Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fr., Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, universis presentes litteras inspecturis; fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum. Supplicavit celsitudini nostre Philippus de Hohenvels, dilectus fidelis noster, ut nos feuda omnia, que ipse a nobis et imperio tenere dinoscitur; filio suo Ph. et filie sue Elisabeth, non tamen in prejudicium filiorum, si quos in posterum ipsum generare contingeret legitimos, concedere dignaremur, et si ipsum sine prole aliqua premori contingeret, ad heredes legitimos redire deberent feuda supradicta. Nos vero suis precibus inclinati, de innata nobis mansuetudine filio suo prefato concessimus et filie sue possidenda legitime post mortem ipsius feuda memorata, et si eundem sine prole legitima premori contigerit, legitimos redeant ad heredes. Ad hujus itaque concessionis memoriam, presens scriptum sibi fieri jussimus sigillo nostro munitum.

Datum aput Herbipolim, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo trecesimo sexto, mense madii, none indictionis.

bois Fridericus, Rome

[ocr errors]
[ocr errors]

Apud Herbipolim,

maio,

erator, praepositun et conventum monasterii in Selbold cum omnibus eorum bonis, quorum quaedam enumerantur, sub sua et imperii protectione recipit. itebiiy alengvin Euroy in libose intinë 21aig 191 701 Oilmia ja molta --54 (Edit. ap. Wenck, Hessische Landesgesch., 24 pars, Urkundenbuch, P. 153, -10 PERCLAYTL.), binni szuj aina199101 H 1109 19 Geeilodda ailid 5191

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. . i... salutem et omne bonum. Per presens scriptum notum esse volumus universis imperii fidelibus tam presentibus quam futuris quod nos, divine pietatis intuitu quo personas Deo dicatas respicimus, venerabilem prepositum et conventum monasterii in Selbold, monasterium ipsum, villam juxta sitam eodem nomine et ad ea pertinentia, scilicet Hattengesesse, Witterams, Gunsrodes, Lobberbach, Mietla , Miroldis, Heilers, Geilnhusen. ..... et partem de Wech

IV. Pars 2.

109

tersbach, decimas in eisdem prefatis villulis ac alia bona sua que in presenti juste tenent et possident et in antea justo acquisitionis titulo poterunt adipisci, sub nostra et imperii protectione recepimus speciali; mandantes et precipientes universitati vestre firmiter et districte ut nullus sit (a) qui predictum prepositum, conventum, monasterium et bona ipsorum contra presentis protectionis tenorem temere perturbare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incurrisse. Ad hujus rei memoriam et robur in posterum valiturum, presens scriptum fieri jussimus sigillo nostro munitum.

Datum apud Herbipolim, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, mense maii, none indictionis.

[ocr errors][merged small]

Fridericus, Box

Fridericus, Romanorum imperator, abbatissam et conventum Porcetensem juxta Aquisgranum cum omnibus monasterii bonis sub sua et imperii protectione recipit.

(Edit. ap. LUNIG, Reichsarchiv, t. XVIII, p. 308. - Quix, Gesch, von Burtscheid,

p. 231.)

Fridericus, Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Hierusalem et Sicilie rex. Per presens scriptum notum fieri volamus universis fidelibus nostris imperii tam presentibus quam futuris quod ex parte venerabilis abbatisse et conventus Porcetensis juxta Aquis, Cisterciensis ordinis, fidelium nostrorum, nostre fuit celsitudini humiliter supplicatum ut tam ipsas quam monasterium et bona monasterii ejusdem sub nostra et imperii protectione de nostra gratia recipere dignaremur. Nos igitur ipsarum devotis supplicationibus misericorditer et benignius inclinati, dictas abbatissam et conventum fideles nostras et monasterium ipsum cum omnibus suis que in presentiarum juste tenet et possidet et que in antea

(a) Erroneam certissime lectionem vestre firmiter considerare nullus sit, nunc ad solitam formam reducimus.

