Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

justo acquisitionis titulo poterit adipisci, sub protectione nostra et imperii recepimus speciali. Presentium igitur tenore mandamus firmiter inbibentes quatenus ullus sit qui prefatas abbatissam et conventum, fideles nostras, ac ipsum monasterium contra hujus protectionis nostre paginam ausu temerario in aliquo molestare, indebite impedire vel inquietare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuam firmitatem, presens scriptum fieri fecimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum apud Herbipolim, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXXVI, mense maii (a).

Apud Werdam,

junio.

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Wenemari abbatis Portensis (de Pforta), privilegium eidem monasterio tempore regni sui a se indultum renovat et inserendo confirmat.

(Inedit. ex originali, unde sigillum appendet, in archivo Dresdensi, no 335.).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Ad confirmanda salubriter ecclesiarum jura, illius intuitu cujus nomine sunt dicate, de cujus clementia feliciter imperamus, tanto favorabilius inducimur et tenemur quanto in conspectu summi regis gratiores efficimur, de cujus plenitudine potestatis jura imperii disponimus universa. Hac igitur consideratione ducti , tenore presentium notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod constitutus coram nobis venerabilis Wenemarus abbas Portensis monasterii, fidelis noster, presentabat culmini nostro quoddam scriptum concessum Portensi ecclesie tempore regni nostri, supplicans majestati nostre pro se et ecclesia sua idem privilegium de nostra gratia confirmari; cujus tenor talis erat :

(a) Nec plura. In apographo indictio deest.

[Sequitur de verbo ad verbum privilegium datum apud Naenburg, 28 januarii 1215; quod supra videndum, t. I, p. 357.]

Nos igitur devotis supplicationibus predicti abbatis pro sé et ecclesia sua Portensi favorabiliter inclinati, pro remedio anime nostre et divorum progenitorum nostrorum imperatorum et regum predictum privilegium indultum monasterio sepedicto tempore regni nostri eidem abbati et fratribus Portensis ecclesie de plenitudine imperialis gratie confirmamus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc divalem confirmationis nostre paginam infringere vel ei ausu temerario obviare. Quod qui presumpserit in vindictam temeritatis sue centum marcas auri componat, quarum media pars camere nostre, reliqua vero passis injuriam persolvatur. Ad hujus itaque confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum, presens privilegium fieri et sigillo nostre celsitudinis fecimus insigniri.

Hujus autem rei testes sunt : venerabiles Eckebertus Babenbergensis, ..: Pataviensis, Siboto Augustensis episcopi, Otto comes palatinus Rheni et dux Bawarie, lantgravius Thuringie, Conradus burgravius de Nuerinberc, burcgravius Magdeburgensis, Conradus de Tannerode, Gotfridus de Hohenloch comes Romaniole, Fridericus de Truhendingen, Gunzelinus de Wolfterbutel, Conradus pincerna de Wintherstet, et alii quamplures.

Signum domini nostri Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis. (Monogramma.)

Acta sunt hec anno dominice incarnationis MCC tricesimo sexto, mense junii, none indictionis, imperante domino nostro Frederico secundo, Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto,

Jerusalem et Sicilie rege, Romani imperii ejus anno septimo decimo, Jerusalem undecimo, regni vero ejus Sicilie tricesimo septimo (1), feliciter. Amen.

Datum apud Werdam, anno, mense, indictione prescriptis.

(1) Ab hoc junio mense annus regni Siciliae tricesimus nonus jam initium sumpserat,

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Apud Werdam,

junio.

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat collationem ecclesiae Cellensi (Altzell), dioecesis Misnensis, ab Hartmanno de Salburg factam de triginta jugeribus lignorum prope Tutenberg, ad usum comandiae de Zwelsen perpetuo servituram.

(Inedit. ex originali in archivo regio Dresdensi. Filis sericis flavi et violacei.co

loris pendet sigillum cereum in media sui parte fractum et deperditum.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Quoniam pietate suadente imperatoriam condecet majestatem claustralium virorum (a) utilitati providere et cautele prospicere, ideo notificandum duximus universis tam presentibus quam futuris quod collationem quam contulit nobilis vir Hartmannus de Salburc dictus in lignis XXX jugerum prope Tutenberc pro remedio avime sue ecclesie Cellensi Cisterciensis ordinis, Misnensis diocesis, ad usum comandie que vocatur Suesen (6) perpetuo servitara (sic), nos imperiali auctoritate eamdem collationem libere ratam habentes, eidem ecclesie confirmamus. Ad hujus autem nostre confirmationis futuram memoriam et robur perpetuo valiturum, presentem litteram fieri et bulla (c) majestatis nostre jussimus insigniri.

