Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

augusto, Jerusalem et Sicilie rege, anno imperii ejus sexto decimo, regni vero Sicilie tricesimo octavo, feliciter. Amen.

Datum apud Augustam, anno, mense et indictione prescriptis.

Fridericus, Romanorum imperator, privilegium Liupoldi Austriae ducis de anno 1202, 8 junii, praeposito et conventui de Berchtesgaden super immunitate teloneorum indultum, inserit et renovando confirmat.

(Inedit. ex originali in archivo Vindobonensi asservato, cujus eam tantummodo notitiam quam habuit libenter nobis transmisit cl. vir Boehmerus.)

Datum Werde, anno dominice incarnationis MCCXXXVI, mense julii, none indictionis.

Werdae, julio.

Fridericus, Romanorum imperator, Ekkeberto episcopo Babenbergensi in villa Frankenmarket forum hebdomadale, sine praejudicio juris alieni, in qualibet feria tertia celebrandum, concedit.

(Edit. ab HORMAYR, Jahrbüch. der Literat., XL Band, p. 115-116,- et ap. Monum. Boic., t. XXX, p. 250, num. DCCXLIII, ex originali unde sigillum laesum appendet ex segmento membranaceo.)

Fri[dericus], Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum esse volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos attendentes grata servicia que dilectus princeps noster venerabilis Babenbergensis episcopus nobis sepius devote exhibuit et in antea exhibere poterit graciora, concedimus et indulgemus eidem in villa sua apud Frankenmarket

Apud Werdam, julio.

forum ebdomedale in qualibet tercia feria celebrandum, sine prejudicio juris alieni, recipientes omnes ad idem forum venientes et ad propria revertentes sub specialem nostram et imperii protectionem. Ad cujus rei memoriam et robur sibi in posterum valiturum, presens scriptum fieri et sigillo nostre celsitudinis jussimus communiri.

Datum apud Werdam, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense julii, none indictionis.

Apud Werde, julio.

Fridericus, Romanorum imperator, ad petitionem Salzburgensis archiepiscopi, dictante sententia principum, vetat ne quis revocet homines a strata publica quin vadant ad forum, nisi habeat proprios quos revocare et reducere potest.

(Inedit. ex Salzburger Kammerbücher, tom. I, fol. 204, MSS. in archivo Vindobonensi; cujus copiam liberaliter nobis vir egregius J. Fr. Boehmerus transmisit.)

Fridericus, Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volumus universis presentes litteras inspecturis, quod cum nos resideremus in castro nostro Werde cum principibus et aliis proceribus nostris, petitum est pro parte dilecti principis nostri E. venerabilis Salzburgensis archiepiscopi coram nobis: si generaliter homines euntes per stratam publicam ad forum debeant ab eadem strata publica revocari et cogi per aliquos ire per vias privatas ad fora sua. Super quo dictante sententia principum extitit promulgatum : quod non licet alicui prohibere hominibus nec revocare eos a strata publica, quin vadant ad forum ubi possint sua commoda exercere; salvo si quis habet proprios quos potest revocare et reducere sicut vult. Ad cujus rei memoriam presentem paginam fieri fecimus sigillo nostro munitam.

Testes autem sunt : T. venerabilis Treverensis archiepiscopus, E. Ba

benbergensis, S. Ratisponensis imperialis aule cancellarius, R. Pataviensis, C. Frisingensis et H. Seccowensis episcopi, H. marchio de Baden, H. comes Senensis, C. burchravius de Nurnberch, C. pincerna de Winterstet et Gerlacus de Butingen, et alii quamplures.

Datum apud Werde, anno dominice incarnationis M. CC. XXX. VI, mense julii, none indictionis.

Fridericus, Romanorum imperator, Gebhardo de Arnstein nuntiat se, licet quatuor exercitus in Austriam transmiserit, nunc cum maximo potentatu versus Italiam ab Augusta castra sua movere, hortaturque ut in suo servitio confortetur.

(Inedit. ex codice Musaei Britann. Harleiano 3678, fol. 21 recto, cujus documenti apographum vir egregius M. Amari, nuper ab Anglia reversus, nobis detulit.)

