Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

predecessorum vestrorum gestis et veterum remota virtutibus (a), quod Romano imperio unica sola civitas contradicat, quibus non suffecit ut ipsi vicini succumberent, sed cunctas domuere provincias, remotas possiderunt Hispanias et formosam (b) Carthaginem deleverunt. Admirationis quoque juste materiam omnibus, sed nobis precipue tamen affert quod cum vobis ad grandia non desit industria, subsit habilitas, cur vobis ipsis surripitis animum vel ab aliis subtiliter surripi sustinetis. Respondebitis forsitan quod ista magnalia reges et cesares faciebant. Ecce quod regem habetis et cesarem qui pro exaltatione Romani imperii personam exposuit, thesauros aperuit, laboribus non pepercit. Regem habetis qui somnum vestrum continuis interpellationibus excitavit; ad interpellationes nostras verumtamen, nimium, quod inviti referimus, obdormitis, causam vestram dampnose negligitis, negotia vestra dum ipsis oportunitas suppetit, non curatis. Nuper enim dum in pratis Auguste victorie nostre vexilla signifera poneremus, quamprimum ibidem castra nostra defiximus, pro reformatione status imperii Liguriam denuo revisuri, nuntios vestros instanter exegimus (1), quos cum recipere nobis in Alpibus obvios crederemus, priusquam pes noster Italiam legatione vestra non visa calcaret, ipsos nondum a vobis electos audivimus quos venisse jamdudum antea firmiter putabamus. Sed cum, prout vera multorum experientia docuit, nimis in magnis sit periculosa desidia, ad accelerationem ipsorum quos ad imperialis consistorii decus et consilii nostri robur mittendos senatus jam, ut audivimus, censuit et populus confirmavit, vestre sollicitudinis studium excitamus, eisdemque

(a) In impresso remotae virtutes.

(b) Sic, forsitan tamen famosam.

(1) Scilicet circa finem junii mensis, quibus litteris alludit imperator quum aliunde dicat: « Ad quam ab Urbe citra omnium civitatum Italie nuncios invitamus. » Vide supra, p. 851. De quo etiam fusius Riccardus de S. Germano his verbis: « Mense julio imperiale mandatum ad Urbem et generaliter per Tusciam et Lombardiam et per totam Marchiam mittitur, ut tam de Urbe quam de singulis ipsarum provinciarum communitatibus in Lombardiam legati vadant, postquam illuc imperatorem venisse sciverint. » Ubi tamen istae lateant litterae nondum detegimus.

super hiis que honorem Urbis et orbis respiciunt vota vestra plenissime conferatis; quos etiam, prout negotium tantum condecet, instruatis ut ad totius reipublice Romane decus et statum respectum habentes, circa nos a sinistris non dexterent et ad dexteram non sinistrent. Nos enim in tam arduis et excelsis negotiis non tam utiliter quam necessario nobis ipsos assumpsimus, ut quia usque prepedientibus aliis Rome presentiam habere non possumus, saltem consilium habeamus. Ad hec que Hector de Montiscis (1) fidelis noster vobis ex parte nostra dixerit, indubitanter credatis.

Eodem anno, XVI augusti, dominus Fridericus imperator cum tribus millibus militibus Teutonicis venit Veronam, et in monasterio Sancti Zenonis benigne receptus est per dominum Icerinum de Romano, partem Monticulorum et quatuorviginti qui tunc regebant civitatem Veronae. Sequenti vero die dictus imperator cum ejus exercitu ivit Vacaldum, et ibidem per quindecim dies stetit. Postmodum transivit ultra Menzum ad Cremonam vadens. PARIS. DE CERETA, Chronic. Veron., ap. MURATORI, Script. t. VIII, p. 629.

Veronae,

Vacaldi,

16-31 augusti,

Gregorius papa archiepiscopo Ravennati et suffraganeis ejus scribit de recta intentione quam ipse habuit in toto processu pacis inter imperatorem Fridericum et Lombardos, suadens ut eam ipsi imperatori insinuent et pacis bonum procurent.