Hujus autem rei testes sunt : venerabilis Eckebertus Babenburgensis episcopus, Syboto Augustensis episcopus, Bernhardus abbas de Buch, Otto comes palatinus Reni, Henricus lantgravius Thuringie, Conradus burgravius de Nurenberc, Albertus burgravius de Magdeburc, Conradus de

(a) Pergamena, praecipue in hac parte, temporum injuria deleta est; sed adhuc legi potest , si accuratius litteras inspexeris.

(6) Hodie Zwelsen.
(c) Bulla dicitur, licet revera sigillum cereum appensum fuerit. 1

Tannenrode, Godefridus de Hoenloch comes Romaniole, Fridericus de
Truhendingen, Conradus pincerna de Winterstede, et alii quamplures.

Signum domini Friderici secundi, Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris (Monogramma) semper augusti, Jerusalem et Sicilie regis.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo VI', mense junii, none indictionis, imperante domino nostro Friderico, gloriosissimo Romanorum imperatore semper augusto, Jerusalem et Sicilie rege invictissimo, anno Romani imperii ejus septimo decimo, regni Ierusalem XI', regni vero Sicilie XXXVII'. Amen.

Datum apud Werdam, anno, mense et indictione prescriptis.

Interamne,

10 junii.

Gregorius papa Friderico Romanorum imperatori nuntiat episcopum Prenestinum a se ad partes Lombardiae de pace promovenda fuisse destinatum, hortaturque ut magistrum Theutonicorum ad suam praesentiam sine dilatione transmittat.

(Edid. RAYNALD., Annal. Eccles., tom. XXI, VI, ad ann. 1236, e regest.,

lib. X, no 103, sed minus integre; cui complementum addimus ex collect. Laporte du Theil in Biblioth. imper. Parisiensi.)

Gregorius, etc., carissimo in Christo filio F., Romanorum imperatori semper augusto, Jerusalem et Sicilie regi illustri, salutem, etc. Accedentem ad Sedem Apostolicam dilectum filium magistrum Rogerium canonicum Salernitanum, nuntium tuum, benigne recepimus et tam ea que idem coram nobis proponere voluit quam que tue littere continebant, intelleximus diligenter. Verum cum olim ad nostram notitiam pervenisset quod in Lombardiam processus suos imperialis celsitado dirigeret, nos illum qui sola Deo placita efficere ac omni personarum acceptione remota pacem desideraret et concordiam promovere, illuc dirigere cupientes, venerabilem fratrem nostrum episcopum Prenestinum ad partes Lombardie de fratrum nostrorum consilio providimus destinandum, de quo firmam potes fiduciam gerere, quod cum a se sua et suos propter Deum abdicaverit et semetipsum ejus servitio totaliter dedicarit, ad ea dumtaxat studebit procedere quibus honorem Ecclesie possit ac imperii confovere, sicut ex ipsius operibus colligere poteris evidenter; et si qui aliud suggerant, imperialis excellentia auditum malevolis interdicat. Tandem vero litteris tuis receptis, petitionem tuam de mittendo ad partes ipsas venerabilem fratrem nostrum patriarcham Antiochenum, propter ea que premisimus nequivimus exaudire. Ad hec cum plurimum honori tuo expedire credatur ut adventum tuum dilectus filius magister hospitalis Sancte Marie Theutonicorum Jerosolymitani precedat, excelleatiam tuam monendam duximus attentius et hortandam quatenus magistro injungens eidem quod faciem tuam itinere festinato preveniens ad nostram venire presentiam non postponat, ipsum nobiscum de hiis que ad honorem Ecclesie et imperii pertineant tractaturum sine dilatione transmittas (1). Credimus enim, si nostris detur stare consiliis, ea nos Deo adjuvante disponere, quibus confusis pacis emulis concordia inter Ecclesiam et imperium reformata indissolubiliter valeat observari.

Datum Interamne, IV idus junii, anno decimo.

Adsunt insuper (n" 105 et 106) cum notis chronologicis eisdem litterae Aquilegensi et Gradensi patriarchis, Mediolanensi, Ravennatensi et Januensi archiepiscopis eorumque suffraganeis, Papiensi, Placentino et Ferrariensi episcopis, abbatibus, prioribus et caeteris per has dioeceses constitutis praelatis, item nobilibus et communitatibus per Lombardiam, marchiam Tervisinam et Romaniolam constitutis directae, quibus papa episcopum Prenestinum a se cum plenae legationis officio pro pace reformanda missum nuntiat.

(1) Paulo ante, scilicet 4 junii, magistro hospitalis Theutonicorum papa scripserat ut ad se veniret de pace inter Ecclesiam et imperium tractaturus. Incipit : Ab arbore. Datum Interamne, II nonas junii. Index epist. Gregor. IX, anno X, n° 104.

« ZurückWeiter »