Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ad talliarum solutionem interdum clerici compelluntur in patrimonialibus vel in feudis, realis vel personalis actionis delectu non habito super eis, hoc non ad nomen injurie, sed ad juris executionem potius credimus reducendum. In beneficiis autem ecclesiasticis vel obligationibus contractis ab eis nulla permittimus clericos coram civili judicio conventione vexari, adeo quod contra eos in civilibus criminibus etiam, que lesionem nostre non continent majestatis, super quibus secundum veterum legum scita civilis judicis deberet esse cognitio, parcissime jus dicatur. Sic et in provisione pastorum vacantibus ecclesiis facienda, nos jus nostrum antiquum nobis de jure defendimus, in quo inferri nobis injuriam nullo modo vel tempore sustinere possemus; non minus dedecori quam dispendio reputantes si eo quod predecessoribus nostris in regno, quos nec potentie tante fastigium nec decus tanti nominis illustrabat, toleratum per Ecclesiam extitit vel indultum, nos diebus nostris contingeret defraudari. Illorum autem officialium nomina per quos rectores ecclesiis preponuntur vel prepositi repelluntur, necnon et ecclesiarum loca in quibus talia perpetrantur, scire libenter vellemus a vobis, ut transgressionem ipsorum pena legitima puniremus, nisi forsitan perpeti prejudicium crederetis in illis quarum collatio, veluti cappellarum nostrarum in castris et civitatibus regni nostri, occasione etiam tertiarie debite capelle nostre Panormitane, in cathedralibus ecclesiis Sicilie et Calabrie ad nos jure regio noscitur pertinere. In vacantibus autem ecclesiis vacantia beneficia et vacatura conferimus, prout ex memoria dignitatis antique percepimus, quam deberi nobis in predictis ecclesiis fidelium nostrorum testimonia liquido protestantur. Abominamur preterea et punire decrevimus processum illorum qui predicationem catholice fidei in qua nos ipsi in sancto proposito vivere peroptamus et mori, et de subsidio Terre Sancte quod nostris est humeris specialius deputatum, prepedire presumant. In utroque verumtamen, quia sub pretextu liciti frequenter illicitum agitur, futura nobis et regno dispendia precavemus. Illorum etenim exempla nos terrent qui occasione predicationis hujusmodi in detractionem nostri nominis linguas exacuunt, catervas hominum congregant sub vexillis, qui dum se discordantium arbitros faciunt, dum caveri sibi

sub Ecclesie nomine postulant a suspectis in fide, bona fidelium nostrorum, villas et castra pro securitate sibi assignari procurant. Sic frater Joannes in marchia Veronensi castris acceptis se ducem Verone et rectorem perpetuum in suis litteris propriis appellabat. Sic in Apulia quidam frater assumens a puerorum simplicitate primordium, jam multos ibidem sub vexillo proprio congregarat (1). Hoc etsi boni forte sit zelus, quia tamen mali speciem non evitat, procul dubio jussimus inhiberi; predicari verumtamen verbum Dei, dummodo predicatores finibus propriis sint contenti, libenter nostris fidelibus concedimus et nobis; personas etiam nostrorum fidelium quos cariores habemus, libentissime volumus sub crucis signaculo Terre Sancte subsidiis obligari; bona tamen ipsorum quorum subventionem predicto negotio quod est nostrum pro tempore reservamus, requisitioni nostre relinquimus, illud inelegans reputantes et reputari credentes a vobis si quacunque occasione laïcis nostris collecte vel collectarum species per clericos indicantur. Verbum autem de christianis in regno paganorum dominio vel jurisdictioni subjectis, nostris detestabilissimum auribus haberemus, nisi quia illud a veritate prorsus esse cognoscimus alienum; aut si post recessum nostrum hoc aliquis, quod omnino non credimus, attemptasset, quod non (sic) attemptata displiceant vindicte judicium indicabit. Quod autem contra pacis federa nobiles in personis aut bonis ab aliquo molestantur, ex eo saltem nobis manifestissime percipere potestis ingratum quod hujusmodi scelerum patratores qui, dum placere nobis opinantur ex fide, nostre fidei detrahunt, subsequenter gravi mandavimus animadversione puniri, et ad presens per iteratos nostre celsitudinis apices districte precipimus illud idem. Beneventanorum injurias sicut dissimulare non volumus, sic jus nostrum in eis quod nobis predecessorum nostrorum suc