justo acquisitionis titulo poterit adipisci, sub protectione nostra et imperii recepimus speciali. Presentium igitur tenore mandamus firmiter inhibentes quatenus ullus sit qui prefatas abbatissam et conventum, fideles nostras, ac ipsum monasterium contra hujus protectionis nostre paginam ausu temerario in aliquo molestare, indebite impedire vel inquietare presumat. Quod qui presumpserit indignationem nostri culminis se noverit incursurum. Ad hujus autem rei memoriam et perpetuam firmitatem, presens scriptum fieri fecimus majestatis nostre sigillo munitum.

Datum apud Herbipolim, apno dominice incarnationis millesimo ducentesimo XXXVI, menso maii (a).

[ocr errors][merged small]

Fridericus, Romanorum imperator, ad supplicationem Wenemari abbatis Portensis (de Pforta), privilegium eidem monasterio tempore regni sui a se indultum renovat et inserendo confirmat.

(Inedit. ex originali, unde sigillum appendet, in archivo Dresdensi, no 335.).

In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex. Ad confirmanda salubriter ecclesiarum jura, illius intuitu cujus nomine sunt dicate, de cujus clementia feliciter imperamus, tanto favorabilius inducimur et tenemur quanto in conspectu summi regis gratiores efficimur, de cujus plenitudine potestatis jura imperii disponimus universa. Hac igitur consideratione ducti, tenore presentium notum esse volumus tam presentibus quam futuris quod constitutus coram nobis venerabilis Wenemarus abbas Portensis monasterii, fidelis noster, presentabat culmini nostro quoddam scriptum concessum Portensi ecclesie tempore regni nostri, supplicans majestati nostre pro se et ecclesia sua idem privilegium de nostra gratia confirmari; cujus tenor talis erat :

(a) Nec plura. In apographo indictio deest.

[merged small][ocr errors]

". Ab ise junt mense anus regni Sicijae tricesimus nous jam initium sumyserat.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]
[blocks in formation]

Fridericus, Romanorum imperator, confirmat collationem ecclesiae Cellensi ( Altzell), dioecesis Misnensis, ab Hartmanno de Salburg factam de triginta jugeribus lignorum prope Tutenberg, ad usum comandiae de Zwelsen perpetuo servituram.

(Inedit. ex origipali in archivo regio Dresdensi. Filis sericis flavi et violacei co

loris pendet sigillum cereum in media sui parte fractum et deperditum.)

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Fridericus secundus, divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex, Quopiam pietate , suadente imperatoriam condecet majestatem claustralium virorum (a) utilitati providere et cautele prospicere, ideo notificandum duximus universis tam presentibus quam futuris quod collationem quam contulit nobilis vir Hartmannus de Salburc dictus in lignis XXX jugerum prope Tutenberc pro remedio anime sue ecclesie Cellensi Cisterciensis ordinis, Misnensis diocesis, ad usum comandie que vocatur Suesen (6) perpetuo servitura (sic), nos imperiali auctoritate eamdem collationem libere ratam habentes, eidem ecclesie confirmamus. Ad hujus autem nostre confirmationis futuram memoriam et robur perpetuo valiturum, presentem litteram fieri et bulla (c) majestatis nostre jussimus insigniri.

Hujus autem rei testes sunt : venerabilis Eckebertus Babenburgensis episcopus, Syboto Augustensis episcopus, Bernhardus abbas de Buch, Otto comes palatinus Reni, Henricus lantgravius Thuringie, Conradus burgravius de Nurenberc, Albertus burgravius de Magdeburc, Conradus de

(a) Pergamena, praecipue in hac parte, temporum injuria deleta est; sed adhuc legi potest, si accuratius litteras inspexeris.

(6) Hodie Zwelsen.
(c). Bulla dicitur, licet revera sigillum cereum appensum fuerit. i

« ZurückWeiter »