Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gulo militari, cujus precibus non prestitimus tunc temporis complementum, se oportunitate temporis subtrahente. Sed excellentie nostre placet quod decus tue militie grata fortuna distulit ut quod pro te frater tuus studuit precibus obtinere, tibi sine cujusquam precibus libenter et liberaliter concedamus; ostensuri magnifice favorem nostrum et gratiam quam paterna et tua meruerunt servitia modernis temporibus. Supplicationes vero tuas audivimus quas pro tali nostre magnitudini destinasti, et consilium et juvamen nostrum ad id interponemus libenter ut in hoc effectum tui desiderii consequaris. Studeas igitur in servitiis nostris, de bono in melius ad devocionem et fidem alios allecturus, et cum in Lombardiam feliciter dante Domino veniemus, devotus et hylaris aspectibus nostris occurras, ut devotionis tue integritas continuatis coram nobis clareat incrementis.

Fridericus, Romanorum imperator, episcopo Brixinensi in cujus terra propter imbecillitatem ejus justitia vigere desiit, concedit ut regalia ecclesiae in suis manibus resignet quae ipse custodiri et procurari faciet, quibusdam pro sustentatione vitae ejusdem episcopi reservatis reditibus.

(Edid. DE HORMAYR, Beytrage zur Geschichte Tirols, Cod. probat. diplomat., p. 321, no CXXXVIII. Ex mendis quibus hoc apographum scatet, crassiores emendavimus.)

Jeru

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, salem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis quod cum per terram dilecti principis nostri venerabilis Brixinensis episcopi transitum faceremus, cum victorioso exercitu nostro in Italiam processuri, et quam plurimum clamores et querimonie nostram audientiam propulsarent quod multis damnis et oppressionibus subjacerent nec justitiam consequi poterant nec habere, cum undique malefactores irruerent

IV. Pars 2.

113

In castris apud Brixinam, augusto.

et lator justitie non adesset, canonici quoque et ministeriales Brixinenses omissionem jurium ecclesie allegarent, nos dictum episcopum ad presentiam nostram vocavimus et requisivimus quod cum dux esset et justitiarius terre, qualiter contingeret hic defectus; et [cum] ipse malefactorum instantiam ac debilitatem corporis ac sue impotentiam senectutis allegaret presentialiter coram nobis, tam[en] consulente nobis sibi ut inveniret viam consilii per quam pauperibus et divitibus, parvis et magnis justitia servaretur et fideles ecclesie sub tot pressuris et angustiis vexati respirent (a) nec privaretur ecclesia bonis suis, deliberavit cum principibus qui presentes aderant et cum fratribus suis capitulo et ministerialibus ecclesie Brixinensis, nec commodiorem potuit habere aliam (b), eisdem capitulo et ministerialibus de communi consilio et assensu suos informantibus, voluntatem quam quod excellentie nostre humiliter (c) supplicavit, exposita in nostra presentia justa causa, quatinus (d) [de] regalibus ecclesie cedant; spontanea voluntate in manibus nostris una cum confratribus suis capitulo et de assensu et de consilio ministerialium suorum resignavit omnia jura regalia ejusdem ecclesie tam in castris quam in civitatibus, villis, oppidis, ministerialibus, hominibus et aliis rationibus suis; in nostra et imperii custodia, procuratione et affectione singula committens ut ea custodiri ad indemnitatem ecclesie faciemus et efficaciter procurari, et ut amodo judiciorum nostrorum (e) statuamus qui authoritate nostra et imperii justitiam omnibus fidelibus ecclesie faciat et conservet. Castrum quoque Veldes committimus dilecto principi nostro duci Karinthie in vita episcopi ad usus suos et ecclesie conservandum. Nominatus vero episcopus reservavit sibi [pro] sustentatione sua redditum ejusdem castri Veldensis et duo officia, Anras scilicet et Lisahoven, que in vita sua ad usum et commoda sua

(a) Ap. Hormayr nostri perent (!!).

(b) Ibidem annad (!!).

(c) Ibidem similiter, male.

(d) Ibidem quam, minus recte.

(e) Legendum vero videtur aliquem judicum nostrorum.

tenebit. Veniet autem (a) et morabitur sub protectione imperiali in ecclesia et civitate sua, jura spiritualia exercendo. Promisit insuper quod si secundo (?) de bonis vel aliqua de feudis ecclesie vacaverint, nullam alienationem vel collationem aliquam faciet sine conniventia et consensu capituli confratrum suorum et ministerialium ecclesie fidelium nostrorum, nec ipsorum bonorum sive illorum que sibi in vita sua ad usus suos retinuit, nullam obligationem seu subtractionem faciet ullo modo. Promisit etiam plena fide quod aliquo modo (b) ingenio sive dolo contra predictam resignationem et commissionem non veniet (c), [per] se vel submissam personam aliquid attemptando; imo predicta omnia prout cessit et resignavit nobis et imperio, sicut in authentico scripto inde confecto, suo et capituli sui sigillato, sigillo plenius continetur, conservabit omnia illibata. Nos autem ad preces dilecti principis predicti episcopi, fratrum (d) et ministerialium ecclesie fidelium nostrorum, imperiali favore predicta omnia complectentes, presentis scripti robore communimus. Ad cujus rei memoriam, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Hujus rei testes sunt: C. (1) Constantiensis episcopus, C. Sancti Galli et... Augensis abbates, H. landgravius Thuringie, H. marchio de Burgowe, fratres landgravii de Luckenberge, H. imperii marescalcus (2), H. prepositus majoris ecclesie, H. decanus, comes Egeno de Eppan, Albertus de Rodanc, fratres de Lenkenberg, et alii quamplures ministeriales Brixinensis ecclesie.

