Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Apud Augustam,

junio exeunte.

Interim imperator Augustam veniens manum militarem in campis Lici (Lechfeld) colligit, et inde profectus in vigilia Sancti Jacobi mille milites in Italiam secum ducit. GODEFR. COLON. ap. BOEHMER, Fontes, t. II, p. 369. - [Dux Austriae] edicta Friderici imperatoris, inimicitias principum contempsit, donec ab ipso Friderico per sententias principum in curia Augustae celebrata proscribitur et principatuum suorum honore privatur. HERM. ALTAH., ap. BOEHMER, Ibid. p. 504. — [Imperator] commisit regi Bohemiorum et duci Bawariae et quibusdam episcopis terram ducis Austriae expugnandam propter multiplices excessus et facinora quibus idem dux fama publica laborabat (1). Qui Austriam ingressi, adjunctis sibi nobilibus terrae quos ipse dux antea injuste oppresserat et de terra sua ejecerat, totam Austriam devastaverunt et imperatori subjugaverunt, praeter pauca castra munitissima in quibus ipse dux profugus se recepit. GODEFR. COLON. ap. BоEHMER, Ibid., p. 369. — Dux graves etiam contra imperatorem de sororis suae dotalitiis, Margaretae scilicet (2), casuque sui mariti crudeli habuit simultates; quae anno Domini MCCXL ad plenam concordiam devenerunt. JOHANN. VICTOR. ap. BOEHMER, Fontes, t. I, p. 281.

>> approbata; quibus per hoc privilegium nolumus in aliquo derogari. Si quis vero hec attemp» tare presumpserit, iram omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli se noverit >> incursurum. >>

(1) Vid. supra p. 852 et seqq., imperiales contra ducem Austriae litteras et infra privilegium civibus Viennensibus datum, aprili 1237. Quibus tamen conferendum est quid dicant Chronic. Salisb. et Chronic. Claustro-neoburg., ap. PEZ, Scriptores.

(2) Jam de istis dotalitiis lites et querelae fuerant exortae, dum adhuc Henricus septimus regimine potiretur. Qui quidem sub ultimis sui regni annis abbatem Sancti Galli ut rem cum duce componeret, pluries Viennam praemiserat. Cf. CONR. DE FABARIA, ap. PERTZ, Monum., t. II, p. 480 et 484, et supra p. 853.

Fridericus, Romanorum imperator, foedus armorum init cum quinque nominatis imperii principibus adversus Fridericum ducem Austriae et Styriae, gravia nimis et illicita contra se, honoremque suum et imperii molientem.

(Edit. ap. HORMAYR, Jahrbüch. der Literatur, anno 1827, XL Band, p. 137. Monum. Boic., tom. XXX, p. 245-246, num. DCCXL ex originali in archivo episcop. Patav. — PERTZ, Monum. Germ. histor., tom. IV, p. 321.)

-

Fr[idericus], Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum facimus universis quod nos dilectis principibus nostris subscriptis, videlicet W. illustri regi Boemie dilecto affini nostro, E. Babinbergensi, R. Pataviensi episcopis, O. duci Bawarie, comiti palatino Reni, et O. marchioni Brandenburgensi firmiter promisimus, quod cum Friderico duce Austrie et Styrie contra nos, honorem et dignitatem nostram et imperii gravia nimis et illicita moliente, nullas treugas, pacem vel concordiam faciemus contra ipsorum voluntatem et consensum, et quod eis contra ipsum et omnes suos fautores efficaciter assistemus, et si quid gravaminis dictis nostris principibus a quacumque persona vel quocumque casu acciderit pro hoc facto, nos eos juvabimus, sicut nostram condecet majestatem. Ad cujus rei memoriam, presens scriptum fieri et sigillo majestatis nostre jussimus communiri.

Datum apud Augustam, XXVII junii, VIIII indictionis.

Apud Augustam, 27 junii.

Henricus, rex Angliae, Fridericum, Romanorum imperatorem, monet se papae et cardinalibus super negotio Lombardorum

pro

Apud Bristollam, 30 junii.

ipso supplicasse, et de solutione quindecim millium marcarum in quibus imperatori tenetur inducias sibi concedi petit.

(Edit. ap. RYMER, Foedera et convent., t. I, p. 228.)

Serenissimo principi fratri karissimo Frederico, Dei gratia illustri Romanorum imperatori, etc., Henricus, eadem gratia, etc., salutem et desiderata gaudere victoria. Litteras imperialis excellentie nobis per advocatum de Aquisgrano transmissas cum qua decuit reverentia lete recepimus; sed intellecta per easdem attemptatione Lombardorum inopinata contra majestatem celsitudinis vestre ita irreverenter machinata, eam equo animo ferre non valuimus: ad quam vindicandam si sufficeremus libenter nos accingeremus, vestra gravamina non reputantes, sicut nec debemus, a nostris aliena. Paratam quidem habentes voluntatem in quibus possumus vestris mandatis obtemperare, dilectos et fideles nostros B. de Ver (1) familiarem militem nostrum et Bartholomeum Pech hostiarium camere nostre pro parte nostra ad dominum papam duximus transmittendos, supplicantes per litteras nostras pro vobis eidem, sed et cardinalibus amicis nostris de curia specialibus, licet inde mandatum vestrum non susciperemus, quarum transcripta litterarum (2) prefati nuntii nostri vobis exhibebunt. Mittemus siquidem vobis per eumdem advocatum quinque millia marcarum in quibus excellentie vestre tenebamur de termino Pasche proximo preterito, et sic de XXX millibus marcis solvimus vobis quindecim millia; magnificentie vestre supplicantes attentius, sicut alias fecimus, quatenus de residuis XV millibus marcarum talem nobis respectum concedere velitis ut quinque milia vobis ad proximum festum sancti Michaelis debita reddantur ad Pascha proximo sequens, et ultima re