(1) Rem fusius narrat Ricc. de S. Germano, ut sequitur: « Eodem mense junio (1233), quidam frater J. vili contectus tegmine tanquam de ordine fratrum minorum, ad Sanctum Germanum veniens cum cornu quodam convocabat populum, et alta voce cantabat tertio Alleluia; et omnes respondebant Alleluia, et ipse consequenter dicebat: Benedictu, laudatu et glorificatu lu Patre. Benedictu, laudatu et glorificatu lu Fillu. Benedictu, laudatu et glorificatu lu Spiritu Sanctu. Alleluia. Gloriosa domina. Hoc idem alta voce respondentibus pueris qui erant praesentes. »

cessione debetur, integre volumus conservari; quod prout est fideli nostrorum fidelium inquisitione repertum, sic per officiales nostros inviolabiliter observari mandamus. Alatrino subdiacono et capellano vestro beneficia, si qua sunt sibi officialium nostrorum infestatione subtracta, cum integritate volumus resignari. Ecclesias quondam civitatis Sorane que velut exemplo Cartaginis passa jam aratrum indignationis nostre, juxta sententiam, civitatis nomen et omen amisit, nolumus reparari, presertim cum reparate nullam aliquibus utilitatem afferrent, utpote cum locum eumdem in perpetuam infidelium notam perpetuo velimus excidio subjacere. Castrum vero Montisregalis quod Sarracenorum insidiis subjacebat, ad monachorum instantiam velut ipsorum facultatibus onerosum, quia providentia destrui deliberata mandavimus, repentina levitate non volumus reparari, priusquam ad partes ipsas omine prospero redeuntes, quod nobis et ecclesie magis expedire viderimus disponamus. Nec de bonis ecclesie supradicte quam predecessorum nostrorum opus egregium admiramur, per nos aliquid noscimus esse subtractum; quod cum ad notitiam nostram aliquo deferente pervenerit, integre restitui faciemus. Similiter et ecclesie Squillacensi si qua sunt de bonis ipsius aliquorum malitia contra justitiam occupata, persone cujuslibet acceptione remota, restitui cum integritate mandamus, utpote qui nec in his nec in aliis deferre disponimus homini contra Deum. Super eo sane quod de ecclesia Mefiensi (1) et monasteriis Sancti Joannis in Lamis, Terre Majoris, Mileti et Sancte Euphemie cum quibus ipsorum indemnitate servata permutationum contractus inivimus, nec conscientiam nostram in aliquo nec justitiam credimus offendisse, utpote cum ecclesiis sit utroque jure permissum posse cum principibus permutare; si que sunt tamen de ecclesiis antedictis quibus non sit per officiales nostros in satisfactione vicaria satisfactum ad plenum, libenter eisdem satisfieri mandabimus, dum tamen se discola prelatorum malitia. non opponat. Quibus cum omnia fere predecessorum nostrorum et nostra

(1) Sic in duobus. Hic autem non de ecclesia Melfiensi, sed potius de Melfictensi (Molfetta) mentionem fieri arbitramur.

munificentia religiosa contulerit, satis possent utilitatibus nostris in talibus absque juris offensa et remoto subtilis conscientie scrupulo, complacere; propter quod etiam querelas illorum Cisterciensis ordinis (1) ingratissimas reputamus, quibus cum nos precipue post adventum nostrum in regnum in privilegiis et immunitatibus eorumdem extiterimus gratiosi, nec injuriosum iis fore credidimus nec molestum si quando ad preces nostras in constructionibus domorum nostrarum se nobis faciles exhibent et devotos, presertim cum nullis omnino clericis aut prelatis qui tamen a nobis feuda non tenent, onus hujusmodi nisi precarium imponamus. De personatibus sane per nos collatis, ut scribitis, juvenibus et indignis, satis esset in promptu responsio, dum si sacros posset sacrilegii nota perfundere, de munificentie nostre meritis disputantes sacra jura sacrilegos reputarent, videlicet an digni sint ii quos eligit imperator (2); nisi forsan, quod credere non debemus, illos propterea reputetis indignos quos nobis ipsorum obsequentium fides gratos exhibuit et suorum. Sic episcopo Geracensi qui non camerarii scutifer, sed notarius camere nostre fuit, quem aspectus corporis, nullo probato contrario,