Fr., Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, Gaboardo de Harnesten fideli suo gratiam suam et omne bonum. Ilariter et benigne recepimus tue devotionis litteras nostro culmini destinatas et earum tenorem intelleximus diligenter quod continebatur in eis rumore tenus dici per Lombardiam quod facta Austrie nos debeant personaliter retinere. Noveris et scire facias universos quod, licet IIII exercitus ordinaverimus in Austriam transmittentes, nichilominus cum maximo potentatu die veneris XI mensis presentis julii ab Augusta movemus feliciter castra nostra, versus Italiam felicibus auspiciis properantes. Scias insuper quod pro exercitibus missis in Austriam, nedum quod minoratus sit numerus militum cum quibus Alpes disposuimus prospera sorte transire, immo pocius crevit, ut pateat universis tantam imperii esse potentiam quod diversos exercitus facere possumus et habere. Tu igitur cum premissa militum comitiva in nostro servicio conforteris et etiam que nostrum et imperii honorem [et] exaltationem promoveant

IV. Pars 2.

112

Apud Augustam. 11 julii.

studeas exercere, felicem adventum nostrum in proximo prestolando. Datum apud Augustam, XI julii, indictione VIIII.

Apud Augustam, 13 julii.

Fridericus, Romanorum imperator, Philippo de Rychenberc procuratori comitis Henrici de Werda caeterisque judicibus mandat ut erga cives Argentinenses privilegia eisdem concessa observent, specialiter ne extra urbem in jus trahantur cum in civitate sua justitiam facere sint parati.

(Edider. SCHOEPFLIN, Alsatia diplomat., t. I, p. 378.-OBRECHT, Prodrom. rer. Alsat., p. 296.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, Philippo de Rychenberc procuratori comitis Heinrici de Werda et ceteris judicibus per imperium constitutis fidelibus suis presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Supplicarunt celsitudini nostre cives Argentinenses, fideles nostri, ut libertatem ipsis a divis progenitoribus nostris traditam et concessam per privilegia ac de nostra gratia postmodum renovatam et confirmatam, et specialiter ne extra suam civitatem per vos trahantur ad judicium, cum in civitate sua justiciam facere sint parati, salva in omnibus reverentia et jurisdictione culminis imperialis, per vos eisdem observari de nostra gratia mandaremus. Nos itaque habito respectu ad devota servitia que iidem cives hactenus nostre celsitudini prestiterunt et que exhibent incessanter queque nobis in antea exhibere poterunt gratiora, eorum supplicationibus inclinati, universitati vestre mandamus per obtentum gratie nostre firmiter precipientes quatenus libertatem predictis civibus a progenitoribus nostris divis Romanorum imperatoribus traditam et concessam per privilegia ac de nostra munificentia renovatam postmodum et confirmatam, et specialiter ne extra civitatem suam trahantur ad vestra judicia, cum unicuique in civitate sua coram suo judice justiciam facere sint pa

rati, salva in omnibus nostra reverentia et auctoritate, reverenter observetis eisdem civibus, ut favorem nostre gratie sibi adesse sentiant et vos possitis per hoc a nostra celsitudine commendari.

Datum apud Augustam, decima tertia julii, nona indictione.

in praediis Augustae, 23 julii.

Fridericus, Romanorum imperator, generales nundinas apud In castris Lubeck annis singulis a festo Pentecostes usque ad festum sancti Jacobi celebrandas statuit, omnibusque fidelibus mandat ut ad eas sub sua et imperii securitate veniant.

(Edit. ap. Cod. diplomat. Lubec., pars I', p. 83, no LXXVI, ex libro copiali dicto de Bardewich, fol. 12.)

Fredericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis tam fidelibus quam amicis imperii presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum. Cum generalis utilitas per alterna commercia venientium in nundinis procuretur et ex nostra intentione procedat sic fidelium nostrorum utilitati prospicere ut exinde longe lateque proveniat oportuna materies commoditatis ad omnes, scire volumus universos quod pro communi utilitate omnium generales nundinas apud Lubeke civitatem nostram annis singulis statuimus celebrandas, que in festo Pentecostes debent incipere usque ad festum proximum sancti Jacobi apostoli utiliter durature. Quare mandamus universitati vestre monentes attentius et hortantes quatinus amodo cum mercimoniis et rebus vestris ad easdem nundinas predicto termino constitutas annuatim pervenire curetis, commoda vestra facturi sub nostra et imperii securitate quam omnibus venientibus duximus concedendam. Tenore igitur presentium prohibemus et precipimus universis quatinus nullus sit qui venientes ad nundinas ipsas in personis et rebus contra nostre securitatis indulgentiam presumat offendere vel attemptet

« ZurückWeiter »