(1) Hunc Baldewinum de Vair Matthaeus Parisiensis vocat, de cujus ad imperatorem missione fusius agit, Histor. maj. Anglor., p. 296, 297.

(2) Eae adsunt paulo infra ap. Rymer litterae regis Angliae pridie scriptae ad papam et ad cardinales J. tituli sanctae Praxedis, J. Sabinensem episcopum, E. tituli sanctorum Cosmae et Damiani, S. tituli sancti Laurentiifin Lucina, R. sanctae Mariae in Cosmedin et ad cardinalem sanctae Sabinae.

sidua decem millia marcarum ad subsequens festum sancti Michaelis. Et cum de quindecim millibus marcis vobis jam solutis litteras excellentie vestre nondum receperimus de pecunie predicte quietantia, placeat vobis eas nobis transmittere, precipientes insuper ut consimiles nobis fiant terminis futuris, sine quibus non mediocre periculum nobis posset imminere. Cetera quidem de negotio nostro dominum regem Francie tangente posuimus in ore predictorum nunciorum nostrorum vobis explicanda; quibus intellectis consilium quale decet magnificentiam imperialem et unde vobis honor perpetuus accrescat et nostra potestas augeatur, eidem negotio si placet potenter adhibere velitis. Placeat majestati vestre per eos nuntios nostros nobis renuncietis.

Teste rege apud Bristollam, XXX die junii, [anno vicesimo].

Fridericus, Romanorum imperator, privilegium monasterio Berchtesgadensi tempore regni sui anno 1213, 13 februarii, a se indultum, inserit et renovando confirmat.

(Editum, inserto ipso diplomate priori, in HUND, Metrop. Salisb., tom. II, p. 182, et ap. Monum. Boic., t. XXX, p. 246-248, num. DCCXLI, ex originali unde sigillum valde laesum appendet ex filis sericis rubri coloris.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Imperialis excellentia tunc precipue sui nominis titulos ampliat, cum divine pietatis intuitu per quam preest principibus orbis terre, loca venerabilia pia mentis affectione tuetur, et justas eorum favorabiliter petitiones admittit. Eapropter universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris volumus esse notum quod prepositus et conventus monasterii Berhtersgademensis, fideles nostri, privilegium quoddam eidem monasterio a nobis indultum olim tempore regni nostri nostre celsitudini presentarunt, humiliter supplicantes ut illud cum om

...

Apud Augustam, junio.

nibus que continentur in ipso, confirmare de nostra gratia dignaremur. Cujus tenor est per omnia talis :

[Sequitur de verbo ad verbum privilegium datum apud Ratisponam 15 februarii ann. 1213, quod desuper exhibuimus, t. I, p. 243.]

Nos igitur suis supplicationibus inclinati, privilegium ipsum presenti privilegio inseri jussimus, illud cum omnibus que continentur in eo de nostra gratia confirmantes. Statuimus itaque et imperiali sanctimus edicto ut nulla persona, alta vel humilis, ecclesiastica vel secularis, predictum monasterium contra presentis privilegii nostri seriem super hiis temere molestare presumat. Quod qui presumpserit preter penam privilegio supradicto appositam, centum libras auri puri componat, medietate fisco nostro, reliqua dicto monasterio persolvenda. Ut autem presens nostra confirmatio robur optineat perpetue firmitatis, presens privilegium fieri jussimus, et sigillo majestatis nostre muniri.

Hujus rei testes sunt: W. rex Boemie, E. Papinbergensis episcopus, C. Constantiensis (1), S. Ratisponensis episcopus, imperialis aule cancellarius, O. dux Bawarie comes palatinus Reni, O. marchio Brandeburgensis, H. marchio de Baden, comes H. de Dilingen, Fr. de Truendingen, C. pincerna de Winterstet, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi, Dei gratia Romanorum imperatoris invictissimi, semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Ego Siffridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius, vice domini Maguntini archiepiscopi, in Germania archicancellarii, recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense junii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico secundo, Dei gratia invictissimo Romanorum imperatore semper

(1) Iste vero haud potest esse Conradus qui juxta catalogum episcoporum Constantiensium jam obierat anno 1234, sed potius successor ejus Henricus; quem in ann. 4235 46 januarii huic episcopatui praefuisse docemur ex quodam instrumento apud NEUGART, Cod. diplom. Alemann.. t. II, p. 168, no 925. Vide etiam supra p. 757, 788, 794, 828 et passim.

« ZurückWeiter »