Acta sunt hec apud Brixinam, anno dominice incarnationis M. CC. tricesimo sexto, mense augusti, IX indictione.

Datum in castris apud Brixinam, anno, mense et indictione prescriptis. (a) Ap. Hormayr tum.

(b) Ibidem aliqua pro, male.

(c) Ibidem inveniet, male.

(d) Ap. Hormayr nostrum, male.

(1) Cf. quid supra notavimus, p. 886, not. 1. (2) Verisimiliter Henricus de Pappenheim.

In campo martio Tridenti,

Fridericus, Romanorum imperator, Aldrico episcopo Triden

12 augusti. tino praecipit sub poena gratiae suae ne aliquid de bonis episcopatus per infeodationem, pignorationem seu aliquo modo alienare praesumat.

(Ediderunt BONELLI, Notizie istor. critic. int. al Adelpreto vescov. di Trento, t. II, documenti, no 84, p. 577, ex authentico in arch. castri Tridentini. HORMAYR, Beytr. zur Gesch. Tirols, t. II, p. 247.- HORMAYR, Gesch. von Tirol., t. I, p. 208. VERCI, Stor. degl. Eccelin., t. III, p. 260, no CXLI.)

Anno Domini MCCXXXVI, indictione VIIII, die martis XII intrante augusto, in campo martio sito apud civitatem Tridenti (1), in presentia dominorum comitis Gebardi de Hernestain, Eccelini [et] Alberici fratrum de Romano, Adelpreti comitis de Tyrolio, Nicolai de Ultimo, Torelli de Papia, Olderici Pellegrini de Rambaldo, Archiboni Zachei de Dosso, Mathei notarii pluriumque testium ibique, dominus invictissimus Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, precepit domino Aldrico Dei gratia Tridentino episcopo presenti et in pena sue gratie et pro fidelitate qua ei tenetur, quod ipse dominus episcopus per se nec per aliquam interpositam personam debeat infeodare, pignori obligare nec aliquo modo alienare sub aliqua occasione nec sub aliqua specie aliquid de bonis sui episcopatus Tridentini; et si aliquid inde fecerit, obligationem, infeodationem, pignorationem seu aliquam alienationem ipsam et ipsas ipse dominus Romanorum imperator penitus cassavit, irritavit et nullas esse pronuntiavit.

(Chrismon.) Ego Obertus de Placentia, notarius sacri palatii, huic interfui et scripsi. (Locus signi.)

(1) « In vicinanza della città dalla parte meridionale verso Verona per cui presentemente di traverso passa la Fersina. » Ita legitur in nota ap. Bonelli ibidem inserta, ubi commemorantur plura alia documenta apud quae de hoc Campo Martio mentio fit.

Fridericus, Romanorum imperator, scribit Romanis, veterem [Augusto.] gloriam urbis Romae commemorans et desidiam ipsorum increpans, mandatque ut legatos quos tunc Augustae moratus sibi mitti petierat nec in Italiam veniens invenit, promptissime expediant, plenius ad ardua negotia instructos.

(Edidit FRED. HAHN, Coll. Monum. vet. et rec., t. I, inter Litt. princ. et vir. illust., n° XVI, p. 223-225.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, senatori senatuique populoque Romano gratiam suam et omne bonum. Instantia sollicitudinis nostre qua vos inter domesticas curas et molles delicias dormientes ad dignitatis antique fastigia cupimus excitare, firmitatis perfecte constantiam et magnificentie nostre zelum quem ad reformationem imperii et decus Urbis alta mente accepimus, manifeste declarat. In stuporem verumtamen omnium vertitur ad quos vel antiqua memoria vel ex facti notitia Romani culminis fama pervenit et qui monumenta veterum perlegerunt et nova considerant, que altercationes tante queve materia possit inesse vel causa que vos a vestre nobilitatis origine taliter alterarit. Verum etsi progenitores vestri, vastitatis et cineris Trojani reliquie, urbem Romam in contradictionem confinium personarum in totius orbis invidiam fundavissent, [in] ipsam velut in omnium urbium caput per sedem imperii totius reipublice summa translata, vos nova posteritas, magni nominis umbra contenti solummodo, aviti patrimonii vestri decus et gloriam in numerosa strage querentium adquisitam, quam retinere potuit cura facilior, proh pudor! aliis reliquistis. Ecce nunc Mediolanensium superbia sedem ab aquilone sibi constituit, non contenta solummodo quod Rome sit similis nisi Romano imperio contradicat. Ecce hii qui tenebantur vobis, ut dicitur, tributa persolvere, vobis contumelias afferunt pro tributis. O quam sunt hec a

« ZurückWeiter »