Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Interamne, 24 junii.

Gregorius papa Fridericum Romanorum imperatorem monet ut nepotem regis Tunicii ad Sedem Apostolicam accedere volentem et injuste in regno detentum dimitti faciat.

(Inedit. ex regestis Gregor., anno X, epist. 123, in collect. Laporte du Theil,

ap. Bibl. imper. Paris.)

Gregorius, etc., Frederico Romanorum imperatori, etc. Quidam nepos regis Tunici, apertis in agnitionem veritatis intelligentie sue oculis colirio verbi Dei, ad nostram pro recipiendo baptismi sacramento presentiam accedebat. Sed cum intellexissemus eumdem captum ac detentum a tuis, pro liberatione ipsius direximus detentoribus scripta nostra, mandantes ut cum in tribus anni festivitatibus excommunicatos denuntiemus publice omnes illos qui spoliant vel capiunt seu detinent ad Sedem Apostolicam accedentes et redeuntes ab ipsa, eum restituerent libertati. Verum cum ipsi mandatis non duxerint obsequendum, quia non decet imperialem excellentiam factum hujusmodi tollerare, utpote quod in Creatoris redundat injuriam et manifeste fidei obviat et saluti, serenitatem tuam rogamus et hortamur attente quatenus quid fame tue expediat, quid honori, prudenter attendens, cum nihil hoc esset aliud quam profectus fidei impedire, prefati regis nepotem dimitti facias nec impediri permittas quominus ad nos accedere valeat libere ac secure. Quod autem idem religionem velit assumere ac alia que de ipso sicut accepimus tue magnitudini sunt relata, noveris penitus esse falsa.

Datum Interamne, VIII kalendas julii, anno X.

(Junio exeunte.)

Fridericus, Romanorum imperator, de Lombardis conqueritur quorum rebelliones et injurias seriatim enarrat, et nuntiat se, cum isti nullis pacis conditionibus accedere velint, mox Italiam ingressurum, simulque objectiones papae de negotio Terrae Sanctae ineundo refellit.

(Initium edidit Matt. Paris, Hist. maj. Anglor., p. 335, ad ann. 1239, sed erro

nee, et fragmentum G. FRANC. PALLADIO, Histor. del Friuli, lib. V, p. 223. Primam autem tantummodo partem usque ad haec verba vexatio tribuit intellectum, prior retulit; quod eodem modo decurtatum quoque habemus in codice Parisiensi 8567, fol. 27, cum hoc titulo : « Imperator per Petrum de Vineis. ) - Alteram vero majoris spatii et momenti partem nunc primum exhibemus e codice biblioth. Vindob. Philol., no CCCV, fol. 159 verso, 162 recto. Quem minus correcte scriptum in sensum intelligibilem convertimus.)

Fridericus, etc., regi Francie, etc. Inviti loquimur, sed tacere non possumus. Jam enim securis ad radicem arboris posita et gladius fere usque ad animam transiens labia dissolverunt, jusque datum sceleri scribimus et populum contumacem dexteram in viscera propria vertisse condolemus. Juri prefertur injuria et voluntas justitie dominatur, dum quidam Italie populi sceptrum contemnere conantur imperii, ac etiam proprie commoditatis immemores, libertatis cujusdam (a) vage luxuriam quieti pacis imponunt et equitati justitieque pretulerunt. Nec tamen a nobis rebellionem hujusmodi sumpsisse nunc primum exordium estimetis, sed avitas et paternas prosequimur injurias, et productam jam ad alias regiones libertatis invidiose propaginem nitimur supplantare. Sed nec ista dissimulasse aliquolibet modo nos hactenus aut conniventibus oculis pertransisse credatis. Quamprimum enim in nobis pubescentibus annis ac mentis et corporis calescente virtute, ad Romani culmen imperii preter spem hominum nutu solummodo (6) Providentie divine conscendimus ac regnum Sicilie, preclara materne successionis hereditas, ad jura nostra pervenit, aciem mentis nostre continuo direximus ad predicta. Ac demum ad consummationem propositi nostri miserabili casu de amissione Damiate tunc temporis materiam ministrante, cum venerabili patre nostro

(a) In impresso ejusdem, male.
(6) In cod. Philol. 305, ex dispositione.

