, quum mense novembris capta civitate Vincentiae propere in Alemanniam redivisset. RICC. DE S. GERM. Chronicon, ad ann.

[ocr errors]

(4) Hoc ipso mense, die octavo decimo, civitas Bergomum, ut nos Ronchetti monet, Friderico adhaesit, Lombardorum societate derelicta.

Apud Cremonam, octobri.

[31 octobris

10 novembris.]

...

Cum marchio [Estensis] et Paduani communiter Rivaltam quae est super Athesim obsiderent, Ecelinus et Veronenses miserunt pro Federico imperatore. Qui subito veniens (1) cum militia Theutonicorum et Ecelinus cum populo Veronensi impetuose Vicentiam intraverunt, eamque capientes in festo Omnium Sanctorum crudeliter combusserunt (2). Monach. Patav. Chron., ap. MURATORI, Script., t. VIII, p. 675.- A Cremona movit die veneris (31 octobr.) et venit usque ad Sanctum Bonifacium, de quo parte combusta, ibi prope hospitatus est. Imperator die sabbati (1o novemb.) praevenit eosdem, quod ante fuit ad civitatem [Vicentiam] cum pleno exercitu quam marchio etiam currendo ibi potuisset adesse. Gerard. Mauris. hist. ap. MURATORI, Scriptor., t. VIII, p. 44.

[ocr errors]

...

15 novembris ad finem mensis.

Imperator dimisso Gulielmo de Vicedominis pro potestate Vicentiae loco sui, cum exercitu venit in episcopatum Paduae die XV novembris, et devastavit Carturium; deinde ad Citadellam et postea ad Castrum Franchum, et ibi stetit per diem et noctem. Deinde ivit Tervisium et ibi stetit per plures dies juxta Fonta

(1) « Veluti hirundo per aethera volitando », ut dicit Antonius Godus, imperator unius diei et noctis spatio, triginta fere leucas cum sua militia equitavit. Et dum juxta Sanctum Bonifacium in prato Aycardi sisteret, « tantum illic mora facta est quantum quis cibare panem potuit festinanter. » Cf. ROLANDIN. ap. MURATOR. Scriptor., t. VIII, p. 207.

(2) De captione et depraedatione Vicentiae, cf. Gerardum Maurisium, oculatum testem, ap. MURATORI, Scriptor., t. VIII, p. 44-45, et Godefridum Coloniensem ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 370.

nellam, existente ibidem Petro Teupolo pro potestate. Et Paduani miserunt ducentos equites Tervisium, et imperator, dimisso Ezelino Vicentiam, ivit ad Plavim, deinde ad Aquilegiam, per Forum Julii et Carentanam et festinanter in Alemanniam. Chronic. Patav. ap. MURATORI, Antiq. Ital., t. IV, p. 1133. Cf. ROLANDIN. ap. MuRATORI, Scriptor., t. VIII, p. 208. —Imperator statim in Alemanniam regressus est, relictis in Marchia [Trevisana] pro negotiis imperii pertractandis comite Geveardo de Saxonia et comite Simone Theatino. Monach. Pad. Chronic., Ibidem, p. 675.

Gregorius papa Aquilegensi et Gradensi patriarchis, Ravennati et Januensi archiepiscopis eorumque suffraganeis episcopum Ostiensem et Sanctae Sabinae presbyterum cardinalem commendat, quibus in Lombardia, Marchia Tervisina, Romaniola et partibus Venetiarum legationis officium commisit, ut ibi pacem reformare procurent (1).

(Extract. ap. RAYNALD., Annal. eccles., ad ann. 1236, § XIII, ex regest. Gregor. IX, ann. X, no 272. Adsunt autem integrae litterae ap. collect. Laporte du Theil in Biblioth. imper. Parisiensi.)

Datum Interamne, III calendas decembris, pontificatus anno X.

Interamne, 29 novembris.

Fridericus, Romanorum imperator, conventum Sancti Lam

(1) Hanc nullum ad tempus effectum fuisse sortitam legationem credimus, quum imperator contra omnium opinionem properato cursu in Alemanniam remeaverit. Rem vero circa finem maii 1237 resumptam infra videbimus.

Apud Gratz, 7 decembris.

berti in Grazzluppa (1) cum hominibus, pertinentiis et bonis ejus sub sua et imperii protectione suscipit.

(Memorat. ap. MUCHAR, Gesch. des Herzogth. Steiermark, t. V, p. 150 et not. 3, ex St. Lambrechter Saalbuch.; notatio anni 1237 perperam in copia additur.)

Datum apud Gratz, VII decembris, decima indictione.

Apud Gratz, 25 decembris.

Imperator Natale Domini apud Greze in marchia [Styriae] celebravit et apud Wiennam hiemavit. Chronic. Salisb. ap. Pez, Script., t. I, p. 355. — Imperator profectus est in Austriam, cui ministeriales ducis de marchia Stirensi se tradiderunt. Annal. Argent., ap. BOEHMER, Fontes, t. III, p. 110.

Nuremberg, decembri.

de

Conradus, Friderici Romanorum imperatoris filius, donationem, quam Hermannus dictus Anguilla et uxor ejus Bertha fratribus hospitalis Sanctae Mariae domus Theutonicorum in Nurinberc, possessionibus suis ibidem sitis sub quibusdam conditionibus fecerant, confirmat.

(Edit. ap. Monum. Boic., tom. XXX, pars 1o, p. 251, n° 744, ex originali, unde sigillum nonnihil laesum appendet ex filis sericis viridis et caerulei coloris.)

Conr[adus], Dei gratia rex Jerosolimitanus, gloriosi Romanorum imperatoris natus. Per presens scriptum notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod Hermannus dictus Anguilla et uxor ejus Bertha

(4) Monasterium ordinis Sancti Benedicti in Styria, quinque leucis a Judenburg distans.

« ZurückWeiter »