(4) Ad id satis apte pertinere videtur epistola autoris anonymi quam legimus in codice Biblioth. Paris., anc. fonds latin, no 8604, fol. 59 recto, cum hoc titulo: «Rogat amicum ut inducat principem quod religiosos et Cistercienses precipue non perturbet. » Cujus etiam tenor est: « Scimus quod estis Cesaris debitores. Solvite debitum saltim saltim (salvatori?) in hoc >> ut temperetis quosdam ministros in hiis que contra Deum et honorem imperatoris attentant. » Quod si forte illos urget imperium ad excessum, apud principem supplicationibus irreve>> renter instetis ut reformetur ratione mandatum. Ecce clamor ascendit quod post Templarios » et Hospitalarios, post Casinense et quedam alia monasteria molestia [Cistercienses] com» prehendit ut sic in regno nulla remaneat intacta religio, exceptis fratribus Predicatoribus et » Minoribus in quibus manus inquisitoris possessiones non invenit unde turbet. Porro cum >> Cisterciensis inter alias religiones prefulgeat in conspectu eterni Patris, gloriosius esse de» beret in oculis domini temporalis accepta. Instate ergo oportune et importune ut in regno » dicta religio non turbetur; detrahitur enim Cesari, confunduntur amici, et si qui fuerint emuli, » poterunt exultare. Hec autem que scribimus de corde puro et fide non ficta procedunt, et

» quidem nisi multum illi non displiceat, non intendimus in talibus desistere a scribendo, ma

» lentes ad eum clamare in facie quam contra cum murmurare post tergum. »

(2) Cf. supra, p. 9, regis Rogerii legem quam inter constitutiones regni Fridericus ipse inseruit, lib. I, titul. IV.

probat esse majorem, assensum nostrum ejusdem industria non minus quam fide suadente prestitimus, in quo si per consecrantem aliquid de solemnibus est omissum, officii vestri partes preter nostri juris offensam et in approbante poteritis et in approbato complere. Nos enim sicut in temporalibus et dignitatibus nostris antiquis inviolatum jus nostrum nobis exposcimus conservari, sic etiam in spiritualibus vobis in nullo prepedire prorsus intendimus debitum pontificalis officii et vestre plenitudinem potestatis. Ideoque molestum gerimus et ingratum habemus si per officiales nostros contra usurarios ecclesiastice discipline censura notissima vestris episcopis inhibetur. Et quanquam credere non possimus ipsos rem tam temere presumptionis aggressos, nihilominus tamen ipsis per districte jussionis nostre rescriptum injungimus ut et preterita corrigant et in posterum talia non attemptent. Nos enim qui in usurariis publicum crimen constitutionibus nostris esse decrevimus usurarum, penam ipsorum preterea non minuere disponimus, sed augere, utpote cum temporalis pene supplicium eterne junxerimus ultioni. Verbum preterea in evidentem detractionem nostri nominis vestre paternitati suggestum nullo modo credere debuistis, quod nos in terris a nobis in regno de novo constructis edificari novas ecclesias prohibemus; cum enim easdem non aliene secte vel legis hominibus, sed christianis inhabitari tantummodo jubeamus, necessario sequitur quod ecclesias in quibus Dei nostri nomen invocetur et fides, edificari velimus. Nam et filii Israël per desertum in tentoriis habitantes ubi nullius fabrice fundamenta conjecerant, tabernaculum Domini velut habitationum suarum partem precipuam erexerunt. Illud verumtamen non negamus quod ecclesias fundatas ibidem, tanquam in solo nostro constructas ac dotatas a nobis, collationi nostre volumus exigente justitia conservari. Nec illud infestum debet vestra paternitas reputare si nos Cephaludensem episcopum cujus vobis notissimam credimus esse notam, et Salernitanum archidiaconum quem in recessu nostro de regno velut infidelem et de infidelium genere procreatum (a), inter fideles nostros non permisimus remanere, non in

(a) Deest hic verbum removimus vel hujusmodi.

« ZurückWeiter »