IV. Pars 2.

110

Honorio summo pontifice apud Verulas colloquio celebrato, Verone de communi consilio pro negotio Terre Sancte et reformatione imperii solemnem curiam duximus indicendam, ubi tam nos quam predictus papa condiximus (a) interesse. Quo proposito et volubilitate consilii et motu rerum continuo presentium immutato, nos a tanto bono recedere non volentes, Ferentini denuo cum papa predicto collatione (b) habita, curiam apud Cremonam indiximus ad quam filium nostrum cum multis principibus imperii nostri vocavimus cum decenti militum comitatu, nihilominus de Italie partibus ducentes nobiscum milites, prout imperialis excellentie decus et tantum negotium condecebat. Ex quo Lombardi nobis et honori nostro rebelles, in spiritu contradictionis assumpti et in reprobum sensum dati, palliata occasione timoris propter ea quod armatorum consortio fruebamur, et nobis intendere tanquam ipsorum legitimo domino contempserunt, et ingressu in Italiam viarum difficultate prohibito, filium nostrum et principes a nostris aspectibus subtraxerunt. Ad exaggerationem dein nequitie adhuc occulte ac perfidie, malitiam manifestam insolentiamque adjecerunt, quod contra nos et imperium conspirantes, nobis presentibus et contemptis, conjurationes nefarias contraxerunt. Et sic desiderata filii nostri visione fraudati in Apuliam redeuntes, quia preparatio passagii transmarini ad quod tenebamur ex voto, tunc temporis nos arctabat, causam ipsam de satisfactione nobis et imperio facienda arbitrio summi pontificis commisimus terminandam, per quem in quingentis (c) militibus pro negotio Terre Sancte sub eorum sumptibus per biennium exhibendis fuerunt nobis arbitrali sententia condemnati. Quos nedum quod nobis transeuntibus ad nostrum obsequium transmisissent, immo inimico pacis Ecclesiam inter et imperium discordiam seminante, ipsos contra nos in Apuliam transmiserunt, et sic per contrarie satisfactionis modum precedentes injurias geminarunt. Redeuntibus autem nobis de partibus transmarinis ac inter nos et Ecclesiam dissensione sedata, de reformatione status imperii concepto proposito firmiter inherentes apud Ravennam

(a) In cod. Philol. 305, convenimus.
(6) In eodem cod. colloquio.
(c) Legendum vero quadringentis. Cf. supra, t. II, p. 703.

iterum de consilio beatissimi patris nostri Gregorii summi pontificis indiximus curiam generalem, sub inermi tantummodo et domestico comitatu, ut timor armorum et occasio frivola tolleretur. In qua nedum quod Lombardi predicti devotionis et obedientie nobis signa pretenderent, immo in oculis nostris fere civitatem Verone et Ezelinum de Romano, tunc temporis ad nostre fidelitatis obsequium noviter revocatos (1), extractis eorum carrochiis violenter invadere nitebantur, ad reverentiam nostre presentie nullo habito omnino respectu; accessum etiam filii nostri ad nos vel nostrum ad eum per terras et vias imperii que etsi nostre sint proprie, tamen omnibus sunt communes, denuo prohibentęs, ita quod patris oculus tunc temporis etiam filium non vidisset nisi quod navali presidio, amore paterno qui contineri non poterat stimulati, nos Aquilegiam sub maris dubia sorte contulimus, ut predictum filium nostrum et principes qui ad nos devote se contulerant videremus. Nec adhuc defuit clementie nostre constantia quin aggressionis hostilis furore deposito, iterum et causam ipsam committeremus arbitrio Ecclesie terminandam. Ex eo tamen unde credidimus humanitatis eisdem exempla protendere, cornua ipsis indevotionis ereximus, referentes ab eis pro debita fide perfidiam et pro devotione contemptum; nec ulla predictis vexatio (a) tribuit intellectum quin ob jam dictas offensas in quingentis militibus, licet non nobis qui fueramus offensi, sed pro Terre Sancte subsidio, iterum condemnati, fidelibus nostris in partibus Lombardie multas intulerint molestias et jacturas. Ultimo proinde, cum pro servitiis Ecclesie in partibus Tuscie moraremur, ad persuasionem et consilium primo venerabilis patris Sabinensis episcopi et aliorum apud nos Sedis Apostolice legatorum, negotium