(1) Nomen male expressum suspicamur. Forsitan Hector de Montichiello vel potius Hector de Montefuscolo.

Reate, 19 augusti.

(Edid. SAVIOLI, Annal. Bologn., t. III, pars II, p. 166, ex regest. Gregor. IX, ann. X, n° 194.)

Datum Reate, XIV kalendas septembris, anno decimo.

Scriptum est fere in eumdem modum archiepiscopo Mediolanensi et suffraganeis ejus, ubi papa : « cum audierit Fridericum pergere in Lombardiam, mittit episcopum Penestrinum legatum. Cum alii serere bellum nitantur (1), pacem suadeant ne perturbetur Terrae Sanctae succursus et haereseos excisio. Legatum coactum discordes conciliare (2), tradita illi forma quae gravamina illata ecclesiis et regno emendare debeat.» Index epistol. Gregor. IX, anno X, in collect. Laporte du Theil.

(1) Paulo ante, scilicet per litteras datas Reate, XVI kal. septemb. (17 augusti), ipsi episcopo Penestrino mandaverat papa ut Sedem Apostolicam a detractorum linguis in facto pacis inter imperium et Lombardos defenderet. Incipit Qualiter.

(2) Quod legatus tunc temporis apud Placentiam egerit pro discordia sedanda, valde molestum habuit imperator. Res enim spem ejus omnino delusit. Hoc anno mense martio, ut nos monet chronicon ineditum in cod. Harleiano 3678, folio 19 recto-verso, « magister Alamannorum, comes Gaboardus, magister Petrus de Vineis, Tadeus de Suesa, judices magnae curiae, cum comite Simone de Reyto (Theate) potestate Cremonae, et potestatibus et ambaxatoribus Cremonae, Papiae et Terdonae, Astis, Veronae, Parmae, Regii et Mutinae, praesentibus Guillelmo de Andito et filiis, rectoribus populi Placentiae, parlamentum in palatio Placentiae fecere. In quo magister Petrus de Vineis. ... hortatus est ipsos dicens ut cum omni eorum exfortio essent parati festum Domini peroptatum celebrare. Eodem tempore major pars militiae Placentiae extra civitatem exierat et populum et civitatem gueriabant, stando in castris episcopatus Placentiae. » Quum autem imperator curiam suam apud Placentiam indixisset, sicut supra vidimus p. 851, in adventu ejus, mense scilicet augusto, « capitanei [Placentiae] de voluntate societatum populi in curia domini episcopi compromiserunt se in dominum Jacobum de Pecoraria cardinalem de discordia quae cum militibus deforis habebatur; qui milites jam se compromiserant in eum. Et facta inter eos pace, dedit eis communiter pro potestate Raynerium Zenum de Venetiis qui venit ad regimen de mense septembris. Et exinde Placentini imperatori fuerunt rebelles. » Joh. de Mussis, Chronic. Placent., ap. MURATORI, Script., t. XVI, p. 462. Inde curia impedita remansit, et imperatori vetitum ne Cremona Papiam transiret. Cf. CAffari, Annal. Januens., ap. MURATORI, Script., t. VI, p. 474. Nec praetermittendum quid super hoc narret auctor vit. Gregor. IX: « Quem [cardinalem], cum nollet a via recta declinare, occasione concepta quod inter Placentinos cives pacem firmaverat, sicut ex officii debito tenebatur, gravi suspicione notatum, audire contempsit [imperator], eumdem contumeliis atque comminationibus prosecutus. »

Imperator cum Cremonensibus Mantuam sibi rebellem invadit et quaecumque extra muros erant devastat. Duos etiam suorum burgos super fluvium qui dicitur Oyus sitos potenter capit; quorum unus Macharia, alter Mosa nominatur (1). GODEFR. COLON. ap. BоEHMER, Fontes, t. II, p. 369. — Tunc [imperator] cepit Mercariam, et episcopatum Mantuae et Brixiae pro magna parte destruxit. Fuit prope civitatem Mantuae, nec fuerunt ausi Mantuani exire civitatem. Gerardi Mauris. hist. ap. MURATORI, Script., t. VIII, p. 45. Capto castro Marchariae et castro pontis Sancti Viti, [imperator] obsedit Mantuam, et dimissa obsidione, venit Cremonam. Annal. vet. Mutin. ap. MURATORI, Script., t. XI, p. 60.