(a) Sic in omnibus : forsitan veneratio.

(1) Eccelinus de Romano, ut scribit Muratorius in suis Annalibus, mense januario 1232 apud Ravennam et frater ejus Albericus, teste coaetaneo Maurisio, mense maio apud Portum Naonis Fridericum imperatorem adierunt, imperiali parti nunc aperte adhaerentes. Die autem 14 mensis aprilis, Eccelinus Verona potitus est, expulso Guidone de Rho, tunc temporis pro parte Guelforum potestate. Cf. PARIS. DE CERETA , Chron. Veron. ap. MURATOR., Script., t. VIII, et supra p. 362 et 407.

Lombardorum Ecclesie arbitrio duximus committendum, non injuste credentes quod pars altera processum nostrum in eo imbecillitati virium nostrarum (non) impenderet, sed imperialis mansuetudinis titulis imputaret; quod postmodum ex toto per contrarium per effectum operis demonstravit. Nam post id iidem excellentie nostre rebelles, Florentinorum exemplo qui tunc temporis in oculis nostris fere dum apud Reate essemus, fidelium nostrorum depopulationibus et incendiis non parcebant (1), Mutinenses et Veronenses (2) fideles nostros hostiliter sunt aggressi, nobis eisdem invocantibus lacrymabiliter necessaria et desiderata suffragia nequeuntibus impertiri, velut circa negotium [Ecclesie] occupatis. Hiis omnibus non contenti, velut in profundum miseriarum immersi et ad omnis iniquitatis extrema deducti, in ipsius Dei injuriam et juris naturalis offensam, predicto compromisso pendente, per nuntios usque in Theutoniam destinatos contra nos cum filio nostro conjurationis federa contraxerunt. Propter quod ad expugnandam tanti facinoris corruptelam obstare principiis eligentes et favore divino in Theutoniam properantes, divina potentia gressus nostros abinde magnifice dirigente, nuntiis Lombardorum ipsorum de consilio multorum principum turpissime mortis judicio condempnatis, vite (tamen) et libertati pristine restitutis, ad Sedis Apostolice preces et monita (3) et magistri Hospitalis Sancte Marie domus Theutonicorum in Jerusalem multam instantiam in solempni colloquio Maguntino negotium supradictum denuo usque in festum Nativitatis dominice ad honorem nostrum et imperii commodum arbitrio Ecclesie commisimus terminandum; data sibi (a) spe nichilominus per magistram Petrum de Vinea magne curie nostre judicem, nuntium et fidelem nostrum,

(a) Scilicet papae, ut videtur.

(1) De bello tunc temporis inter Florentinos et Senenses, vid. Chron. Sanese, ap. MURATOR., Script., t. XV, p. 25.

(2) In codice locus omnino mutilus est. Legendum est, ut arbitramur, Cremonenses pro Veronenses. Hoc enim loco agitur de praelio Zenevoltano quo, dum Fridericus in obsidione Raspampani detineretur, Mediolanenses auferre nisi sunt elephantem et dromadarios quos imperator cum magno comitatu Cremonam miserat.

(3) Cf. supra litteras Gregorii IX, p. 735.

« ZurückWeiter »