[Ineunte

septembri.]

In castris in obsidione Mantuae,

Fridericus, Romanorum imperator, Gregorio papae super omnibus capitulis sibi objectis de damnis quae ecclesiis et ecclesia- 20 septembris. rum praelatis fuerunt illata seriatim respondet, omnia vicissim diluens, nuntiatque, cum mandatum suum de curia Melfiae congreganda super his gravaminibus corrigendis finem non habuerit, se denuo familiaribus suis vicem suam in regno gerentibus mandasse ut singula diligenter et plene studeant adimplere.

(Edid. HÖFLER, Kaiser Friedr. II, Docum., p. 360, n° 26, ex Gregor. IX regest., ann. X, no 252. - Coll. cum collect. Laporte du Theil, in Biblioth. imper. Parisiensi.)

(4) Scilicet Marcaria super Oglium flumen et castrum Mosii in episcopatu Brixiano.

IV. Pars 2.

114

Sanctissimo in Christo patri domino Gregorio, Dei gratia summo pontifici, Fredericus, eadem gratia Romanorum imperator, etc., salutem et reverentiam filialem. Nuper ad justam nostre petitionis instantiam de cohercenda per censuram ecclesiasticam contumacia Lombardorum, in qua debuimus per vos velut per zelatores justitie preveniri, per nuntios nostros accepimus quod per vestrum respondere nobis idonee deberetis. et cito. Expectantibus deinde nobis optatum de tam favorabili requisitione responsum, ac G. de Romania cappellano vestro proinde ad nostram presentiam veniente, per eum nec questioni satisfactum accepimus nec querenti; sed eo quod per nuntios nostros extiterat coram paternitate vestra propositum velut in quadam somnii oblivione deducto, petitiones quasdam a vobis accepimus pro responso, ad quas si doctrine vestre prosequi vellemus exemplum vel doctrinam exempli, prorsus expectationum vestrarum desideria fraudassemus, vel saltem tamdiu suspendissemus easdem quamdiu quod per nos a vobis justissime petitur favorabiliter compleretur. Ut tamen quod officio sacerdotali debetur imperialis sibi precipiat celsitudo, ecce quod ad capitula singula quorum tenorem vel memorie vestre fidelitas vel regestorum vestrorum reservat archivium, paternitati vestre presentibus respondetur. Et ad illud in primis quod de ecclesiis regni nostri Sicilie per ministros nostros spoliatis privilegiis, possessionibus et bonis sacris usibus deputatis ac ipsarum lapidibus ad Agarenorum gymnasia construenda translatis proponitur, necnon et de prelatis ipsarum et subditis exulare coactis et carceri mancipatis, et verbo vobis libenter responderemus ad votum et exequeremur libentius facto libentius facto responsum, si quid est in indefinita propositione propositum in particulari fuisset specificatione deductum, aut quod est obscure descriptum in genere, fuisset aperte per individua denotatum. Sed ut indefinita vestre propositionis affirmatio per negativam contrariam perimatur, nullas omnino scimus ecclesias vel personas ecclesiasticas regni predicti que in libertatis privilegiis vel in bonis a nobis aut nostris prejudicium patiantur, nisi conservationem jurium aut bonorum nostrorum que nostri nobis reliquere priores, vos prejudicium forsitan per improprietatem vocabuli vocaretis. Quod enim ad seculare judicium et

« ZurückWeiter »